Lios Monocus libellulus sacerdotalis

Testo base di riferimento: P. v. Winterfeld, 1899


Ecce sacerdotalis in arte libellulus esse

Metrali positus veraci karmine gaudet,

Ridet et ingenti, clarum fore, quod fuit atrum;

Quodque diu plures finxerunt falsidicorum,

5

Dogmate clarifici manifesto scribere temptant.

En veris dicant, quod falsis ante sonabant.

Alme tuis qui sceptra pari ditione tueris

Tu mihi cunctorum poscenti gratia Christe

Elingui typicis te donis auxiliare

10

Arcanique tui superas largire loquelas,

Vt tibi precipuae dictamina clara relatu

Semper ab ore meo pollentia laudis abundent,

Viribus ergo sonans fibrarum pandere psaltes

Quo cupidus domino declamans orgia cantus

15

Debita precelsi Christo valeam resonare

Servitioque meo sublimis regis Olimphi

Carmina concrescant stridentia voce superna.

Vos ipsos ornate, ministri, moribus aequis

Actibus in cunctis summo conamine mentis;

20

Pacis amatores semper suntote colentes

Temporibus Christo vobis miserante supremis,

Ne vestros violans astutia demonis ingens

Funerei penetret sensus in pectore vestro.

Nam monitis trinis securum lividus esse

25

Decipiens hortatur homonem dusmus iniquus,

Perque malas fallax haec fraudes admonet aiens:

"Heia age, non cessans, adolescens, crimen adopta;

Peccantes alii per tempora longa fuerunt. -

Longanimis dominus culpas ignoscit ineptas,

30

Qui te, ne pereas, sustentans curat ubique. -

Fac, quod vis; noli timidus, sed fretus et audax:

Impia facta piat miseratio summa tonantis."

Haec dicens animam captivam mergit in imo

Spissis inferni tenebris tetricante profundo

35

Luminis expertem cunctique dei paradisi,

In quo felices animae sanctaeque piorum

Sedibus in celsis gaudent sine fine manentes

Caetibus aetherei conpactae patris onestis.

Alta canora dei veracibus aeditionis

40

Lenibus ex dictis sincerae prex ciet aiens:

"Belligeri domini mansueti corde fideli

Arcontem dominum procerum clamate patronum,

Mundanas curas tempnentes mente polita.

Semper amate deum, dementes pellite lites;

45

Carmina cogentes cuncto vos carnis amore

Vt sitis nati genitoris clara potentis

Optima magnifici qui caeli regnat in arce.

Decantate simul concordes voce sonora".

Altaris pantes sacri livore ministri

50

Servitii tetro mercedem fire supernam

Mente sui debent sperantes absque perennem.

O felix benedicta tonantis virgo ministra,

Femina dote dei summa dotata creantis,

Inclita tum coniux saeclis et amabilis astris,

55

Quae prior es cunctis custos virtutis amatae,

Virtutes pantes alias quae laude revincit.

Ymnorum cunctis laus ingens ore prophetae

Preclaris ex te dictis haec famina fantis

Admiranda sonat quae constat pulcrior odis.

60

Stelligeri nutrix domini dicaris Olimphi,

Casta puella dei, labis pecaminis exsors

Aeclesiaeque deo famulantis adelpa potenti

Atque dei coniux regalis in arce polorum

A dextris picta <re>sides circumdata veste;

65

Tuque dei templum, postis pretiosus et ingens

Partibus ornatus cunctis gemmis spetiosis,

Concaque margaritae radio Titanis aperta,

Arca sacrae legis contecta venusta fidelis

Flavescente foris resplendens, intus et, auro

70

Ac decoris tecti sacratio presulis alti

Oblatumque dei libum de dote parentum,

Seclorum vivens in secla perennia semper

Caro cum sponso gignente decente sodalis

Delitiis veneraris in altis, virgo perennis.

75

Nunc ergo prebens aurem submissa coruscam

Ac linquens altam plebem karamque parentis

Nata memento sacri scripturae vatis onestae,

Aethereum laudans qui dicit valde triumphum

"Lumine non ullus crevit nec hauserit aure,

80

In cor nec hominis scandit", caeleste tropheum

Vt valeat cuius reserari voce magistri,

Quod deus altitonans in caeli sede locavit

His, qui cordis amant illum penetralibus altis.

