Manfredus carmina computistica 17

Testo base di riferimento: PL 94, 641-56

Altre sezioni


Quod superius distulit de astris, nunc exsequitur

 

Nunc de signifero quaedam memorare necesse,

In quo sunt fixa tempus variantia signa,

Sub quo planetae variant per tempora cursum

Orbis zodiaci sic obliquatur ab Arcto,

5

Vt sit zonarum media porrectus ad Austrum,

Quattuor est inter zonas hoc sole perusta,

In medio cuius Aries et Libra residunt,

Haec etiam mundi medio duo signa locata,

Opposita atque sibi cedentia tramite recto,

10

Vndique circueunt quasi desperantia terram,

Et quasi diametro dirimunt aequaliter ipsum

Zodiacum, certumque vident altrinsecus unum,

Alternaeque cadunt, alternatimque resurgunt,

Nam diu Libra cadit, Aries consurgit ab ortu,

15

Occidit hinc Aries, inde ortu Libra resurgit,

Sunt duo praeterea, Cancer simul et Capricornus,

Cancer signorum summus, Capricornus et unum est,

Hic duo sunt tropica, quae conversiva vocantur,

Sol quoniam signis positus convertitur istis.

20

Hic etiam solis portae dicuntur utrinque,

Quod soli quartis dum currit partibus horum,

Clauditur accessus, signorumque ultima crescit,

In quis solstitia aestiva et brumalia fiunt,

Namque duodecimus certa ratione Kalendis,

25

Aestivum Iulii fiunt brumalia Iani,

Solis solstitium stationis nomine dicunt,

Nam ut stare fides, ut quo sit tempore solem,

Sed dum zodiaci Phoebo pars summa vel ima,

Tangitur ex atomo, censetur nomine tali.

30

Quattuor his signis, tres ortus principales,

Fiunt; exoriens dum sol decurrit eisdem

Partibus, inquiris tibi quas signavimus ante:

Australes Capricorno, et Cancro fit borealis,

Tertius ac medius Libra, ac Vervece notatur,

35

Caetera turba patet, quod signa alterna resignant;

Hinc igitur clare poteris per cuncta videre,

Instar si sphaerae coelestis pinxeris illum;

Natura monstrante globum invigilares et ipsi,

Nam coelum zonis incingi quinque videbis,

40

Quarum ex natura vis frigoris atque caloris

Ingeritur terris, et partes temperat orbis;

Perspicies etiam cur noctes sint breviores,

Solibus aestivis et contra sint hiemales;

Noctibus intuitu facili tibi cuncta patebunt;

45

Hinc et planetas discernes tendere ad ortum,

Vtque meent signis sphaerae nec inerat ullus,

Aetheris obliqui, sed enim intervalla pererrent,

Et tantum ipsius per signa meare feruntur.

Sed de zodiaco satis haec quae dicta supersunt,

50

Eclipsim solis et lunae iam reseremus.