Langobardorum gens impia cum reproborum
Perfidiae tenebris nollet abesse suis
Cervicisque diu durae venerabile Christi
Ferre iugum fugiens, ipsius impatiens,
5
Decrevisset eos, blanda qui mente ferebant,
Impugnare malis nequiciae iaculis,
Nominis in causa pugnandi maxime Christi
Italiam venit ut famulos domini
Atque suo totam premeret saevo dominatu
10
Subiceretque sibi acribus imperiis,
Indigenas cuius gladio dominus feriendos
Eius iudicio tradidit haud patulo.
Quae gens atra suae caedis protendit ubique
Effera tristificis facta ministeriis
15
Aggrediturque locum Beneventanae regionis
Expugnare suo turbine terrifico,
Vrbes egregias terrae mox cuius adaequans
Devastat villas atque monasteria,
Non minimas populi strages facit inde fidelis
20
Atque beatorum nempe neces hominum
Ac evertit oves domini de sedibus ipsis
Exclusas, lacerans caede satis varia,
Vt conversa viderentur loca dulcia primo
Vastae desertum in heremi spacium.
25
Coenobium patris Benedicti depopulatur
Sacrum tunc inter caetera facta sui,
Ac cunctis rebus vehementer inutile reddit
Omnibus expulsis a domibus propriis.
Plenius hoc qui scire cupit, legat ipse secundum
30
Dyalogum magno pectore Gregorii:
Qualiter acciderit quandoque, clarius illic
Inveniet luce, cernet et egregie.
Qui perpauca viri scribens huius venerandi
Gesta, refert alia inter eum studia
35
Cognovisse monasterium hoc spirituali
Lumine destitui omnibus expositis
Fratribus atque suis pariter questu lacrimose
Predixisse stilo narrat honorifico.
Hic locus ille deo carus, monachis quoque gratus,
40
Eversus hominum est feritate truci,
Cursibus annorum multis labentibus idem
Est actus tetram ad heremi faciem,
Quique prius fuerat hominum, tunc esse ferarum
Faeda domus coepit tristibus officiis,
45
Donec Francorum regni Cloveus Dagoberti
Suscipit imperium consequiturque gradum,
Nobilibus qui nobilior rerum publicarum
Callebat miro usibus ingenio.
Idem rex etiam cum pollet moribus almis
50
Servorumque dei rite favet precibus,
Patre monasterii Leodebodo venerandi
Expetitur magno, o Aniane, tui,
Proximat Aurelianensis quod moenibus urbis
Et multo cunctis civibus est decori,
55
Vt sibi donetur faciendi digna potestas
Mox monachis aptum dulce monasterium,
Agro Floriaci ruris pro gratius ipso
Dans res predioli precipuas patrii,
Nobilitas patrum quae iure reliquerat illi,
60
Herois caro digna volens genito.
Idem Floriacensis ager nam regius illo
Tempore fiscus erat aptus ad omne bonum.
His rex auditis precibus mox annuit eius,
Cuius contigerat cor domini pietas,
65
Absque mora desiderium quod creverat almum
Extemplo fieri rex bonus instituit.
Partibus hinc ab utrisque statim mutacio facta
Et quod decrerat promptus uterque dabat,
Abbas prediolum dictus tradendo paternum
70
Et rex Floriacum mente benignus agrum,
Ligeris aut longe de litore cum sibi cunctis
Associis rebus et sibi complicibus.
Quod testamenti scriptum hodieque tenetur
Archivis nostri quippe monasterii.
75
Sed Leodebodus, voti non inmemor apti,
Vir sanctus domini, his pie dispositis
Aedificare domos coepit gaudens in agello
Praedicto sacris proficuas monachis,
Insistens quod opus studio vehemente peregit
80
Affectu miro, pectore magnifico,
Ecclesiam quoque perficiens in honore beati
Petri de cultu conspicuam vario,
Ac aliam sanctae meritis Mariae venerandis
Consecrare deo tum voluit domino.