Haera creatoris, quae sanctis alta colonis

85

Pervia, ceu candela micans gemmis spetiosis

Astra velut caeli fulgentibus ignea visu

Floribus et niveis caelestis sedis honestis

Fructibus ac variis non deficientibus una,

Montibus aethereis ut nix radiantibus altis

90

Lucida perseverans instans indeficiensque;

Gaudia quae retinet communia partibus aequis,

Quattuor et fluvios ingentes continuosque

Magnificos cursus salientes atque feraces

Nectaris et bachi guttas et actis, olivi

95

Per specimen clarum fulgentes ac rutulantes

Eructat sotiis gaudentibus vivere de se.

Qui post non sitient nec egebunt, nec timor angens

Illis adveniet senii, luctus nec amarus,

Nec nimius stridor dentum, fletus nec oclorum;

100

Ast non odibilis nec tristis imago doloris

Nec quicquam casus turbabit gaudia quorum,

Qui regni fuerint consortes rite futuri:

Quin pater aethereus solatia larga coeva

Semper eis dedet, quae numquam fine peribunt,

105

Tumque manens presul heros guttas remanentum

Solis egentibus haut oculis et luce lucernae

Quorum perpetuus presensque simul lacrimarum

In graduum serie consolans abluet illos

Et secum statuens in caeli sede superna.

110

Absque timore manebunt dirae mortis amaro

Ac tetrae terrore caliginis adveniente.

Scriptio namque dei castissima semper eisdem

Assiduis dictis tyrones consulit, aiens:

"Antletae domini, molimine mentis inormi

115

Saepe cavete pii ritu, ne sitis inepti,

Falsiloqui, iracundi, homicide satque dolosi,

Demonis instinctu mendacis vos rapientis

Vipereo tactu patrantes lurida gesta".

Nunc modo doctiloqui sapientes ergo duelles

120

Squalida stringentes peccamina rite maligna

Dictaque sectantes sobolis potiora tonantis

Atque trucem saevumque ministrum tonstra regentem

Iuditiique diem monstrantem sordida facta

Infernique feras diras gutturque maligni

125

(Quippe famis pariterque sitis, sonitus quoque dentum

Plorantum in variis poenis) horrente timore

Per nimias lacrimas oclorum valde paventes

Exorate deum patronum corde precandum

Qui tribuet cunctis mala castaque gesta laboris.

130

Christicolae, rursus scripturae famina vobis

Auscultate sacrae prumptissime clara cientis:

"Gressibus aethereae septenis scanditur aulae:

Sanctificatio primus inest ulla sine labe;

Inde sequens heret dilectio iure secundus;

135

Tertius adsistens operatio cernitur esse;

Copia sancta crucis preclarae quartus habetur;

Nam clementia casta nitens est ordine quintus;

Sextus enim paret discussio maxima veri;

Septimus adridet pietas altudine summa. -

140

Ante pavor domini niteat superans ea cuncta

Et post permaneat Christi dilectio semper;

Est hilari felix operatio tertia corde;

Ordine consimili sistit dilectio quarta;

Quinta remissio par aliis pignusque futurae;

145

Culmine perlucet stolidi conversio sexta;

Astia corde crucis devoto septima sors est.

Partibus his etiam mundantur crimina septem

Atque deo placeat, qui complet cordis amore".

Det deus altithronus has vobis optime partes.

150

Esse decet Pauli dicto legi morientes;

Debemus semper durantes vivere Christo,

Mente crucifixi secum seroque sepulti,

Corpore quo pariter surgamus nos apud illum

Regnaque consortes penetrantes ampla polorum

155

Heredes semper maneamus sedis onestae.

Idem doctor ait veraci famine notus:

"Vile quidem dominus deformeque iudicat esse,

Nobile quod rentur mortales rite decensque.

Ignarum stolidumque deo patet omnipotenti,

160

Quod gnarum sapiensque putant homines manifeste;

Infirmum, invalidum tepidumque deo reputatur,

Quod laudant stulti tanta vi denique forte;

Quiddam dispectum ac foedum reprobumque tonantem

Maius apud dominum quadam dulcedine claret,

165

Proicitur quamvis dilysum, spernitur atque".

