Wandalbertus Prumensis horologium

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


Quos cursu solis iungant sua tempora menses,

Carmine nunc, lector, paucis, adverte, docebo,

Ianua nunc anni est Ianus finisque December:

Hos menses paribus solis rotat orbita punctis.

5

Quae volvit Februum, undecimum regit ipsa Novembrem.

Martius Octimbrem spatio sibi nectit eodem

Tum, Septimbre, tibi in speram concurrit Aprilis.

Augustum Maius centro prospectat ab ipso.

Iunia Quintilem scandens trahit orbita mensem.

10

Quas horas sibi quae iungant in fronte, videto,

Lector, et in cunctis aeque observare memento.

Mense omni prima undecimae coniungitur horae:

Hinc umbris decimam nectit cursuque secundam.

Tertia mox nonam punctis complectitur hisdem.

15

Octavae pariter praecedens quarta cohaeret.

Quintam subsequitur numero post septima iusto.

Sola suas tantum mensuras sexta retentat.

Omnibus has, lector, coniungens mensibus horas,

Quo superent spatio umbrarum cedantve, videto.

20

Hoc tamen in primis noscens retineto, quod orbis

Diversae partes varias forment quoque metas.

Nam quae vicino torrentur solet sub Austrum,

Vt mage luce nitent, minimas sic gignere possunt

Vmbras. Quae Boreae frigentque iacentque sub axe,

25

Nocte magis longa tenebrisque premuntur opacis.

Quae mediis ab utroque absistunt partibus axe,

Inter utrumque etiam lucem moderantur et umbras.

Ergo age, si subiecta legentem pagina, lector,

Te movet, hac illam regione probabis, ab ipso

30

Danuvio Hesperiae primos quae vergit ad ortus,

Lugdunique urbe et Rhodani distincta fluentis

Respicit Oceani interfusos orbe Britannos.

Hoc quoque te iuste horarum mensura monebit,

Vmbrarum motus primis ne forte Kalendis

35

Ponere et ad finem studeas perducere mensis.

Nam pridie umbrarum fuerit quae meta priorum.

Sub noctem nequit in varios transire recursus,

A medio in medium sensim sed crescere mensem

Deminuive umbras vera ratione docemur,

40

A medio in medium signorum ut volvitur ortus.