85
Vtque parata satis habitacio non sit inanis
Et sine mansorum obsequiis hominum,
Quam plures ibi collegit domino famulantes
Sub norma promtos vivere iusticiae
Hisque patrem fecit metro renuente vocari
90
Regula perfectum quem dederat nimium,
Qui donec vixit curam sacri gregis aptam
Doctus pastor uti sollicitus habuit.
Post Leodebodus superam conscendit ad aulam
Temporis excursu corpore deposito,
95
Mummolus ipse gregem commissum maxime servat,
Dans libris dignam precipuis operam.
Inque voluminibus magni per saecla Gregorii
Romae pontificis repperit egregii
Quomodo dilectus domino cursum BENEDICTVS
100
Vitae complerit Italia celebri.
Commemoransque pater quoniam venerabilis idem
Oraculo fuerit sidereo monitus
Preque videns casus venturos dixerit omne
Hoc evertendum nobile coenobium,
105
Et quod luminibus mentis conspexerat ille,
Hic contemplatur corporis intuitu,
Dirigit ad dictam monachum studii regionem
Quendam de propriis, te, Aigulfe, pii.
Iamque revelatum sibimet divinitus ipse
110
Aiebat heros carus abunde deo,
Prefatus pergens citius quo frater, ibidem
Corpus deferret, o Benedicte, tuum.
Idem namque fuit vitae monachus venerandae
Atque placere deo concupiens supero,
115
Qui cuius fuerit sacratae religionis,
Cuius virtutis propositique boni,
Finis quippe probat, de quo secure beata
Omnis laus canitur mellifluis fidibus:
Nam remorans in coenobio causa Lirinensi
120
Exempli modicum pro studiis operum,
Insidias passus domini multas ab inimicis
Martirii palmam contigit eximiam.
Passio cuius honesta penes nos nunc retinetur
Iocundoque statu a populis colitur.
125
Interea non dispar huic fit visio sacra
In Cenomannensi civibus urbe piis,
Per gentes ut et hii corpus partes ad easdem
Ferrent germanae, o Benedicte, tuae
Et quos unius tumuli spatium retinebat
130
Deportarentur de medio pariter.
Hinc ab utrisque laboratur, quo pectore prompto
Parerent visis caelitus imperiis.
Egressi post haec Cenomannis, corde terebant
Gaudentes ducens mox iter Italiam,
135
Coenobium quoque divertunt de flore vocatum
Et hic accipiunt pulcrius hospitium.
Comperiunt vero dictum iussis Aigulfum
Intentum patris hoc iter arripere:
Ergo communi decreto tempore laeto
140
Lucis opus coeptum perficere statuunt,
Coniunctique simul blandi comites et amici
Adhesere sibi pluribus obsequiis,
Donec basilicam sancti Petri venientes
Romam pro precibus expeterent citius.
145
Sanctorum sed disiunguntur in Vrbe locorum
A semet causa, ut venerentur ea,
Vt res vera fidelis habet, causae posituri
Inceptae finem caelitus utiliter.
Interea missis Aigulfus his memoratus
150
Quae se monstrarat velle palam nimium,
Scilicet eximios lustrare locos, operam dat
Explere iniunctum quod sibimet fuerat,
Caelica mandati pietate negocia sancti
Quam primum nota civibus angelicis.
155
Tunc castro tandem properat quod nunc vocitatur
Cassinum, cunctis aptius indigenis,
Imponensque viae finem paulisper ibidem
Eventum spectat ipse rei facilem,
Exorans illum placido de pectore, venit
160
Munere de cuius visio dicta sibi
Ac operi qui semet huic predestinat almo,
Non sineret sumi hoc iter in vacuum,
Dignetur sed thesauri thecam reserare
Rite sui, sicut est sibi pollicitus.
165
Confestim causa signi cuiusque peragrat
Cum loca cernendi lumine pervigili,
Huc illuc circumspiciens orbes oculorum
Volvit perpetuo sedulus intuitu.
Hic senior, hunc conspiciens id crebro gerentem,
170
Ipsum longevus sic prior alloquitur:
"Heus tu, quis nostras oris sedes adiisti,
Cuius respectu propositi, dic age."