Fantis item sacrae scripturae summite dicta,

Quae vos castigat, dicens, ceu mater onesta:

"Maius habere deum quam quid, turpe stolidumque,

Aut karos qui non genitores morte karebunt

170

Seu quos vicinos dormire videtis amicos. -

Perpes enim dominus, qui trinus constat et unus,

Atque fide credens in eum gaudebit in aethra".

Idcirco fraudes vitantes corde malignas

Mentis amare deum semper debetis amore,

175

Vt secum requiem regno teneatis in alto

Consortes sedis caelestis caelicolarum.

Eloquii rursus kastissima verba tenete,

Quae domini famulo veraci precipit, aiens:

"Promtius indulge vicino mente nocenti;

180

Et tunc congaudens dominus tua verba resumet

Ac tibi dimittet peccamina karnis inepta,

Qui cunctis dicens indixit famina certa:

Indulgetis enim si non mala fratribus acta,

Nec vobis dominus dimittet crimina vestra".

185

Quisquis enim Christum recolens peccata relaxat

Vicino, poscens delicti labe maligna

Securus fiet domino solvente fideli;

Non prudens alii sordem quicumque stuprosam

Peccati parcit, non ullam quippe salutem

190

Culparum quaerat domino dedente suarum.

Fantis item missi dictum scitote fideles,

Quod cunctis clara dicens adnuntiat oda:

"Hic utero siquidem matris gimni sumus orti:

Hinc etiam rursus gimni rediemus euntes;

195

Et nudos foedosque iterum prorsus reditura

Accipiet tellus, cum finis venerit orbis,

Censori secli post huius tempora multa.

Mortalis non est, quod tempore deficit olli,

Hic quia quod capimus, linquentes ibimus terrae".

200

Praecipio vobis quapropter denique dicens:

Quaerite nunc, mores renovantes mente fideli,

Quod semper sistens numquam mutabile fiet;

Hoc est cunctorum dilectio sera suprema,

Quam, quia, quisquis habet, non quaerit, quae sibi prosint,

205

Nec sua molitur, sed, quaequae sunt aliorum,

Tam quorum, qui mesticiam plorant patientes

Quam quorum, qui leticia gaudere videntur.

Saepius idcirco properemus eum satagentes

Poscere, qui largitur eam quaerentibus apte,

210

Vt nobis donet manifestans atque timorem,

Quo pavor ante dei, post sit dilectio Christi;

Iuxta quod cecinit declamans more propheta:

"Horrenti altithronum nil defit divitiarum;

Dives avarus eget, sitiens arescit et ardet.

215

Huius enim secli dites sitient et egebunt;

Qui repetunt dominum, numquam movebuntur in aevo.

Cumque rei dites culparum labe peribunt

Infernoque tetro propter sua facta trahentur

Plorantes sotii dirorum demoniorum,

220

Christi veraces in perpete sede sedentes

Gaudebunt animo saeuas evadere poenas,

Quas ipsi nimio luctu patientur iniqui".

In domino quare toto confidite corde,

Sicut ait psalmista kanens devotus amore:

225

"Ditius in Christo nisu confidere summo,

Viribus in cuiusque fidem quam ponere totam;

In domino potius semper spem mittere firmam,

In dominis quam mente salutem credere certam".

Vatis item vobis clamans audite quod inquit:

230

"Mentis opes vanas spernentes sensibus imis

Atque deo toto propiantes cordis amore

Praesidium sublime tonantis poscite nati,

Ipsius ut requiem dono teneatis in aethra

Absque famis terrore sitisque timore futuro".

235

Inquit item vatis contestans voce decenti:

"Crimina laxantur septenis maxime causis:

Principio fulgens benedictio prima notatur,

Altera post aequalis adheret passio sancta,

Debita delicti; misero qui parcit egeno,

240

Criminis aequalem veniam domini miseratu

Accipiet, regni gaudens in sede beata,

Agminibus caeli cernentibus utpote cunctis".

