Eloquii cultu vernantem texere mitram
Bratteolisque auri fulgens diadema polire,
Quo te, sancte pater, devotio dulcis adornet,
Ingenii vires docilisque industria fandi
5
Nobilium poterit doctorum compote voto,
Qui te fertilibus satiati rite magistro
Doctrinae dapibus salientes dogmatis undas
Largifluosque vomunt arguti carminis imbres:
At nos exiguum sterili de cespite gramen
10
Devotum tibimet carpentes munus amoris
Turpiloquis liquidas temeramus lusibus odas
Materiesque virens calamo marcessit inerti.
Vnde fuit pigri satius pressisse labelli
Organulum laesae vocis cohibendo fragorem,
15
Ne quid rancidulum lepidae mulcedinis aures
Exciperent nectarve favi turbaret amaror.
Sed tamen igneolus devoti pectoris ardor,
Quo te, carus amor, placido complector honore,
Non modo reflexae temnit retinacula habenae:
20
Septorum pariter praedura repagula rumpens
Cum campo sed enim sese committit aperto
Effrenisque iubis aurarum flabra lacessit,
Non se carceribus fusum per inania ferri
Sentit et oppositas ludens pede proterit ulvas.
25
Ergo, beate pater, decus et lux aurea mundi,
Aecclesiae columen, paradisi maxima cedrus,
Relligionis apex, fidei fortissimus umbo,
Ergo, precor, liceat cursim mihi plaudere agrestis
Ingenii nugis, rauca reboante Talia,
30
Festivos ludos simplexque retexere carmen.
Nam dignum tibimet laudum praeconia ferre
Mirandumque decus vitae vulgare verenter
Lampade iustitiae, qua cunctis celsa beati
Praemonstras iteris tendentis ad atria vitae
35
Et qua iam felix meruisti patris in albo
Conscribi caeli sociandus civibus almis.
Gloria te magnum praeclari monstrat honoris,
Quo tibimet cuncti, latus quos continet orbis,
Obsequiis parere piis et supplice voto
40
Exoptant, gaudent, certant, cupiunt sataguntque.
Gratia sed potior virtutum culmine surgit
Atque iubar fidei praefulgens solis ad instar
Caelestis penitrat solii sublime tribunal;
Qui meritis florens, morum probitate relucens,
45
Ingenio pollens, sensus moderamine gaudens,
Obsequio fervens pietatisque ignibus ardens,
Mansuetus, placidus, prudens iustusque, benignus,
Devotus, humilis, mitis blandusque probaris;
Quem non ira ferox, non atri ruga tumoris,
50
Virus non odii, invidiae non denique pestis,
Non lascivus amor, fedus non ardor habendi,
Non mentita fidem simulatio crimine fallens,
Non quoque latratus spumantis iurgia litis
Sordidulae labis coenoso polluit actu
55
Aut tempestivum mentis tenebravit acumen:
Sed pia simplicitas, virtus et conscia recti.
Quarum lacte sacro primis nutritus ab annis
Virgineisque simul blanditus rite fluentis,
Vt cuculum tradunt irruptis crescere nidis
60
Dum Lucina melos nocturnis personat hymnis,
Inter florigeros divini dogmatis hortos
Aetatis solidum crevisti tempus ad usque.
Galbanei nitido perflatum nectare roris
Ridentes docuere iugi gaudere sereno
65
Cunctorumque animis dulci bonitate placere.
His etenim temet vegetandum providus auctor,
Imperio qui cuncta tenens excelsa vel ima
Aeterna ratione regit, quod condidit ipse,
Legavit tenerum, cum prima crepundia matris,
70
Quae genuit, nigri fascirent tegmina panni
Expositumque vorax ambiret mortis imago.
Germine quae supero divini sanguinis ortae
Angelicique chori conserta dote gregales
Te quoque concivem caeli super ardua raptum
75
Rite ministeriis aptarent cunctipotentis.
Nec incerta fides aut rerum ficta fabella,
Vt quondam studiis praepollens docta vetustas
Prodigiosa vomens laesi documenta cerebri
Lascivos super astra toros mollesque camilli
80
Amplexus statuit rapti Ganimedis honores
Hocque deum Saturninum venerata decenti
Sacrorum ritu stupris maculavit Olimpum;
Verum pro meritis imitandae relligionis,
Qua iugibus votis Christo domino famularis,
85
Haec tibi Christicolae digno sacramus honore.
