Manfredus carmina computistica 24

Testo base di riferimento: PL 94, 641-56

Altre sezioni


De paschae termino

 

Terminus est Paschae vernali tempore lunae,

Quarta simul decima, quae primo mense refulget.

Qua Dominus Pascha fieri praecepit Hebraeis,

Hinc igitur memores celebrant hoc tempore Pascha,

5

Atque die incipiunt annorum festa sequenti.

Et quartam decimam nos exspectamus eamdem,

Nostrum et differimus pro religione sub ipsum

Pascha diem Domini, quo sumpsit nomen habetque,

Quaque salus cunctis facta est resurrectio Christi,

10

Infestis aliis ad corda reducti in acta,

Hac non facta modo, sed quae sunt fine futura,

Temporis haec serie prima atque octava recurrit,

Prima quod hac legimus lucem luxisse creatam,

Orta est, quoniam post septem provenit ipsa,

15

Ipsa die quoniam primum praecessit eadem:

In nostro capite surrectio, sexque peractis,

Aetatum tribuit vitaeque laboribus huius.

Septenaque animarum digne luce quietis,

Nostra sumus qui membra eius resurrectio digna,

20

Octava aetate saeclorum sit peragenda,

Cum vocem capitis fuerit qui mortuus omnis,

Audiet et tumulis superacta morte resurget,

Ergo duodecimus tum terminus ipse Kalendis,

Aprilis, quartodecimas sit in usque Kalendas

25

Maii, quis non inferius nec longius ipse,

Esse potest, quacunque die sit terminus horum

Pascha die Domini celebratur rite sequenti,

Hac quinta decima nunquam minor esse valebit.

Phoebe nec maior quam sit vicesima prima.