Bertharius carmen de sancto Benedicto interpolatum

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96


O Benedicte pater cunctis celeberrime terris,

      Qui confessorum culmen honoris habes:

Te deus a puero delegit caelitus atque

      Instituit sancti germinis esse patrem.

5

Tu via, tu ductor, tu pastor, doctor eorum,

      Qui spretis terris caelica regna petunt.

Tu studiis spretis orbis dominam fugis urbem

      Et domini subdis mitia colla iugo. -

Tu precibus vasis solidas fragmenta dirempti,

10

      Obsequiis vestris quod pedagoga tulit. -

Aes lapidis iactu confregit lividus hostis,

      Signa dabat mensae quod, Benedicte, tuae;

Sed minime solitam tibi tradere desinit escam

      Romanus furtum surripiendo pium. -

15

Aptarat paschae sibi prandia magna sacerdos,

      Sed tibi cum dapibus destinat hunc dominus. -

Tetra nimis volucris se vultibus ingerit almis

      Et visa quondam cor cremat in specie;

Sed spinis recubans, stimulis et punctus earum,

20

      Exuperas vulnus ilico vulneribus. -

Frangitur arte crucis vas, virus quo latitabat,

      Cum signat tanti dextera sancta patris. -

Quem puer a sanctis precibus niger eliciebat,

      Virga patris sistit, at puer ater abit. -

25

Suscipe, sancte pater, pueros, quos gloria Romae

      Ad tua transmisit limina mente pia. -

Fratribus ipse tibi commissis mons dedit amnem;

      Rupe latex exit, cum rogitas dominum. -

Ferrum, dum vepres resecat Gothus, insilit undis,

30

      Sed repetit manicam mox, ubi tinguis aqua. -

Assiduam Placidus dum ferret gurgitis undam

      Obsequiis sanctis, hunc tulit unda fluens.

"Pergito, Maure, celer" pater ilico providus inquit,

      "Iam trahit unda laci praecipitem puerum."

35

Iussa ferens properat super undas atque recurrit

      Erepto puero ceu per humum gradiens. -

Promptus ad omne malum dira cum mente sacerdos

      Toxica quae misit, sustulit ipse prius.

Corruit ecce miser collapsi culmine tecti,

40

      Corpore confractus Tartara seva petit.

Talia discipulus dum perfert nuncia cursim,

      Concussit sancti intima corda patris.

Cui pater indixit ob talis gaudia mortis,

      Vt lacrimis culpam defleat ipse suam.

45

Panem tollit avis, quo virus texerat ille,

      Abdit, ubi nullus cernere possit homo. -

Tu meritis almis falsorum templa deorum

      Vertisti in laudem, sancte, decusque dei.

Perfidus ille draco caelo demersus ab alto

50

      In famulum Christi talia dicta dabat:

"Quid, Maledicte, tibi mecum est? quid, non Benedicte?

      Quid me persequeris? quid mea iura rapis?" -

Stat lapis immotus nimio prae pondere fixus,

      Quem residens hostis impius ille premit;

55

Tollitur at subito Benedicti voce beati,

      Itque procul sessor. - Postmodo flamma vorax

Fratribus est falso comburere visa culinam;

      At pater ut venit, visio falsa fugit. -

Attritus puer est murali mole peremptus;

60

      Suscitat hunc et opus iussit adire pater. -

Non licitis domibus sumpserunt prandia fratres;

      Absens ipse videt, arguit et nimium. -

Hospes adest simplex, quem cepit calle viator,

      Mollibus in pratis prandia quo facerent.

65

Arguit hunc pastor tali pro crimine sanctus;

      Mox veniam culpae expetit ille suae. -

Veste venit splendens fraudantis Riggo tyranni:

      "Non tua sunt," inquit "quae tua dorsa gerunt." -

Totila rex veniens prostrato corpore supplex

70

      Praescivit vitae commoda cuncta suae.

"Bis quinis annis retinebis culmina regni;

      Mors his succedet: moribus esto pius."

Desinit in factis extunc existere sevus,

      Blandior et vixit tempora data sibi. -

75

Excole, Roma, tuo vatem de dogmate doctum,

      Qui tua per saeclum moenia salva canit:

"Turbinibus multis quassaberis atque coruscis;

      Hostis nullus erit, qui tua septa ruat." -

"Non escam carnis, sed nec sacri ordinis unquam

80

      Excipias quaestum, clerice: salvus eris".

Haec ubi contempsit, repetit, quem liquerat olim,

      Vt vates sanctus dixerat, ille malus. -

"Omnia, quae monachis congessi munere Christi,

      Gentibus arbitrio tradita sunt domini.