O veneranda viri simplex et sancta colendis
Mens moderata, bonis semperque intenta supernis,
Angelicis conserta choris exultat in astris,
Gaudet apostolicis felix sotiata catervis,
90
Agmina martyrii cernit decorata cruore,
Cum grege candidulo spatiatur virginitatis,
In patriarcharum solio requiescit ovando,
Conserto alloquitur vigiles sermone prophetas,
Mistica percurrens epulatur dogmata vitae
95
Hisque iugi studio caenis satianda recumbit.
Ac velut exemptis zephyro spirante pruinis,
Florida cum tellus pubentes parturit herbas
Vere novo pingens distincta coloribus arva,
Exercetur apum campis dispersa iuventus
100
Praeteritos hiemis metuens quassata labores
Purpureosque legit flores et flumina libat,
Nec mora nec requies, quin aut liquentia mella
Includat tenui compactis nectare cellis
Glutine vel lento fundamina dura favorum
105
Extruat aut croceas disponat in ordine ceras:
Fervet cura frequens, adolent purissima mella;
Sic tu, dulce decus, divino captus amore
Dum cordis speculo caelestia sola tueris,
Liber in excelsis animi ratione locatus
110
Eloquii sacri saltus et amoena virecta
Pervolitas, vitae liquido quae fonte rigata
Iocundis vernant foliis et flore perenni.
Quorum rore pio distentus viscera blande
Exceptoque recens oneratus brachia suco,
115
Impatiens animum somno relevare quietis
Aut documentorum nectar stillando refundis
Librorumve favos operoso construis actu.
Et cum iam meritis caput inter sidera tantis
Extuleris flavo redimitus tempora serto,
120
Vt te devota venerentur laude superbae
Imperii fasces et fulgens gloria regni,
Plausibus inque tuis populosa teatra resultent,
Ventosi numquam blanditus folle favoris,
Supplex atque humilis felici iure bearis.
125
Quem cum quisque adiit nebuloso pectore tristis,
Defecisse gemens exhausti farris acervum,
Vocibus aut querulis incusans sortis iniquae
Pondere se pressum miserandam ducere vitam,
Continuo largi recreatus munere doni
130
Consiliive cati blando solamine fretus,
Gaudens atque hilaris propriam repedavit ad edem.
Quodque magis stupeo mira dulcedine pastus:
Corporis in gestu radiant insignia mentis
Archanumque animi vultus redimicula signant.
135
Caesaries etenim niveo candore nitescens
Virgineum cordi praepandit inesse pudorem;
At rosulis facies similis formosa rubescens
Bellantis titulat victo serpente tropheum
Aut ardore suo flammas imitatur amoris;
140
Nam visus parilis ridens et honesta voluptas,
Castores ut credam laeto fulgere nitore,
Actus et Fidei palmam pingit sotialem
Vel gustata refert caelestis gaudia regni.
Circumfusa iubis blando sinuamine cervix
145
More Spei latitat virtutum tegmine septae;
Gratia quae labiis vel quae sit in ore venustas,
Non capit ingenium, fandi nec copia perfert.
Largior unde fluens salientis vena sophiae
Eloquiique altos emanans proflua rivos,
150
Aureolas verbi glebas viridesque lapillos
Gemmantis sensus nitidis profundit arenis.
Quorum fulminibus armatus rite lacertos
Contortoque gravis Balearis verbere fundae
Semiferum facili prosternis cede Goliam,
155
Hostilis pariter cunei portenta dehiscens.
Huic te, sancte pater, iuvat insudare palestrae
Pro grege sacrifico, pro castris cunctipotentis,
His exercitiis duros tolerare labores,
Dum vitalis adest flatus, dum vesceris auris
160
Praemia multiplici laturus fruge beata.
Cum rex altithronus mundum discreverit urna
Iudicii cunctisque vicem dependerit actus,
Tunc te florigero - confido - clarificatum
Excipiet gremio sublimis gloria regni
165
Tuncque beatorum gaudebis consotiatus
Agminibus felixque frueris luce perenni.
At me (heu, lacrimosa fero referensque tremesco)
Pondere peccandi devinctum colla catenis
Tunc forsan misere cessum tortoribus atris
170
Damnabit nimium crudelis vindicis ira
Exceptumque rapax amburet flamma gehennae.
Sed tu, sancte, precor, mediis te oppone periclis
Auxiliique pio defendens rore misellum
Fumificos poenae placidus compesce vapores.
175
Et iam tempus adest funem religare carinae
Excursumque levem morsu stabilire saburrae,
Liberius, ne forte, ratem dum credimus austris,
Illisi scopulis sero revehamur ad agros.