Manfredus carmina computistica 15

Testo base di riferimento: PL 94, 641-56

Altre sezioni


De saltu lunae

 

Signiferi post circuitum cum prima vocata est,

Et succensa fuit lunari mense peracto,

Luna duodecimam necdum perfecerat horam,

Restabantque super illi quam diximus horae,

5

Bis duo momenta, momentique et uncia et unus,

Tantum atomus quae individua est temporis apte:

Quae sic augentur per cunctos omnia menses,

Diminuant unum numero lunaris ut anni,

Cycli fine diem iam nunc ratione probemus,

10

Qualiter una dies ex istis integra crescat.

Sed quia sunt menses triginta et quinque ducenti,

Illos pro numero momentorum ante relato,

Quadrupeda et nonginta et quadraginta videbis,

Et quoniam punctis horam constare quaternis

15

Dicimus, et puncta momentis singula denis,

Per quadraginta cunctorum divide summam,

Inveniesque horas viginti tres mediamque,

Alteri sed si pars huius supplebitur horae,

Quaeque duodecima est rerum pars uncia dicta,

20

Verum momentum numerus duodenus adimplet,

Efficiunt igitur triginta et quinque ducentae,

Quinque bis atque novem momenta, ipsisque subsunt

Septem quas atomis mensum supplere necesse est,

Quadraginta atomis septem simul, uncia constat.

25

Ex atomis igitur triginta et quinque ducentis,

Vnciae et augentur, quas quinque decemque notavi,

Quas si praescriptis septem coniunxeris aeque,

Momentum efficies: aliisque addatur ad ipsum,

Quo numerus mediae iuncto supplebitur horae,

30

Quae si viginti tribus est mediae quoque vincta,

Integer ille dies, viginti quattuor horis

Conficitur, qui sic lunaris saltus habetur,

In nono decimo cycli cum Iulius anno,

Debeat ut semper ternis numerare Kalendis,

35

Augusti lunam sibique vicesima fiat,

Hic praetergressa tricesima vocatur,

Tertiaque Augusti numeratur iure Kalendis,

Ast epactarum constat ratione secundi,

Inde tenet cursum per cunctos inviolatum.