Heiricus Autissiodorensis vita Germani 5

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Defesso pelagi glaebae natalis in oras

Vix remeare datum, cum protinus obvia longo

Procurrit tractu tensis legatio palmis

Praestolata diu repetentem patria sanctum.

5

Gens inter geminos notissima clauditur amnes

Armoricana prius veteri cognomine dicta.

Torva ferox ventosa procax incauta rebellis

Inconstans disparque sibi novitatis amore,

Prodiga verborum, sed non et prodiga facti:

10

Dicere plus, fecisse minus taxatur honestum.

Regibus hanc fidei numquam servasse tenorem

Saepius expertum; quare quo principe felix

Tunc quoque florebat titulis respublica priscis

(Magna salus patriae: nomen fuit Aetius illi),

15

Pertaesus tumidae mores et crimina gentis

Vastandam rigidis tandem permisit Alanis.

Rex erat his Eochar belua crudelior omni.

Quid caedes memorem et furialia facta tyranni?:

Expertus late totis in partibus orbis.

20

Ergo exoptatae permissa licentia caedi

Instigat rabidas gentis in funera fauces.

Barbara mens inhiat iugulis factura periclum,

Quid possit feritas. Saevum rapit improbus agmen

Ardens optatae quam primum incumbere praedae.

25

Percellit miseram dira expectatio gentem

Et metus impatiens et rerum plurimus horror;

Nec vero simplex urget praecordia terror:

Non conferre manum, non fines hoste tueri,

Non saltem temptare fugam sententia surgit.

30

Fingit quisque sibi varii discrimina loeti

Solaque suspectae torquet dilatio mortis.

Vna subest miseris ratio servata salutis,

Si se dignetur gladiis opponere praesul.

Legatis haec summa fuit; quid nunc quoque, sancte,

35

Quid facturus eris? Si te subducere temptes,

Nosti, quid capto sit viscera claudere fratri;

Sive iuvare velis, terrent quam multa volentem:

Rex ferus, horrendae rabies incognita gentis

Et lingua et mores torvaeque protervia frontis,

40

Tum quod perpetui defessum mole laboris

Destituant tenues ineuntem grandia vires.

Fide deo: fraterna feret dilectio palmam.

Posse dabit, qui velle dedit: res ardua quanquam,

Concedit iustis laevo mox numine votis.

45

Ergo iter invadit. Aderat gens perfida fines

Iam transgressa suos; faciem telluris apertae

Implerat ferratus eques; rex agminis atri

Barbarus in medio trucibus horrendus in armis

Optatae spe caedis hiat. Mox praeduce fidens

50

Germanus domino medios inrumpit in hostes

Armatoque duci sese - mirabile dictu -

Ingerit intrepidus medioque interprete primum

Exorat seseque preces effundit in omnes:

Ille manus indocta pati ceu bestia quondam

55

Orantem refugit. Praesul cunctamina saevi

Pectoris increpitat: nichilominus abnuit ille.

Antistes coeptis tandem persistere certus

Iniecitque manum frenique invasit habenas.

Inmensum stupuere omnes: sistuntur eodem

60

Agmina fixa loco nec cedit copia cuiquam

Vel mutare locum vel quoquam flectere gressum.

Tanto sidereae perfudit gratia lucis

Pontificem radio: par vultibus ille Moysis

Cornutam faciem domini referentis ab ore

65

Terruit inmanes frontis splendore phalanges

Non ausas niti, non ausas tendere contra.

Rex ferus indomitam iussus deponere mentem

Miratur, potius stupidum miracula terrent:

Quae tam magnanimem faciat constantia sanctum,

70

Quanta seni virtus, quanta est reverentia vultus,

Milibus ut potior seu constet fortior unus.

Bellicus ad pacem extemplo deponitur ardor:

Concedunt humana deo: violenta furoris

Condicio positis tractat civilia bellis,

75

Qualiter id fiat, fieri quod iure sacerdos

Decernit, non quod rabidus praefixerat ardor.

Postquam caedis amor et vis compressa furoris,

Componunt animos; tum pacis munia tutae

Collatis ineunt robusto foedere dextris;

80

Castra dehinc repetunt. Merito sic praesulis almi

Deponit trepidum gens Armoricana timorem

Emergens tandem trucium de fauce ferarum,

Hac ratione tamen, pactae per foedera paci

Romanus stipulam si praebeat induperator.

85

Haec quorsum tendant, satis est edicere promptum:

Te, pater, haec rursum, te certe haec talia spectant.