85

Vix potui precibus dominum exorare supernum,

      Vt mihi vel fratrum cederet ipse animas":

Post Longobardi venientes tempore noctis

      Cetera vastantes cuncta tulere simul;

Aeterni regis salvati munere fratres,

90

      Illo nec ledi de grege quis potuit. -

"Vas retinet serpens absconsum tramite, fili.

      Admoneo, ut solers vergere mox studeas." -

"Mappula testis adest, retines quam pectore, frater.

      Cur ingressa tuum nequitia est gremium?" -

95

Non clam patre manent, quae volvit mente superba

      Praebens cenanti luminis officium. -

"Fratres, en hodie nullus est panis in archis;

      Cras pietate dei copia panis erit." -

His, sacra coenobii satagunt qui ponere septa,

100

      Astans per somnum condere monstrat opus. -

Redduntur tumulis per eum, quae more sorores

      In famulum Christi noxia verba dabant. -

Patria namque puer dum tecta requirit anhele

      Iniussus pergens, mortuus est inibi.

105

Huius non potuit corpus retinere sepulcrum,

      Sed domini famulus id sociavit humo. -

Ore patens anguis medio stat calle malignus,

      Quem cernens frater ad pia septa redit. -

Rusticus adveniens variato corpore lepra

110

      Abscessit sospes glorificando deum. -

Aurea dona patri funduntur caelitus almo,

      Vt poscens habeat, debita quo redigat. -

Vas vitreum montis per saxa patentia mersum

      Illesum perstat omne tenens oleum. -

115

Post dominum rogitans dolium complevit olivo,

      Ante quod hoc penitus exstiterat vacuum. -

"Quo properas, Sathana, medicorum more paratus?"

      "Vado, tuis potum fratribus ut tribuam."

Dextera sancta senem mox illo daemone captum

120

      Salvavit patris, depulit et Sathanam. -

Rusticus adveniens constrictus brachia loris

      Ad primum sancti solvitur intuitum. -

Postulat orbatus reddi sibi pignus ademptum:

      Cumque rogat sanctus, vita redit puero. -

125

Sacra soror precibus diffundens caelitus imbrem

      Invitum secum nocte patrem retinet. -

Post triduum frater gaudens de morte sororis

      Hanc tumulat proprio protinus in tumulo.

Vnica sanctorum retinet nunc arca duorum

130

      Pignera, quos terris iunxit et ethre deus. -

Sanctorum hic animas ad caeli gaudia cernit

      Angelicis ulnis hoc per inane vehi.

Totus adest orbis collectus solis ad instar

      Tempore sub noctis visibus, alme, tuis.

135

Testis adest meriti, Servandus nomine, magni;

      Lucis enim partem cernit et ipse simul. -

Regula, sancte pater, multos tua mittit ad ethram

      Consocians sanctis hos super astra choris. -

Flans domini famulus animam cum laudibus almis

140

      Mirifica scala scandit ad astra poli.

Pallia sternuntur divino lumine mixta,

      Qua sacer ascendit ad sacra regna pater. -

Perdita mente manens mulier per devia scandens,

      Huius, salva fuit, cum specus introiit. -

145

Plurima signa tibi concessit gratia Christi,

      O pater insignis, quae modo nemo sciat.

Sed quae noscuntur mundi per climata, quisnam,

      Vt tua facta decet, pangere rite queat?

Quaeve micant hodie signorum facta priorum

150

      Temporibus nostris gesta tuis meritis?

Andreas etenim Germano germine cretus

      Rectis non umquam gressibus ire valens,

Mox ubi promeruit tua limina tangere templi.

      Extemplo sospes dante fuit domino.

155

Alter serpentem gestans in ventre latentem,

      Obstaclum nullum cui medicina dabat,

Concitus huc scandens, pietatis munera poscens

      Ad tua pervenit limina sancta, pater.

Evomito colubro postquam tua limina scandit,

160

      Perstitit incolumis hic pietate dei.

Corpore contractus, genuit quem Cymbrica tellus,

      Erigitur templi David in aede tui.

Eia, sancte pater, tanto qui lumine praestas,

Sedibus in superis Christi pietate coruscus,

165

Esto tuis famulis custos doctorque per evum,

Ne lupus insidians, hostis ne pestifer unquam

De grege tollat ovem, proprio quem iure retentas.

Berthariumque tuum famulum me protege, serva,

Ductus amore tuo qui carmina vilia prompsi.

170

Hoc, deus omnipotens, salvos qui vis fore cunctos,

Qui caelum terramque regis per saecula, Christe,

Des petimus nec non paradisi gaudia nobis,

Omnibus et veras tribuas sine fine coronas.