Aedelwulfus carmen de abbatibus 23

Testo base di riferimento: Th. Arnold, 1882

Altre sezioni


Haec Lupus, alte pater, stolido de pectore Clarus

      Carmina composuit, corpore, mente, rogans,

Quatinus indigno Sancti sua munera praestent,

      Et poscant veniam cum pavido precibus.

5

Omnipotens meritis semper quos augeat istic,

      Vt puram capiant corpore, mente, fidem;

Hic locus ut Christo semper memorabilis almo

      Exsistat meritis, accumulent monachi.

Sit Deus omnipotens per saecula cuncta beatis

10

      Salvator mitis, dum meliora velint.

Cum quibus haec cantans, cupiens sua miscere vota,

      Non cessat, famulans quandoque non vitiis.

Tu, pater, haec recitans nostros non sperne labores,

      Quin magis haec cernens gaudia digna tene.

15

Quod tuo tam clari meruerunt sanguine patris

      Esse, Deo grates reddere te moneo.

Me quoque nunc precibus Domino mandare profusis

      Iam dignare, precor, corpore, corde rogans;

Quatinus hic trepido dimittat crimina vati

20

      Omnipotens Genitor, nec pietate vacet.

Cui decus, imperium, virtus, sapientia perpes,

      Laus et honor semper permaneat, vigeat.

Te, pater, omnitenens servet per saecula mitis,

      Inferni vinclis verberibusque privans.