Iam te sidereus, iam dudum poscit Olympus

Teque olim miseris mordacius invidet arvis.

At non terrigenis fas est excedere castris,

90

Ipse quoad Latias gressum deflexus in oras

Hic quoque caelestem facias flavescere messem.

Forsan et haec superis fertur sententia fastis.

Vt consumato magnorum fine laborum

Victor in Italia capias insigne superbum:

95

Quaesitam meritis, partam virtute coronam,

Distinctum pulchris rutilum diadema berillis.

O pater, o magnis pelagi defuncte periclis

(Te sed adhuc subeunda manent quam plurima terris),

Quo te cumque feret fortuna, audentior ito.

100

O graviora tamen crebro discrimina passe,

His quandoque feret felix constantia finem.

Nec mora - quas etenim flammis caelestibus ardens

Posset habere moras? - patriis digressus ab oris

Alpinas celerem gressum detorquet in arces

105

Teque iterum gradiens studio pietatis avitae,

Care, petit, meritis et relligione Senator,

Hospitii grato pensurus foenore dotem.

Constitit ante oculos subito producta puella

Omnimodi sermonis inops, quam longa coaevi

110

Cardine bis deno carpebant dampna silenti.

Comminus admotam miro dignamine praesul

Suscipit; inde manu faciem perlustrat amica

Os, frontem et totum permulcens unguine vultum.

Tresque dehinc panis vino permiscuit offas

115

Inque os attonitae componens virginis unam

Imperat, acceptum praeeat benedictio panem:

Illa sacerdotis parens ad singula verbis

Edicit pleno, praesul quod iusserat, ore;

Sic exorta novo manans facundia ritu

120

Aetatis reliquos exin duravit in annos.

Inde profecturus, praeterquam forte solebat,

Artius unanimem complexibus urget amicum

Interque amplexus quam molli famine mulcens

"Aeternum valeas, frater karissime," dixit

125

"Indiscreta meae per saecula portio mentis.

Annuat omnipotens, rebus cum fine supremo

Venerit extremam districtus ponere moetam,

Vultibus ut laeti nos contueamur opacis.

Nam donec huius solvatur sarcina carnis,

130

Alterno vetitum posthac concurrere visu."

Haec pater effudit digressu dicta supremo

Hisque salutatum discedens liquid amicum.

Dicat, quisque velit, decessus tempora sanctum

Ignorasse sui, propriam cum linqueret urbem.

135

Continuabat iter paucis ex more ministris,

Obvia sed populis stipabat turba coactis;

His pater aeterni fundebat semina verbi.

Idque iuvat meminisse magis, quod, si qua locorum

Aut orans aut forte docens lustraverat olim,

140

Persistunt hodieque sacris notissima cellis

Aut crucis elatum fulget venerabile signum.

Perlustrans Haedui posthaec confinia pagi

Mitibus officiis summi pietate favoris

Excipitur solito: fervent examina vulgi,

145

Omnis adest aetas, sexus concurrit uterque.

Nec vacat et nimium est fragili committere pennae,

Quantus erat sancti cunctorum mentibus ardor,

Affectu quanto, quanta pietate colebant,

Quem norant summum summae deitatis amicum.

150

Forte pererratis totius moenibus urbis,

Relligione calens sacras dum circuit aedes,

Devenit, quo Cassiani venerabile corpus

Quondam pontificis tumulo recubabat honesto,

In quo virtutis radiabant signa supernae

155

Militis eximii clarum testata triumphum.

Marmor erat Parium miro candore decorum;

Hoc claudebantur sacri tum septa sepulchri:

Caelitus at rubri species diversa coloris

Pressit vivificum variato marmore signum,

160

Vt nova forma crucis manibus distincta supernis

Cassianum meritis etiam post funera claris

Vivere monstraret. Pater id Germanus adactis

Inspectans oculis multumque diuque retractat,

Quam sit munificus servis in saecula Christus.

165

Mox fusis precibus "Quid tu, clarissime," dixit

"Quid nunc frater agis" tumuloque refertur ab imo

Vox audita viri: "Felici sede locatus

Optatae potior tranquillo munere lucis

Venturum spectans patrio cum numine Christum."

170

"Ergo" ait antistes "longum, gratissime frater,

Sedibus augustis accepta sorte quiesce,

Vtque salutaris reduces post funera clangor

Impleat aethereis quondam concentibus aures,

Pro nobis proque hoc populo propensius ora."