Filius arce dei descendens patris ab alta

In gremio, sobolis miranda recens et inormis,

245

Virgineae vulvae castae miraeque parentis

Sanctificans Adae veterem clarissime noxam

Diluit ac secum regnis transvexit in altis.

Rursus enim Pauli dictamina mente sequamur,

Qui nobis semper non cessans clamat amore:

250

"Exterius siquidem quanquam foedaverit hic vas,

Interior sensus semper consistere vivit."

Inde ciens scriptura sacra cunctos monet apte:

"Non decet in secli nos huius fidere pompa,

Pompa cadens cosmi quod ceu flos deficit herbae;

255

Gloria namque dei firmissima perviget ultra."

Veridicus vatis psalmista prophetat et inquit:

"Res nimiae quamvis gliscunt, asstringite sensum."

Ihesus item dicit luguberrima verba sequenter:

"Ve vobis, dites, qui gazas nectitis amplas,

260

Fulgida temporeae quae sunt solatia vitae;

Nam post solamen non quibunt dedere vobis,

Sed letamen abest perpes vestris animabus";

Vt psalmista prius praesaga voce kanebat:

"Nullus enim gaza tenebrarum claustra tetrarum

265

Cum nimia quibit penetrare profunda gehennae;

Quin inopes gazae semper durabitis ultra",

Hoc quia vox sacrae pronuntiat aeditionis:

"Qui non dediderit res mundanas, nil habebit".

Rursus ait doctor clamans; "Qui non serit apte,

270

Non capiet fructus aeternae messis opimos;

Et quicunque sator laete serit ore nitente,

Messor erit hilaris mercedis dote perennis."

Idcirco vobis iterum pronuntio dicens:

Quisquis enim pandens mundanis brachia gazis

275

Non fuerit miseris et egenis largus in orbe,

Illa nec extendet censori premia poscens

Praestanti cunctis seclo promissa futuro;

Quin vario meriti verecundus discolor ore,

Vanus, iners, reprobus, mancus, miser, aridus, inpar,

280

Nudus, inops, pauper, vecors, egrotus et expers,

Luridus et vacuus, nil opis possessor in altis,

Longa trahens gemitu suspiria pectoris alto

Parebit donante deo sua premia iustis.

Inquit item Christus veraci famine Iesus:

285

"Ceu per acus exire foramen quippe kamelus

Pernarum supera pro mole nequit vehementum,

Ob nimiam dives rerum sic fertilitatem

Mente tumens alte strictam non possit adire

Ducentem vitae caelestis ad atria pessam".

290

Quapropter vatis memorans veraciter inquit:

"Numina qui secli sectantur mente capaci,

Non recolunt dominum, sitiunt nec regna polorum;

Dilectuque deum qui cordis rite sequntur,

Lubrica non quaerunt istius regmina saecli".

295

Hoc iterum scriptura ciet sermone fideli:

"Quisquis amore dei mundanos tempnit honores,

Caelestis consors vitae sine fine beabit;

Non ideo sperare, decet non fidere quicquam

In vanis saecli pompis odisque supernis

300

Versutaque sua, quae citur stulta, sophia".

Scriptio sacra ciens testatur quod manifeste:

"Est apud altithronum saecli sapientia stulta,

Vipereae per quam curae fraudesque coluntur".

Falsiloquos inter homines animoque dolosos,

305

Sicut ait psalmista prophetans voce decenti,

Viribus in procerum confidere mente cavete;

Nec natis hominum, quis desit prospera virtus.

Aio quidem vobis, quod, certam quique salutem

In magnis opibus conponunt speque fideque,

310

Demone vexantur diro zablique cohortes

Huius in extremo sunt lucis fine paresque.

In scriptis alibi legitur, quod dis violentus

Pauperis in mercede futura caelite lance

In poenis Herebi manibus nodabitur altis.

315

Vocis apostolicae sic dictis dicitur aptis:

"Interitus felix casu salvabitur omni,

Infelix solvet cruciatus in vice cuius".

Hoc alibi scriptura refert sermone polito:

"Inflati, tumidi, discordes atque superbi,

320

Fallaces, pravi - hi sunt animalia dusmi,

Corpus et illorum requies est demoniorum".