Commissum presumit ad hoc depromere verbum
Nulla quaerenti vel racione seni,
175
Ac iterum percontatur dum re super ipsa,
Credere nec audet, audit ab hoc placide:
"Efficior cur non secreti conscius", inquit,
"Tanti vel iungis me tibi rebus in his?
Scandala forte caves prodentis: ne movearis,
180
In me nempe fidem invenies stabilem:
Dignaris si verba meis committere dictis
Haec divina, tuo proderit ingenio."
Ista dei famulus prediscens auribus ipsis
Gaudet, continuo multa putans animo
185
Antiquis quod inest sapientia preteritorum,
De longo quod habent tempore noticiam,
Quod deus omnipotens propter hoc miserit ipsum,
Post ceu proventus comprobat hoc placitus:
Ordine quaerenti gestarum caelitus illi
190
Rerum historiam texuit atque viam,
Visio quae sibimet fuerit monstrata superne,
Qua causa clarum venerit ad Latium.
Tum paulum senior defixus lumina terrae
Ac voci parcens denuo sic loquitur :
195
"Munere pro tali si premia digna rependis
Quae michi debentur et michi conveniunt,
Deputo dante deo tantis imponere votis
Finem iam, redeas letus ut ad propria,
Pedectis, pro quis tantum de corde laboris
200
Sumpsisti puro per tot amara viae".
Cuius verba perorantis cum disceret heros :
"Haec, inquam, per me fit mora nulla tibi:
Omnia quae poscis tribuo gratanter amico,
Quae possum studio cordis habere bono.
205
Facta recompenses tantum ioconde beatis
Dictis, promissi tute memor proprii.
Tempora lucifugae noctis cum videris," inquit,
"Dic tu ne somno des operam modico,
Sed dum cuncta silent, tum tecti limina linquens
210
Sub nudo stabis aeris axe vigil.
Tumque locum heremi quemquam conspexeris huius
Luminis ex ortu irradiare novi
Ac instar nivei montis fulgere, notato
Tunc signi certo nobilis indicio
215
Vnde tuae finis curae statuatur, amice,
Munere caelesti invenietur ibi."
Ergo fidem verbis dat vir prefatus honestis
Et desiderii ardet amore pii.
Stratis excutitur vix prima parte quietis
220
Percepta, obsequitur mox senis imperio
Cumque plagam heremi predictae prospicit, ecce
Cernit perspicua luce micare locum,
Multis luminibus veluti facibus quoque densis
Illustret pulchram si quis abunde domum.
225
His visis heros terra caeloque verendus
Adgaudet iubilo pectoris immodico
Saeclorumque pio regi domino benedicens
Spectabat metam sic pie noctis ovans.
Iamque dies aderat, claro nondum tamen orbem
230
Complerat iubare sol oriens nitide,
Confestimque loco properat, per cuncta notator
Extiterat cuius impiger intrepidus.
Mox ibi comperiens quod quaesierat, vigilanti
Vota secundanti propria mente canit.
235
Namque locum subiens loculum reperit preciosum
Interius, vilem sed satis exterius.
Nomina pro foribus petrae prefixa supernae,
Intus erant quorum inclita busta nimis.
His, sicut voluit multum, postremo repertis
240
Evacuat tumulum protinus a latere,
Thesaurum vero multi precii patefactum
Concludit sportae unius in gremio,
Parvula sanctorum cinerum quae sporta tenetur
Nunc etiam in nostro ceu nova coenobio.
245
His ita perfectis comites adsunt, Cenomannis
Quos supra retulit sermo measse stili,
Optantes etiam quaesiti caelitus ipsi
Tandem thesauri participes fieri,
Tuncque viae primum causam propriae reserantes
250
Mutuo, de caelis se referunt monitos
Scilicet ut corpus, preclara Scolastica virgo,
Pergentes ferrent dulce tuum sibimet.
Mox quoque curabant regredi Christo iubilantes
Carpentesque viam tum pede retrogrado
255
Portantes margaritas facili preciosas
Dono quas superi reppererant domini.