175

O meritum sublime viri, quem gratia summi

Hactenus evexit virtutum culmine Christi,

Omnia cui parent, respondent omnia votis,

Subsidant imis quanquam sopita sepulchris.

Nec mirum, civem potuit si noscere civis

180

Conregans Christo tractantem terrea mundo,

In portu residens pontumque aestusque secantem.

Da paulum spatii: modica removebitur hora,

Hactenus innocuos si quid dispescit amicos.

Interea coram fletu quatiente parentes

185

Comminus accedunt artusque in pulvere ponunt.

Nubilis hos sequitur demissa fronte puella

Olim cognatae patiens et conscia poenae;

Fuderat hanc uterus vitiato germine matris

In palmam digitis nervo marcente recurvis.

190

Temporis addiderant saevum crementa dolorem:

Creverunt nimiis duri progressibus ungues

Atque intus teneram laniabant spicula carnem,

Quotque manum digiti, tot vulnera dira tenebant:

Et iam perfossam penetrarant ulcera palmam,

195

Ossibus exceptum si non cessisset acumen.

Attrectat praesul tactus medicamine dextram

Atque levans digitos leni moderamine cunctos

Infuso nervis vitalis munere suci

Ordine flexibilem miro revocavit in usum.

200

Redditur officio manuum laetissima virgo,

Nec iam se capiunt votorum festa suorum.

Adiecit sancti pietas memorabile quiddam:

Correxitque manum dempsitque superflua quaeque

Progressos nimiis resecans excessibus ungues,

205

Id sanctis manibus non effecisse gravatus.

Gallica permensus signis comitantibus arva

Hinc subit aerias meritis sublimior Alpes.

Limes hic Ausonias Gallis disterminat oras

Aeternis nivibus, aeterno frigore torpens,

210

Humano generi non ante meabilis umquam,

Hanibal Hispana remeans quam victor ab ora

Diduxit scopulos et montem rupit aceto;

Cum tamen insolito pulsatus frigore Poenus

Torpuit et regem spoliatum milite liquid,

215

Ille quidem alterius dampno confectus ocelli,

Propellat Poenos ut nix Alpina tepores,

Sensit, Maura ducem veheret cum belua luscum.

Hic nactus meritum praesul Germanus honorem

Obtinuit clari monumenque decusque triumphi.

220

Iam sol Oceano rubros tinguebat amictus:

Artifices operis sumpta mercede diurni

Sub noctem proprias pariter referuntur in aedes.

His pater obnixo rupis per devia gressu

Collatum carpebat iter miserique malignis

225

Fascibus oppressi gemitu montana subibant.

Obvius extabat devexa per ardua torrens

Inmanem rabiem violento vertice torquens

Molibus undisonis; hoc tardabantur euntes,

Quod non fida tumens caperet vestigia gurges.

230

Confectus senio, confectus denique morbo

Vnus erat: moles miserum duplicata premebat

Vixque ferens tremulos plantis titubantibus artus

Anxius imposito durum sub fasce gemebat.

Antistes solito miserans claudumque senemque

235

Attollit proprias miseri gestamen in ulnas

Transque tulit pelagus; non secius amne remenso

Squalentem et tremulo marcentem corpore demum

Supposta cervice subit mediasque per undas

Evehit et tuto traiectum litore ponit.

240

Inter dicta feror medius dicendaque vates:

Haec revocant, ast illa vocant; debetur utrisque.

Hic mecum subsiste tamen, quocumque locorum

Digredior: stupidum percellent plurima sensum;

Omnia mira, novis emergunt cuncta figuris.

245

At non se speciem ratio defixit in ullam:

Pressius obruitur rerum sub pondere pectus;

Pectus libratis impellunt singula verbis.

Germanus miserum collo trans aequora vexit,

Germanus miserum. Si te persona fatigat:

250

Inclytus et nulli generis splendore secundus

Dignatur humeris miserum sustollere pulchris,

Quod non quis faceret nostri vel infimus aevi.

Quaere gradum: toto praesul notissimus orbe:

Da, qui se tantum malit summittere praesul.

255

Aetatem poscis?: senior plenusque dierum;

Oblitum proprii non mendax dixeris aevi.

Quanta valetudo, quod robur, quaerere pergis:

Squalidus, aeterno ieiuni foedere siccus,

Viscera cui macies, pallor confecerat ora,

260

Aspera post septem recreabant hordea soles,

Defesso pausam telluris terga ferebant.

