Manfredus carmina computistica 20

Testo base di riferimento: PL 94, 641-56

Altre sezioni


De annis a principio mundi

 

Principio mundi sunt millia quinque trecenti,

Et sexaginta cum quattuor insuper anni,

Praecedente tamen sine concurrentibus uno,

Virginis ad partum peperitque virgo salutem,

5

Humani generis genitrix hominisque Deique,

Virgo beata preces digneris fundere nato,

Spiritus adveniat menti, qui vult ubi spirat,

Qui Patre procedit, quem mittit Filius eius,

Vt me per pelagus labentem dirigat altum,

10

Et manus illius ad littus vela reducat.

Ecce peto, quaero, nictans et ad ostia pulso,

Cuius auxilio, simul et munimine fretus,

Aetatem mundi valeam tales esse probare.

Ex divinorum scriptis videre librorum,

15

Philosophi vigiles transisse ab origine mundi,

Annorum spatium memorabile tempus ad usque,

Quo Salvatoris fuit incarnatio facta,

Millia quinque super veterum quod pagina prodit,

Sed nec quingentos super illa fuisse fatemur,

20

Quod plus aut minus est, hac nosces traditione.

Maximus ille cyclus qui semper vertitur annis

Cardine quingentis, simul et triginta duobus,

Fertur cyclorum concordia vero duorum,

Quod lunae et solis cursus concordat in ipsis,

25

Expletis tantum, nec plene convenit ante,

Inde dies, menses, horae, lunaeque Kalendae,

Omnia conveniunt, simul et post prima recurre,

Si decies cyclum tu multiplicaveris ipsum,

Vere comperies annorum millia quinque,

30

Atque trecentorum summam, numerumque vicenum,

Additur his, quartus et quadragesimus annus

Ordine iam cycli, describitur iste secundo,

Hoc anno Christus sacra est de Virgine natus,

Hinc igitur cernis, quod millia quinque trecenti,

35

Et sexaginta, sunt quatuor insuper anni,

Praecessitque unus sine concurrentibus annus,

Vndecies autem non multiplicabis eumdem,

Nam superaccrescit nimium quod pagina dicit,

Et super adiectos annos indictio turbat,

40

Atque Evangelio numero ac ratione repugnant,

Ergo per hunc cyclum qui transit ordine magnum,

Cyclus, epactas, aderant quae tempore Christi,

Et concurrentes ideo prius inveniamus,

Vt non turbetur doctrina sequentibus annis

45

Cycli tres nostro scribendi carmine perstant

Anterior quibus est, recolunt quem semper Hebraei

Cuius principium prima est lunatio mundi,

Ast epactarum fuit in Septembre secundus,

Hic quoque mutatur per menses et variatur.

50

Tertius est dictus solaris nomine solis,

Hinc quoque principium Marti statuere Kalendae,

Quartus lunaris referens nihil utilitatis;

Hinc caput est Iani, cum prima est luna Kalendis:

Ergo si primi gliscis cognoscere cycli,

55

Ille quotus transit annus sub tempore Christi,

Hunc numerum sumas, qui mundi a cardine coepit,

Perque novemque decem totam eius divide summam,

Et septem superant, fuit ergo septimus annus,

Sic epactarum cyclus manet inveniendus,

60

Sed tantum epactas quae Christi tempore currunt,

Invenies aliter; nam septem qui superarunt

Fine per undenum numerum distendere debes,

Ergo et septuaginta vides simul affore septem,

Hos per triginta partiri convenit omnes,

65

Atque decem septem qui restant scribere oportet

Epactas quae currebant sub tempore Christi,

Ast aliter cyclus solaris comperietur,

Maiorem numerum qui supra scriptus habetur,

Divide solerter per viginti et simul octo,

70

Sed tamen ut primum sine concurrentibus annis,

Si procul et summa nunquam numeretur in ista,

Et sextum decimum divisio proferet annum,

Sed concurrentes sic prospicis ipsius anni,

Hic idem numerus simul eius portio quarta,

75

Addita dividitur per septem, et quinque supersunt;

Sed tamen hic animo nunc contemplare sagaci,

Vt nisi completis partem non vince relictam,

Inde data exactis quadrante carentibus annis,

Vno intermisso quoniam bissextus habetur,

80

Septima concurrens est Marti incoepta Kalendis.

At si fert animus quota tunc indictio transit,

Noscere, perfacili verum ratione patebit.

Per partes numerum quindenas divide dictum,

Et decimam invenies anno transire sub illo,

85

Olim cum pene Romani gentibus orbis,

Omnibus et populis virtutibus imperitarent,

Vectigal statuere, atque indixere tributa,

Solveret ut quisque tria per quinquennia censum

Aera, sed in primo, simul argentumque secundo,

90

Aurum sic etiam lustro tribuere sequenti,

Inde velut primum fuit a primo repetitum,

Et non excedit numerum qui praefuit ordo,

Post quintam decimam rursum est indictio prima.