Rite diem festum colimus, mundo venerandum
In toto, sanctae domini Mariae genitricis,
Quae preclara thronum caeli conscendit ad altum
Ingenti pompa, sanctorum cum comitatu.
5
Ergo, dei mater, miseris succurre, pusillis
Adsis et desolatos refove, sacra virgo,
Ora pro populo, pariter pro supplice clero
Et pro femineo sexu devota rogato,
Optima cuius odor ceu balsama nectare multo
10
Funditur aut pulchri vernancia lilia campi.
Fasciculus mirrae sponso tua membra superno
Consecrata, favos liquidi superancia mellis.
Semper ave, Christi genitrix et virgo fidelis,
Stella maris, tu porta poli, saecli reparatrix,
15
Cuius in eximiae preclaro virginitatis
Electi merito sacrantur caelitus omnes:
Hinc exaltaris hodie super astra polorum,
Angelicos super, alma, choros, per quam paradisi
Panduntur hodie nobis portae, reverenda,
20
Quas intras inter cunctas mulier benedicta.
Cantica sic dicunt de te: "vidi speciosam
Ceu volucrem, quae felle caret, rivos per aquarum
Currentem, cuius dulcedo decens inopina,
Vallabant flores et eam quasi vere sereno."
25
Tute redi, Sunamitis, ovans quo te videamus,
Sicut qui digne gaudent, habitatio nostra
In te cuncta, dei mater, mundi induperatrix,
Pro servis deposce tuis natum tibi carum.
"Gens - inquid - claram me tota loquetur et amplam,
30
Maxima nam mihimet fecit qui pollet ubique."
Cuius virginei quo dona favore pudoris
Exequar ignoro, portas quod cuncta regentem.
En oculi, regina, tui divinitus orbis
Tanquam fons Esebon piscinae nobilioris
35
In porta quae fit genitae multiplicitatis,
Divini fructus in te tibi nunc animantur.
Virgo Maria, nites cunctum benedicta per aevum:
Viscera nempe tui meruerunt lucida Christum
Ferre, decora super natas felicius omnes
40
Israel, unguentis et aromate plena superno.
Tota dies laudis cumulum dicatur in altum,
Haec et cum iubilo personet a populo.
Virginis hinc recitant pueri, iuvenes in honore
Atque senum coetus nobilium niveus.
45
Sumitur in caelum genitrix pulcherrima Christi,
Gaudet et angelicus civis et obsequitur,
Lucis ad aethereae talamum vehitur bona virgo,
In quo rex miro considet in solio.
Plurimus occurrit sanctorum sede senatus
50
De caeli, "te, Christe - canit - laudemus amice",
Virgineumque decus presertim voce triumphat,
Cordis ob hoc modulisque frequentibus organa dicit.
Virgo, dei mater, David clarissima proles,
Funde preces nato pro famulis proprio,
55
Premia perpetuae quo iam potiora coronae
Possimus digne te duce percipere.
Tu cunctas hereses perimis virtute <perhenni>
Pulchraque das seclis gaudia perfacilis.
Angelicis credens dictis magni Gabrielis,
60
Post partum pueri virgo, nites celebris.
Fortunata tuo placuisti femina Christo
Exemplo, titulis dignior his nitidis,
Imperium regni retines post, splendida, natum,
De te caelorum nam generas dominum.
65
Laus veneranda bonis Iesu clementia Christi,
Virgo Maria dei laus veneranda bonis.
Omnis ubique colit Iesum super astra benignum,
Sic matrem domini omnis ubique colit.
Tollitur ad superos meritis vivacibus Enoc,
70
Post partum virgo tollitur ad superos.
Caelicolae iubilant Christo scandente superna,
Propter heri Mariam caelicolae iubilant.
Obsequio celebri vir fertur ad alta fidelis,
Femina summa petit obsequio celebri.
75
Obvia turba fuit puerorum plurima Christo,
Ac eius matri obvia turba fuit.
Subvenias populo, petimus, fili inclite David,
Oramus, virgo, subvenias populo.
Virgineum specimen laetum citharizat honorem
80
Et dominae carmen virgineum specimen.
Munera perpetuae nobis da, Christe, salutis,
Sponsaque, da patriae munera perpetuae.
Cuncta venena fugat superi benedictio Christi,
Sic mulier sancta cuncta venena fugat.
85
Vocibus angelicis credens genuit cito Sarra,
Dansque fidem peperit vocibus angelicis.
Quae generas dominum mundo venerabilis extas,
Ad caelum migras quae dominum generas.
Ludimus heroico versu, matrona perhennis,
90
Nunc tibi promeritos iterum sacramus honores,
Quae Gabriele salutaris precone superno.
Pneumate mox uterum sancto gravidata beatum
Tempore decurso Iesum cum lumine magno
Virgo paris, populum salvat qui crimine fidum.
95
Nutritur nimia pulchrae cura genitricis,
Pascitur et modico lactis sumptu venerandi,
Huncque resurgentem devicto funere cernens
Altaque scandentem caelorum plaudis in aevum,
Vberius hodie magna cum luce triumphas
100
Ad dextram nati residens solio rutilanti.