Vix artus, vix ille ferens, vix ossibus haerens

Concipit ingentem pietatis pectore flammam

Pondere non fractus, refugus non plane pericli,

265

Exhaustumque senem senio confectus et ipse

Fasce prius misso tremulis transvexit in ulnis.

Magnus in aethereo merito reputaris Olympo,

Iuncte deo praesul, cui tot holocausta piorum

Concessum est operum regi mactare polorum.

270

Vlteriora petens claram defertur in urbem

Quam Mediolanum fertur dixisse vetustas.

Fama serit (quanquam famae non creditur omni),

Quondam intestinis flagrans quod Gallia bellis

Expulerit proprios violento Marte colonos

275

Sedibus e propriis, Latio qui forte coacti

Hanc extruxerunt collatis stipibus urbem

Dicentes Medio - facti de nomine - lanum,

Quod, cum prima novis struerent fundamina muris,

Lanea sus media perhibetur parte reperta.

280

Huc praesul veniens auras vitabat inanes

Obnixus solitis sese velare latebris.

Delituit non ille tamen, quin protinus omni,

Quis quantusve foret, liquido claresceret urbi.

Sollempnis tum forte dies contraxerat illuc

285

Plures pontificum sacramque geruntur ad aram

Divini, quis Christicolae vegetantur, honores.

Ingreditur placidam praesul Germanus in aulam

Ignotus humilis abiectae tegmine vestis.

Extemplo quidam, nexu quem vinxerat hostis

290

Daemonico, vacuas implet clamoribus auras:

"Cur nos Italicis urges, Germane, sub oris?

Quid tantum miseri de te meruisse putamur?

Heu feritas, heu crudelis violentia rerum:

Nec pelago locus est, ipsis excludimur arvis.

295

Nuper Gallorum pulsi concessimus oris;

Praebuit Oceanus pelagi inter vasta latebram:

Hinc quoque detrusos precibus, Germane, fugasti.

Omnia quid penetras? orbis quid devia lustras?

Desine et optatam fessis permitte quietem."

300

Obstipuere animis; exsangues implicat artus

Conceptus hac voce tremor; fit quaestio passim,

Quis Germanus erat, quem vox audita petebat.

Compertus tandem est praeclari schemate vultus;

Cetera plebeium referunt insignia cultum.

305

Consultus non sane gradum, non ille negavit:

Cernua pontificum veneratur contio sanctum,

Viseret utque sui latorem nominis, omnes

Collatis precibus, votis communibus instant.

Parendum sanctis praesul pro tempore ducens

310

Secretos subiit misero comitante recessus.

Conceptis non multa fuit dilatio votis:

Prodiit et foeda purgatum peste reducens

Incolumem populis pulchra virtute reformat.

Hoc pater, hoc primum Latiis innotuit arvis

315

Auspicio; mox diversis e partibus omnes

Concurrunt populi pervulgataeque frequentant

Munus opis tum consertis ad docmata signis:

Sic probris animas, sic corpora clade levabat.

Exin multiflua praesul digressus ab urbe

320

Susceptum provehebat iter felicibus oris.

Occurrit mendica manus stipemque petebat

Docta et sufficiens aliena vivere quadra.

Consulit antistes sumptus ratione ministrum;

Conscius ille sibi ternum superesse nomisma,

325

Amplius haud quicquam sumptus respondit in omnes.

Mox iubet indiguis largiri cuncta misellis;

"Victuros hodie nos unde," diaconus inquit

"Sancte, putas?" "Non fas Christo diffidere" dixit;

"Pascet at ille suos (nil nunc vereamur) egenos.

330

Tu modo, quod potis est, inopes curare memento."

Venturi cautus, quanquam non iure, minister

Largiturque duos unumque in postera servat.

Non lucri tantum, dampni, vir provide, quantum

Hac vice struxisti temnens praecepta magistri

335

Lucratusque parum meruisti perdere multum:

Sic vindicta sequax, sic votum lusit avarum.

Dumque iter expediunt, rapido fervore citatis

Ecce viri cernuntur equis post terga meantum.

Desiluere brevi sanctisque in pulvere fusi

340

Procumbunt pedibus. Tum sic in verba feruntur:

"Haud procul hinc dominum spectatae nobilitatis,

Fortunae celebris, praecelsi iuris habemus,

Quem saevis urget iactura domestica nodis.

Cum famulis omnique domo (miserabile dictu)

345

Decubat innumeris addictus denique morbis.

