Presbiteri Bede martyrlogium incipit acri;
Festa quibus passim sanctorum inscripta leguntur
Sub certis nam sunt anni celebranda diebus:
Prima dies Iani est qua circumciditur agnus.
5
Idibus octavis colitur theophania Christi.
Hylarius pridias sacer Idus sorte beavit.
Octava epiphanie Iani consecrat Idus.
Deserti decimas septenis accola Paulus,
Sex decimas Antonius equat honore Kalendas.
10
Tres decimas Sebastianus tenuisse refertur,
Bissenas meritis mundo fulgentibus Agnes.
Vndecimas fortis Vincentius ornat athleta.
Martyrio undecimas et Anastasius memoratur.
Prima dies Februi iam qua patitur Policarpus,
15
Et quarta Nonas Christus templo offerebatur,
Nonarumque diem festum celebramus Agathe.
Principium veris septenis Idibus instat,
Idibus atque quadris sacra Scolastica fulget,
Atque Valentini sex denis sorte Kalendis,
20
Ter quinis Faustini Iovitteque Kalendis.
Sic Iuliana et bis septenas ornat honore,
Ac senas merito Mathias virtute dicabat.
Hinc Idus Martis quartas Gregorius aurat.
Cuthberthus denas tenuit ternasque Kalendas,
25
Bis senis sanctus post quem sequitur Benedictus.
Octavis merito gaudet conceptio Christi.
Octavo Maias neomena Georgius implet.
Septenis meruit Marcus pausare Kalendis.
Carnifices Nonis Maie vincente Kalendis
30
Ecgberthus dignus virtute laude Olympum,
Quoque die presul penetravit Wilfridus alma
Angelico gaudens vectus trans culmina coetu.
Wilfridus eternis superam penetravit in aulam,
Tempore posterior sumptus, non flore secundus.
35
Iacobus hic servus domini pius atque Philippus
Mirifico Maias venerantur honore Kalendas.
Idibus octavis Michael archangelus instat,
Qua feria Victor devotus martyr habetur.
Idibus et septenis estas fervida surgit.
40
Bis binis sequitur Pancracius Idibus insons.
Ter quinis Marcus meruit pausare Kalendis.
Ter denis festum celebratur rite Kalendis
Martyris Eustasii cum coniuge, prole beata.
Erasmus in quartis Nonis sat scandit ad astra.
45
Iunius in Nonis mundo miratur ademptam
En summis Tathberti animam trans sydera vectam,
Atque die vincens eadem Bonifacius hostes
Martyrio fortis bellator ad astra recessit.
Inque suis quadris Barnaban et Idibus equat.
50
Septenis denis obiit Vitus ecce Kalendis.
Marcianus quinis nitet denisque Nicander.
Gervasius denis patitur ternisque Kalendis
Prothasius simul in regnumque perenne vocati.
Et decimo domini frater Iacobus celebratur.
55
Estque Iohannes bis quadris Baptista colendus.
Natalis pulchre feste virtute superna
Martyrio Paulus senis ovat atque Iohannes,
Et quadris subiit Leo doctor amoenus ad astra.
Doctores Petrus et Paulus ternis sociantur,
60
Maxima quos palma lustrat sibi lumina mundus.
Iulius in quadris sanctorum signat adelphon
Victorias Naboris et Idibus ecce Felicis.
Martyrio et decimo Apollinaris beat inde.
Scilicet in quadris bis gaudet sorte Kalendis
65
Iacobus inde Iohannis frater. Prole beata
Nazarius sacrat cum Celso quinta Kalendas.
Sanctificavit enim Abdo et Sennis terna Kalendas.
Machabei Augustas sacrant cum matre Kalendas.
Almificum Xistum octavis tenet Idibus atque
70
Idibus in septenis Donatus veneratur.
Hac feria autumnus fert ortum limite iusto.
Bis binis victor Laurentius increpat hostes.
Sancta dei genitrix senas ter constat adire,
Angelicos vecta inter coetus virgo Kalendas.
75
Octonos sanctus sortitur Bartholomeus.
Augustinus adest quinis celebrandus Yponis.
Bis binis passus rutilat Baptista Iohannes.
Virgo dei genitrix vastum veneranda per orbem
Nativitate sua sexto Idus unice lustrat.
80
Octavas decimas Cornelius inde Kalendas
Compare cum Cypriano sacrant ordine digni,
Qua crucis est alme exaltatio sancta tenenda.
Euphimia ac sex decimas tenet intemerata.
Vndecimis renitet Matheus doctor amoenus.
85
Mauricius decimas senis cum milibus ornat.
Quintanas lustrat Cosmas quoque cum Damiano.
Michaelis ternas templi dedicatio sacrat.
Emicat interpres Ieronimus ante Kalendas:
Hebraicus, Grecus, Syrus Assyriusque, Latinus.
90
Sextas Octobris Nonas Bosa optat habere
Sollemnis ternis, summo qui gaudet Olympo.
At gemini quinis Hewaldi sorte coluntur.
Marcellus Nonis Apoleo cum pare vernat.
Paulinus senas lustrat sat doctor amoenus.
95
Doctor ter quinis, Lucas, succurre Kalendis.
Symonis et Iude quinis pia vota feramus.
Germanus fulsit ternis tunc orbe Kalendis.
Multiplici rutilans gemma ceu in fronte November
Cunctorum fulget sanctorum laude decorus.
100
Surgit hiems septenis Idibus algida et arta.
Martinus ternis scandit super Idibus astra.
Quindecimis vitam finivit Tecla Kalendis.
Cecilia memori decimis cum laude migravit.
Clementis leti veneramur festa novenis.
105
Octavis Crysogonus ovat vitalibus armis.
Septenis fulget Mercurius aptus in armis.
Andreas pridias iuste veneratur ab orbe.
Ambrosius septenis micat Idibus ecce Decembris.
Lucias Idus virgo tunc scandit ad astra.
110
Bissenas celum cepit conscendere Thomas.
Octavis dominus natus de virgine casta.
Martyrio Stephanus septenis alma petivit.
Bis ternis evangelicus subit ethre Iohannes.
Martyrio tenera prostrantur milia quinis.
115
Silvestrem pridias celebramus ab orbe verendum.
Sanctorum festas Bede bonus explicit ordo.