Godescalcus Saxo carmina II 3

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1951

Altre sezioni


. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Heu, valeo, omnigenum quia pondere flagitiorum

Me scio depressum; hinc vereor, rex splendide, multum,

Cum mihi lamentum potius quam carmina laudum

5

Competat et agnum pro carmine fundere planctum.

At tu pendentem crucis et tormenta luentem,

Protulit ut laudem, exaudisti, sancte, latronem

Fundentique precem largitus es ipse salutem

Et sibi caelestem tribuisti cernere lucem:

10

Sic quoque nunc famulum dignare audire misellum

Quin et vota precum pariter cum carmine laudum

Iam, precor, exaudi, qui nullum foeda fatenti

Vulnera nescisti celeri pietate mederi,

Infaustoque mihi citius succurre petenti

15

Atque medere mei languoribus, obsecro, morbi,

Qui licet ante tibi sunt, o deus inclite, noti,

Hos tamen ipse humili iamiam volo corde fateri.

Sed cum sint nimii nequeantque ex ordine pandi,

Hos idcirco brevi perstringam cuncta scienti.

20

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .