Celsi cunctiparens conditor aetheris,
Orbis principium, luminis editor
Inventorque boni, fons sine termino,
Audi quod precor et supplico servulus,
5
Plebis tu caput et gloria candidae,
Albis fulgida praetextaque vestibus
Agnum quae sequitur lotaque sanguine
De cunctis placet empta et data gentibus.
Hanc terris colit et praedicat omnibus
10
Votis accumulans optima gaudia
Concors ecclesia et vox modulantium
Festivo sociat carmina coetui.
Haec nunc curriculis vota sub annuis,
Per quos emineant et redeant dies,
15
Exponam breviter credita carmine,
Comprendens acies bellaque fortium,
Quorum, Christe deus, pro meritis mihi
Cunctorum veniam hic annue criminum.
Servo confer opem missaque desuper
20
Caecum de tenebris iam revocet manus.
Rector, nempe tuo nulla renititur,
Nulla est imperio dura potentia:
Armis tu poteris vincere fortibus,
Fallens ne zabuli vincat iniquitas.
25
Tandem sit satis ad Tartara per scelus
Cunctum perque nefas perque probra omnia,
Casu flebiliter tendere pessimo,
Oblectetque tuis vivere legibus,
Felix caelicolis permanet in quibus
30
Regem praesidiis vita perennibus.
Summum quando piis tu resides bonum,
Explet quos iugiter te sitiens amor,
Spei nil superest ad veniam mihi
Vitae nec potior suppetiis, nisi
35
Pressum tu releves, aeger et anxius
Succumbensque ruam mortis ad intima.
Munus nunc operis permodici tamen
Sanctorum innumero de populo tibi,
Rector quodque tuo profero nomini,
40
Gratum de sterili sit, rogo, carmine.
Ymnum personet hic mens humilis tibi,
Devotusque canat te modulans homo,
Vnam cui iugiter cum patre gloriam
Agmen praedicat in saecula lucidum.