Sic certe, sic ille sua, sic ille suorum

Clade gemens miseram quam primum abrumpere vitam

Quaerit et invisos loeto finire labores.

Comperit at postquam nostras vos ire per oras,

350

Ambiguis animis spes est rellapsa salutis.

Eius nunc ad vos ferimus lacrimasque precesque;

Si poterit dignum pietas id ducere vestra,

Visite languentem: summisso pectore poscit.

Sin violenta preces absumunt seria nostras

355

Nec potis est itiner quoquam desistere coeptum,

At precibus iustis benedictio iuncta salubris

Compenset vultus oblectamenta negati:

Vno donetur, si non mereatur utroque."

Tum pater ammirans fidei venerabile pignus

360

Indoluit strinxitque animum pietatis imago.

Et quanquam coepti stimularet cura laboris

Non differre diem, via rectior illa putatur,

Qua merces operi servatur debita iusto.

Nec mora: divertit. Comites obsistere contra,

365

Legati contra conixis viribus instant,

Dumque hi dumque illi, fit concertatio longa.

Indiguis magis ille favet per saecula dicens

Nil prius esse sibi quam iussa facessere Christi

Bisque mori propter domini praecepta paratum.

370

O patrem summo splendoris culmine dignum.

O sibi qui propriam refugit dependere vitam,

Quique deo vivens, immo cui vivere Christus,

Fraternis animam mavult opponere lucris.

Ergo memento piis, pater o, persistere coeptis:

375

Non deerit sancto bravium, michi crede, labori.

Legatos hilares subit exultatio digna,

Quodque suis votis dignatur cedere praesul,

Bis centum promunt instructo munere soldos

Dona viro. Praesul non tantum munere laetus

380

Pignore quam fidei commendat cuncta ministro.

"Haec cape nunc" dicens "ac te succumbere noxae

Disce, quod in miseros fraudem meditatus egenos

Malveris esse tenax. Nam si, quod tradere iussi,

Cessisses solito, Christo tribuente refuso

385

Ter centum caperes hodierno faenore soldos."

Invadit formido hominem secreta reatus

Germano patuisse sui. Non sane putato

Hoc mirum, bone vir, tanto quod clausa prophetae

Cordis hiant, plenus sancti qui numine flatus

390

Iam deus est, iam divinos sortitur honores.

Neve opis indiguos dilatio multa gravaret,

Accelerat raptoque gradu, quo vota requirunt,

Praestaturus adest missis comitantibus isdem.

Mox, tamquam manifesta salus ingressa subisset,

395

Expectata patris relevat praesentia cunctos.

Hic artes medicum notas efferre videres:

Hinc pietas, illinc perfecta peritia claret.

Sternitur et Christum solito prostratus adorat

Tunc magis alta petens, fieret cum pronior arvis.

400

Auribus hinc superis oratio fusa salubris,

Cui lacrimae fecere viam super astra volanti,

Gaudia multorum mercantur flumina quarum.

Invisit dominos, invisit denique servos;

Certanti studio indiscreta cubilia lustrat:

405

Omnibus aethereas impertit iure medelas.

Vnius spatio res est confecta diei;

Vna dies cunctis fudit fomenta salutis.

Post hinc digreditur: dominus comitatur euntem

Ipse domus, gaudent reparatis viribus omnes.

410

Plausus ubique sonat, pulchrae et modulatio laudis;

Christum cuncta boant, Germanum cuncta resultant.

Gloria sic domino, sic crescit opinio servo

Dispergens lepidum, quaqua pergebat, odorem.

Innatus subigit cunctorum pectora fervor

415

Nosse virum mira meritorum luce coruscum.

Multa quidem suberant clarum gignentia nomen:

Dogma labor comitas mores constantia fervor,

Quodque est praecipuum: dilectio plurima fratrum,

Qua, grave quicquid erat terraque marique, ferebat.

420

Quid tu, quid gressum raptas per devia, sodes?

Quid cancellato flectis compendia ductu?

Ire brevi poteras, qua te per longa fatigas:

Ravennam certe melius Via Regia ducit.

Non ab re tulerim, quod diverticula quaeris;

425

Immo ego (sic animus, sic denique ferre videtur)

Ravennam subtriste aliquid portendere credo,

Quod vel exitio vel possit cedere dampno,

Contiguis quod tam succedere moenibus horres.

Quicquid id est, subsiste parum flatuque recepto

430

Obnixis animis, superest quodcumque, subibis.