Interea fines patriae iam iamque tenebant
Et loca iam regni proxima quaeque sui,
Continuo vox clara per alta silencia noctis
260
Hos conferre moras imperiosa vetat.
Hoc etiam papam Romanum tempore quidam
Per visum dictis talibus alloquitur:
"Cur te compositum stratis somnus piger abdit
Et curam regni non dat habere tibi?
265
Dimissa quoque communi cur utilitate
De rebus subdis assiduis propriis?
Vt tibi clarum sit quod dico, carere virorum
Magnorum tete noveris auxilio,
O Benedicte, tuo grandi caraeque sororis
270
Corporis abscessu pulveris atque sacri.
Ossa ferunt quidam horum cum corpore sancto
De Gallis patriae prorsus humanda suae".
Antistes his auditis Romanus et arma
Excussus lecto convocat et comites
275
Conaturque sequi discedentes, sibi iunctis
Languobardorum fortibus auxiliis.
Hoc Christi viso famuli metuunt alicuius
Fortunae casum flebilis horrificum :
Post se respiciunt ac se a tergo vehementer
280
Cernunt urgueri hostibus a nocuis.
Tunc pleni terrore solo sternuntur et ipsum
Exorant Christum Artificemque bonum,
Vt qui sanctorum voluit monstrare suorum
Magna sibi visu pignora sidereo,
285
Preciperet haec prescito tumulanda sepulcro
Deferri. Precibus annuit his dominus,
Illos densarum sic nube cava tenebrarum
Caelestis pietas occuluit citius,
Vt sibi posset obesse nichil, vim vero videndi
290
Sese subtraheret contrariis sibimet.
Ocius hinc, Christo donante timore malorum
Sublato, servi sic redeunt domini.
Vtiliter tandem, quamvis gravitate laboris
Non parva, tanto explicito reditu
295
Divertunt in prediolum mox Aurelianis
Partibus impositum nomine Bonodium.
In quo sane loco dulci voluere quieti
Indulgere parum propter iter validum.
Interea veniens oculis quidam sine, matris
300
Sic utero fusus, incubat hic, precibus,
Vocibus hac magnis fidei compellat et oris
Te patrem nostrum, o Benedicte, pium,
Prestares ut ei quae forte negaverat illi
Invida naturae lumina vis propriae.
305
Vix una tenebris hora labente remotis
Oblato multum lumine perfruitur,
Illius Auctorem pariterque patrem Benedictum
Extollit laudum voce pius humili.
Huic operi magno placuit summae deitati
310
Addere mox aliud non minus egregium,
Vt demonstraret quantae virtutis adesset
Deportabatur cuius amando cinis.
Huic sanctae quidam pedibus languens medicinae
Accedit, per humum repere tum solitus,
315
Vtpote membrorum qui vi cessante suorum
Delatus erat corporis officio.
Omnipotentis et auxilium deposcit, amicum
Christi per servum, te, Benedicte, suum:
Sic miro coepere modo semet bene nervi
320
Tendere non parvo tempore decidui
Arentesque diu venarum fonte meatus
Sanguinis infundi atque virere satis,
Sicque volente deo robur percepit ademptum
Inque pedes laetus constitit et validus
325
Atque suo curatori Iesu benedixit
Christo tum patri magnanimo meritis.
Qui locus ecclesiam retinet sacram Benedicti
Caelorum domino nunc in honore pii.
Cum placuisset abhinc animo decedere prompto,
330
Prediolum propius mox adeunt aliud.
Mille monasterio quingentis passibus ferme
Distabat, nomen huic Nova Villa datur.
In quo cum requiem spacio captant aliquanto
Quidam caecus eis obvius est inibi,
335
Impete qui forti facto sportam preciosus
Qua portabatur non dedit ipse cinis.
Quem vir corripere studuit prudens Aigulfus
Et revocare virum illicito fatuum,
Sed hic, angebat nimium quem lux oculorum
340
Perdita, non cessat multiplicare preces
Responditque modo nullo se posse revelli
Ab hac, ni visum primitus accipiat,
Et tantae fidei sese pronunciat esse,
Vt quodvis poscat, ipse pater capiat
345
Ac domino tribuente sibi concedere possit.