Hoc Salomon sapiens sophia doctissimus inquit:

"Dira dei grandis kastigat plaga superbos;

Inmitesque lues et ineptos percutit ingens".

325

Autenten fratres et amici sumite dicti,

Quoque modo claras doceat psalmista per odas:

"Quisquis opus pravum repetens exercet amanter,

Tunc dominam spernit, quae patris constat imago.

Idcirco plorans plangensque perenniter atque

330

Tartara passurus saevissima mente lugubri

Karcere prostratus tortusque lugebit in imo,

Sennarum strepitus quo clangens percrepat ingens,

Fletus et horribilis luctus tenebraeque profundae,

Quo gemitus resonat, ploratus et horridus in par,

335

Ac seritur nec congeritur, messis nec opimae

Fructus habetur ibi, solamina nec qua favoris,

Quo spes nulla cibi potusque, misertio numquam

(Quin ipsi miseri solatia sunt zabulorum),

At lar perpes eis urens ob crimina fiet".

340

Ihesus ait promens veratia famina cunctis:

"Heu, modo qui letantur, ei quod nempe dolebunt";

Qui nuper plorant, felices atque beati,

Quod pia sumentes solatia lance futura

Gaudebunt pariter conspectu regis Olimphi

345

Considentque super sedes in culmine regni,

Ostendente deo veris dicenteque dictis:

"Qui mihi displiceant, sibi faxunt impietatem";

Ihesus item dicit, verissima dicta revelans:

"Qui me dispiciunt, quaerunt sibi perditionem,

350

Et necis adventus dirae dominabitur illis,

Horridus ac strepitus dentum gemitusque dolorum

Ac victus potusque simul penuria vestisque

Omneque poenarum nutrimen conteret illos".

Heu quibus, adnectunt qui crimina pravaque gesta;

355

Altus enim non est pravus, quin arbiter aequus,

Omnia qui dedet cunctis sua facta priora,

Qui sterilis vobis prestabit germina vitae.

Dusmus enim raptor penetrans precordia vestra

Vestratisque silens in cripta pectoris alta

360

Versuta subito molimina dissipat arte,

Ne paveatis herum veraci cordis amore.

Vos ideo sollers inimicus fraude doloque

Funereae tetro torquebit vallis in antro,

Exin enim Ihesus dilecta voce fideles,

365

Qui modo mente sua sitiunt avidissime tota

Cuncta dei precepta patris complere, vocabit

Ac pia dicta loquetur eis dilectaque, dicens:

"Vos omnes, quicumque meum fecistis honorem

Atque mei patris curamine mentis inormi,

370

Nunc cicius mecum sceptro properate venire,

Vt post servitii pondus honus atque laboris

Dilitiis patriae satiem caelestibus altae.

Ferte suave iugum vos supra iuris, et ex me

Sumite totius vestrae paradigmata vitae,

375

Quod pius et pronus consisto corde benigno:

Mentibus et vestris sedem capietis opimam;

Namque meum regimen dilectum constat honusque."

Edite veraces templum sedemque quietam,

Quo mansor fiam vobiscum mitis et heres:

380

Ara dei fanumque pii mens, cor sine labe.

Ihesus item dicens veratia dicta revelat:

"Lumen ego splendens; non spissae quippe tenebrae

Inpedient illi, qui me sectatur adherens;

Sed lux perpes ei rutilans indeficiensque

385

Aethereae semper vitae lucebit amenae".

Vos sentire decet, fratres, quod scriptio promens

De tonstro narrat torvo, pro mole malorum

Quod partum pravis damnandis atque nefandis,

Qui normam veri spernentes mente procaci

390

Loetea dilectant pecamina fraudis inique.

