Heiricus Autissiodorensis vita Germani invocatio

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Si te perliquido tuemur ore

Nec ludunt insomnia mentem,

Non illud tulerim, libelle, frustra

Quod tanti popularia ducis,

5

Natalem latebram ut perosus ultro

Insano oblectere tumultu.

Non nichil miserum characterizant

Taedia secreti nec amica

Quod semper studiis sigilla castis

10

Tantisper refugis, licet illam,

Quae fertur, Danaen aena turris

Auripluo vix texit ab imbri.

Quid tam turmivomae iuvant plateae?

Quid refluae dicacibus urbes?

15

Quem necdum tetigit litura necdum

Sordibus explosis color auxit,

Si non insipidus deerrat augur,

O nimium passure pudoris.

Vulgant Bucolicen labore trimo

20

Cultius explicuisse Maronem;

Septenis itidem polibat annis

Quadrifidam sudore Georgen;

Exin Aeneadas in arma pulchros

Endecas ad limamque redegit.

25

Nec libras animo, quid ille, quid nos,

Quid potuit spes altera Romae,

Quid possit minimus minorum impar

Nec minimos tamen inter habendus.

Et, ni proripias in ora vulgi,

30

Inpatiens clavemque recusas,

Invitum quatiunt severa vatem

Omina terrificique sonores;

Virtus gnostica nec sinit volentem

Importunis parcere verbis.

35

Haec nolens capies, volens itemque,

His nos ΑΝΤΙΛΕΓΟΝΤΑ subimus.

In vulgus venies favente voto:

Pro - quanto iactabere fluctu.

Hic foedum spuet, hic coacta nare

40

Succinet infandumque inimicumque,

Hic plausum manibus dabit profanis,

Hic ter succutiet pede terram;

Verrucas alius scaturrientes,

Etsi nulla tamen patet usquam,

45

Disquiret digito, notabit ore,

Integra quippe invertere doctus.

Et quo perditior quis ac profanus,

Acrius hoc tolletur in iras.

Tandem ludibrio subactus omni

50

 ΜΥΡΟΚΟΠΟΥ trudere taberna

Aut nardi modicum feres piperve

Et si quid chartis amicitur

Ignavis. Monitor repulsus olim

Abstiterit nec cura mederi

55

Neu te consilio querare nostro

Fraudatum: id tecum ipse referto.

Qua frontem titulus praeordinabit,

Nemo ΟΝΟΜΑ praefixerit auctor:

Germanus subeat prioris arcem

60

Auspicii, is primordia signet.

Hoc forsan poteris inerme vulgus

Tempnere seu discrimina mille.

Tanti nominis obicem proterve

Vix ausint sprevisse phalanges.

65

Mitescet rabies sputisque parcent

Et cynico incrudescere dente.

I nunc, Meoniis adacte pennis,

I dextro, liber, alite felix

Nec te non monitum nec insuasum

70

Olim discessisse graveris.

Quod restat, dubiis remitte fatis,

Teque utinam meliora sequantur.