Hoc alii factum est ita continuo:
Precelsum magni meritum patris Benedicti
Non huius fidei defuit eximiae.
Cum mora nulla quidem fieret post hoc in eundo,
350
Obvius accurrit grex monachilis ovans
Floriaco Veteri, millenis passibus absens
Est qui coenobio, plebs simul indigena,
Et qui leticia germanorum veneranda
Ossa receperunt illic honorifice
355
Vndecimo quinti mensis qui Iulius est nunc.
Hoc inibi festum cum iubilo peragunt
Atque redemptori sacrarum cantica laudum
Munere pro tanto continuant domino.
Cumque morantur, eo Cenomannica concio gaudens
360
Obvia procedit civibus ipsa suis :
Diximus hos etenim sancti comites Aigulfi
Et pro thesauro isse simul supero,
Vt corpus preclara tuum, Scolastica virgo,
Deferrent Christi imperio domini,
365
Huicque loco discit succedens rem bene gestam
Ac omnes actus, o Aigulfe, tuos,
Promissumque petit tribui sibi munus amice
Monstratumque deo principe magnifico.
Sed heros venerandus ait non velle bonorum
370
Se germanorum corpora dividere,
Et velut in primo iuncti mansere, secundo
Indivisibiles sic maneant tumulo.
His contra verbis dixere pii sapientes
Quique bono digni pectore consilii,
375
Dicentes etenim : "caelestis utrosque voluntas
Responsi fecit participes fieri
Inque labore pares tantumque viae subiistis
Divino iussu atque dei monitu.
Est ideo dignum partiri lance laboris
380
Fructus aequali vos in amore dei,"
Et non esse bonum duo maxima lumina vitae
Artaret parva unius ora loci,
Singula sanctorum cum possint nomina terrae
Singulae divisa per loca sufficere.
385
Prebuit assensum tandem sanctis Aygulfus
Prudens magnorum consiliis hominum.
Est quoque decretum vir ut idem membra patroni
Accipiat celebris, o Benedicte, tui,
Atque sinat socios devotus abire ferentes
390
Glebam germanae ipsius eximiae.
Non autem poterant oculo deprendere vero
Ossa beatorum et sibi dividere
Vnius quae mixta sinus sportae retinebat.
Est ad hoc ventum utile consilium,
395
Vt componantur fuerant quae parva seorsum
Et quae magna loco partis in alterius.
Cumque diu super his nil certum posset haberi
Reque super tali nil semel ambigitur,
Imposuit finem summi regnator Olimpi
400
Huic causae tandem taliter ancipiti.
Nam populi pulsant utrique dei pietatem
Per noctis spatium continuis precibus
Detegerentur uti sibimet divinitus ista.
Mane dato cernunt exequias hominum.
405
Iamque ferebantur parvum defuncta duorum
Corpora, mas unus, alter erat mulier.
Consilio salubri capto, ferri puerorum
Exanimatorum corpora precipiunt.
Quod cum fit, tenerum maris posuere cadaver
410
Propter maioris ossa probe tumuli :
Mox mirum dictu tetigerunt membra iacentis
Defuncti pueri mortua membra satis,
Defuncto per defunctum reparatur avita
Vita salusque sui corporis aucta redit :
415
Sic etiam placuit debere minora puellae
Defunctae apponi artubus exanimis.
Sed deus hos voluit meritis ostendere sacris
Germanos carnis quomodo carne sui,
Ac signis ideo paribus decorare, tenebat
420
Gloria quos eadem tempore continuo.
Protinus ergo puella salit de funere mortis,
Auctor laudatur virgineumque decus,
Gaudentesque sui deducebant sat amici
Ad sua, quam flentes attulerant graviter.
425
Anticum renovatur et intactum quoque signum
Pulcrius hic actum post, Helisee, tuum.