Expertes ideo deflentes voce lugubri

Funereae poenis trudentur perditionis,

Quae sunt preparatae dusmis quorumque ministris,

Ac degent illis aequales consotiique,

395

Quo nullus conviva parat convivia mensae

Et pacis desunt suffragia laeticiaeque,

At nullus radius clarescit lucis amoenae

Ac numquam tribuit solamen quisquis amoris,

Non genitor nato nec quis natus genitori,

400

Nec germana dabit germano quid pietatis,

Qui miser ac pauper lugubrisque moratur et expers

Carceris in tetri tenebris dirique profundis,

In quo nulla dies umquam lucere videtur

Nec rutilus Titan radios aspergit amoenos

405

Purpurea Lucina sua nec luce coruscat

Ac sine fine pirae tonstro vastante perennis

Continuo mortis somno dormire rogatur

Et nece spiramen vitae finire nequit quis,

Vivere quin habeat sine vivendi ratione

410

(Mortis nempe mori casu mortis sine meta),

Scilicet et nemo directo tramite cursus

Glorificans cum stipe sua descendere possit,

Perdita quo veniae miseratio spesque salutis;

Quo nihil expectatur ali nisi Tartara saeva,

415

Ast operae spatium nulli conceditur umquam,

Quo rus mesticiae necnon chaos impietatis;

Quo sceptri speties non est, ulla orgia regum,

Sennarum strepitus sed dirus personat illic

Ac papli poclique, simul vestis, sit egestas;

420

Quo sunt magnanimi cuncti faustique mariti

Participes similesque suorum mancipiorum,

Nullius famuli fulti pietate faventis

Neque ministrorum properantum more fideli

Praesulis in casu iuti solamine prompto,

425

Sed iugiter plorant inmania tonstra luentes

In tenebris altis trusi cum demone tetro;

Quo nullus splendor lucessere cernitur ultra;

Quo miserae lugent animae gemitu vehemente

Suppliciis Erebi submersae pondere noxae,

430

Questibus et vanis luguberrime vociferantes

Qui vivit regnatque regens per secula cuncta".

Bis resonant animalia bina canentia laudem

Bisque pii deni seniores atque quaterni

Voce pari psallunt imnos laudesque canentes

435

Eiusdem numeri in soliis sublime sedentes

Subque dei basses statuentes rite coronas:

"Alma patris natique simul flatus quoque sancti

Perseverans instans indeficiensque potestas

Est et semper ubique manebit fine nec ullo,

440

Quo lux ac species personae denique trinae,

Ad quam nemo accedere vel contingere possit.

Magnaque sanctorum manifeste gloria paret,

Gaudia pro meritis qui regni participantes,

Seclorum quis utuntur per secla futura,

445

Angelici coetus aequantur congeriei".

Idem rursus ait vates in codice vatum:

"O miseri stolidique homines mala semper agentes,

Fortunati etiam non, digni iure nec estis,

Quis modo namque cupidine venditionis inique

450

Spectra poli placeat pro sceptris vendere mundi,

Lucis et expertes, inopes laetaminis at nunc

Caelestique dei cultu ac pietate carentes

Instabilis colitis fastus et numina saecli

Omneque quod vobis spernentes debet haberi,

455

Nunc placuit vobis hoc, quod non prosit, amare;

Vosque inter semper constantes invidiosi

Invidiam retinetis amara mente maligna."

Verus item vatis contestans clangat aperte:

"Cuncti quippe deo violenti iurgia saeva

460

Vi prava famulantibus impietatis agentes

Gaudia caelestis nequeunt regni penetrare."

Conditor idcirco lucis saevissima gesta

Illorum cernens animique secreta maligna

Cognoscens plagasque colens longe prius illis

465

Vaticinans dicit manifeste voce cavenda:

"Illos, qui mea contempnunt precepta, futuro

Scilicet in seclo satiatos impietate

Tormentis Erebi tetris nimiumque profundis

Cocitique simul tradam cruciatibus actos,

470

Vt semper pereant qui semper hic nocuerunt".

Tartara, mortales, cur non horretis amara,

Quae ventura vovent vos supra dicta prophetae,

Cordeque contrito ploratis crimina vestra?

Quae modo ne veniant audistis haec mala vobis

475

Omnipotens dominus cunctis haec famina promens

Criminis indultor, veniae largitor et ultor

Rite mali largusque boni retributor abunde

Admonet, ut caveant, quae sunt conpluria tonstra,

Vtpote pro geminis poenis saevisque gehenne;

480

In quo mos semper tonstro torrere gemello,

Vt doctor quidam depromens dicit aperte:

"Poena reis duplex consistit in igne perenni,

Mesticiae quorum mentes et corpora flammae

Lance vicem simili solventes criminis urunt,

485

Vt, qui tractarunt sensu, quod carne replerunt,

Puniti fiant animis pernisque perustis".