Christus ut omnipotens sanctum patrem Benedictum
Monstraret canis non minimum patribus,
Rite prophetarum factis pius extulit ipsum,
430
Virtutum titulis condecorans niveis.
Veridicae vocis sermo completur in illo:
"In me qui credit quae facio peragit".
Sic laetis omnes animis regem benedicunt
Cunctorum claro oris et in iubilo,
435
Quaeque tecta sibi fuerant, reserare fideli
Dignatur sole clarius indicio.
Horum de sensu dubitatio pellitur omnis
Illos quae super his multa diu tenuit:
Contio convertit Cenomannica se referendum
440
Ad sanctae corpus virginis utilius,
Quod scapulis positum toto deferre laborant
Nisu cum modulis dulcibus ad propria.
Sic quoque basilica tunc sumptibus aedificata
Non parvis, rebus atque necessariis,
445
Temporis in brevitate deo servire paratis
Sexus feminei pluribus appositis,
Illustres claris veniunt patribus famulantes
Huc, Christo pompis omnibus expositis,
Inmodicisque monasterium signis decoratur
450
Istud per meritum virginis eximiae,
Conspicuique tulere viri corpus, quod habebant
Caelitus ostensum, o Benedicte, tui,
Mummolus atque domo Petri posuere beati
Abba, tu, tantum tunc Aigulfus ovans.
455
Quod grandi studio servantes, plura serebant
Inter se, quonam huic tumulum facerent
Et qua parte monasterii, per vota faventes
Sancta voluntati magnificae domini.
Re super hac animos horum non parva modestos
460
Anxietas longo tempore subdiderat.
Plane priore loco glebam pietas removendam
Prescierat sancti esse superna viri:
Illius ergo solum tumulo previdit honestum
Climate formoso finis in alterius.
465
Iamque diu perquirebat venerabilis abba
In facto tali commoda consilii;
Furta precum querens stratis consueta relictis
Extra progreditur, sicut erat solitus,
Et petit ut divina sibi clemencia sanum
470
Inter tunc alia consilium tribuat,
Sub divo positus, quonam sacrata locaret
Membra loco. Christus affuit his precibus
Et eius clemens auris, quae iusta petentes
Mox audire suos adsolet en famulos.
475
Nam lux ante dei sanctae frontem genitricis
Basilicae summo visa venire polo
Protendique loco, fulgens in eum facis instar,
Quo nunc servantur condita membra patris.
Mummolus ut vidit dubio fidissimus omni
480
Postposito vere credidit et facile,
Quod locus hic membris hic aptior esset humandis
Patroni celebris, o Benedicte, tuis.
Posthabitis igitur curis mordacibus heros
Ipse fidem visis exibet omnimodis,
485
In melius quoque basilicam componit eandem
Et patri studio ornat eam nimio,
Atque dium quarto decimi mensis tumulantur,
Quo sibi monstratur, nobilis ossa ducis,
Et multi terram precii cum laudibus almis
490
Terrae mox humili reddere persatagit,
Thesaurumque satis magnum vili tegit urna
Ingenti pompa plebeque multimoda.
Quippe deo dilectus adest et amabilis idem
Vere thesaurus pro meritis iugibus :
495
Multarum testatur amica salus animarum
Sanaque multorum portio debilium,
Quae tribuuntur honore viri per saecula tanti
A rerum domino omnipotente deo,
Atque locus cuius semper sit nobilitatis
500
Actibus ex hominis discitur eximii.
Demonstravit ei vero spherae deus instar
Mundum patrono lumine mirifico;
Sic autem vidisse locum studiosius illum
Creditur et miro plus coluisse modo,
505
Esse vehenda sui quo sedibus ossa relictis
Dono prescivit largifluo domini.
In quo monstrantur tantis miracula signis,
Vt, si scribantur, codicis indigeant,
Concedente dei Iesu virtute potenti
510
Et Salvatoris numine multiplici,
Cui regnum cum patre bono, cum flamine sancto,
Imperiumque manet fortius atque viget
Nunc et in aeternum, sociali iure per evum
Cum sanctis Amen omnibus omne decens.