Christicolis saecli per vastas aeditionis

Huius conpages sincerae vox pia cunctis

Archanis dictis manifeste clangat ubique,

490

Splendida caelestis referens habitacula regni

Dilitiasque suas aeternas divitiasque

Inmarcessibiles, quae nullo fine senescunt,

Agmina caelestum quo lucida caelicolarum

In soliis variis considunt ore corusco,

495

Quae non solis egent nec lunae, nullius astri,

Lumine praeclaro renitentis quippe perennis,

In splendore dei degentia semper honesto;

Vrbsque perennis inest, quae clara luce refulget

Semper habens sine nocte diem splendore micantem,

500

Perpetuas gazas, quae numquam erugine squalent,

In qua pacifici mitesque chori requiescunt

Felices, humiles, nullo livore sodales,

Participes regni stantis sine fine supremi;

Rusque perenne decens preclara luce coruscat,

505

Quo detentio iustorum requiesque piorum,

Quod semper renitens nimio splendore metalli

Purpurei rutilat gemmisque micantibus atque

Lucifluis concis roseum sicut iubar ingens,

Defectu sine quae vibrant Tytanis ad instar,

510

Inmarcessibiles mercedes quo paradisi

Continuo sine fine die cum luce perenni

Insistente patent pro milibus istius annis.

Illo namque beant psallentes carmine sancti

Angelicique chori degentes inter opimos

515

Nectaris et Bachi, lactis latices oleique

Et dulces inter fruges, quis mansor in illo

Omnis abunde loco fruitur necis absque pavore

Atque choors antiqua patrum vatumque piorum,

Qui primi fidei nascentis in orbe fuerunt.

520

Illic quippe chorus laetatur discipulorum,

Spernentes curas qui Christi dicta secuti,

Audax et coetus cesorum, sanguinis ostro

Martyrium Christi testes qui sunt imitati,

Grexque omnis quorum, dominum qui mente professi,

525

Exultat trinum venerans unumque tonantem

Ethereoque throno regi sublime potenti

Furque cubile sua vestrum inquinet arte dolosa;

Sed patientia et indulgentia parque benigna,

Insons ac pietas, concors dilectio, quae sunt

530

Virtutum stirpes aliarum spesque bonarum,

Sint animi vigilis spiramine semper apud vos,

Fortius atrocem superare queatis ut hostem,

Quem deus expellens et damnans vincxit in imo,

Vt, sicut scriptura refert, splendore nitere

535

Tytanis sceptro valeatis patris in alto,

Accidat et vobis, alibi quod scriptio fatur:

"In regno meritis iusti sublimibus alto

Cum domino degent; quorum sunt praemia plura",

Ihesus item nobis doctissima dogmata fatur:

540

"Felices miseri flatu, quod nempe supremum

Ipsorum est sceptrum, dem degunt iure potentes.

Felices stabiles, quoniam telluris ab ore

Divino promissa sibi possessio longa.

Felices, qui nunc plorant ac flent patienter,

545

Laeticiae quod erunt semper solamine digni.

Felices, qui mente volunt cupiuntque tenaci

Iusticii normam, quoniam fient satiati.

Felices, opibus qui nunc miserentur egenis,

Quod dives presul large miserebitur illis

550

Ac miserante illi ditissima dona sequentur.

Felices et ei, qui pura mente resistunt,

Perpetuae quoniam spetiem cercent deitatis.

Felices, qui semper amant moderamina pacis,

Quod deus in numero prolis desiderat illos

555

Atque sui nati dicentur iure perenni.

Felices, qui pressuras tolerant sequierque

Tramitis ob recti legalia iura fidelis,

Illorum quoniam sceptrum celeste polorum est.

Felices eritis, cum probris ridiculisque

560

Irruerint vobis mortales insidiantes

Expulerintque foras ut ineptos atque bilingues,

Mortalis natum spernentes vos ob ubique;

Laeticia tum letari debetis inormi,

Mercedis vestrae quoniam vestrique triumphi

565

Copia magna poli secretis condita constat".