Agius Corbeiensis epicedium Hathumodae

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96


Cum praesens ego supremis fortasse fuissem

      Sanctae abbatissae anxius Hathumodae,

Inter me sanctasque eius dignasque sorores

      Sermo satis lugubris tunc fuerat habitus.

5

Pauca tamen consolandi has dicere causa

      Magnum me harum compulerat meritum;

Sed quia forte recens adhuc dolor ista repente

      Has audire nimis prohibuit lugubres,

Haec, quae tunc flendo retuli, nunc versibus edo,

10

      His quoque non nulla adiciens alia;

Hoc ideo: quia hoc ipsae rogitasse probantur,

      Vt sibi post scriptum hoc ego dirigerem,

Quo se solari, quo haec possent oculato,

      Quae dixi, more iugiter aspicere.

15

Vnde favens iustis harum votis precibusque

      Paucula temptabo dicere pro merito.

Tu modo me, lector, cum his adverte loquentem

      Et te cum nostro participa gemitu. -

Non dubito fore vos maestas de morte sororis

20

      Et vobis obitum ipsius esse gravem;

Talis enim mulier non est iniure dolenda,

      Cui nunc vix aliam mundus habet similem.

Optima cunctarum, quas ipse aliquando viderem,

      Moribus egregiis et domino placitis.

25

Hanc non plangamus, cum hanc modo plangat et orbis

      Et plangant variis ipsa elementa modis?

Hoc siquidem tot tantorum mortes docuerunt,

      Hoc nos hic annus praemonuit sterilis,

Egregiam, castam sanctamque per omnia matrem

30

      Hinc migraturam ocius ad dominum.

Non, rogo, plangamus iuvenili flore virentem

      Intempestiva prorsus obisse die?

Sed tamen iste dolor fore debebit moderatus,

      Debebit vestris esse modus lacrimis.

35

Sicut enim non est nisi naturale dolere,

      Sic itidem ratio cuncta vetat nimia.

Quocirca peto vos, carae sanctaeque sorores,

      Vt iam parcatis fletibus et lacrimis,

Parcatis vitae vestrae, parcatis ocellis,

40

      Quos nimium flendo perditis omnimodo.

Nam 'ne quid nimis' egregie quidam et bene dixit,

      Immo per hunc potius hoc monet ipse deus.

Haec, quae prosequeris, prorsus verissima constant,

      Et scimus nimium omne vetare deum;

45

Sed minime nobis nimium hoc esse videtur,

      Quod meritis scimus ipsius esse minus.

Quantis namque bonis in hac una careamus,

      Hautquaquam digne possumus exprimere.

Haec soror, haec mater, haec nutrix atque magistra,

50

      Haec abbatissa, haec fuerat domina;

Cum hac aequalem similemque per omnia vitam

      Duximus asseculae quamlibet exiguae.

Vnum velle fuit cunctis, nolle omnibus unum,

      Vota fuere una atque eadem studia.

55

Et nos hanc non ploremus, hanc non doleamus

      Et suspiremus visceribus cupidis,

Quae nostrae dulcedo simul vel gloria vitae,

      In qua sunt una perdita tanta bona?

Denique de lacrimis, de planctibus atque dolore

60

      Non umquam nobis credimus esse satis:

Saltem nos lacrimis et planctibus exsatiemus,

      Si non optata nempe licet facie.

Non nego nunc vobis iustum satis esse dolorem,

      Non nego sat iustas esse simul lacrimas,

65

Cum nisi cum gemitu membrum a membro dirimatur

      Et corpus damnum sufferat aegre suum.

Et tamen hoc tolerat, quod non mediocriter angit,

      Hinc ex naturae, inde dei intuitu.

Non solas modo vos tangens dolor iste remordet,

70

      Me quoque depascit, me magis excruciat.

Nam minime, veluti est dignum, nunc dicere possum,

      Quanta ego vobis cum commoda perdiderim.

Vos melius nostis, quanto me semper amore,

      Quantis incolumis foverit officiis.

75

Vos nostis, quanta iam languida sedulitate,

      Qua anxietate meam gestierit faciem,

Quo desiderio susceperit advenientem

      Et quam mirandis mulserit obsequiis,

Qualiter alloquio fuerit dignata supremo

80

      Assidue nomen ingeminando meum.

Hanc ego non plorem tanto mihi deditam amore,

      Quanto nullomodo dicere praevaleo?

Ipsa meis compassa malis ut propria flevit

      Con - que - gavisa bonis sic fuit ut propriis.

85

Ipsa mihi mala reddiderat tolerabiliora,

      Sicut et econtra splendidiora bona.

Cum hac, quicquid erat prorsus, quod forte volebam,

      Non secus ac mecum ipse loqui poteram.

Me miserum, me infelicem, poterone dolorem

90

      Vmquam mutata solvere laetitia,

Quod tali tantaque simul privatus amica

      Ipsi sum misera sorte superstes ego?

Sed quid nunc facio? cur luctu forte meopte

      Vos etiam flere, vos facio gemere?

95

Ast hoc ex fragilis carnis propagine venit,

      Vt homo defunctos lugeat ipse suos.

Fleverat et Lazarum dominus dominumque Maria,

      Fleverunt sanctos quique pii homines.

Sed modus est, ut praemisi, lacrimis adhibendus

100

      Et debet luctus non fieri nimius.

Hinc contristari nos Paulus apostolus istis

      Pro caris nostris rite vetat monitis:

'Nolumus ignaros' inquit 'vos affore, fratres,

      De iam defunctis, immo soporificis,

105

Ne tristes sitis, sicut reliquos fore constat,

      Qui vitae post spem non retinent aliquam.

Si siquidem defunctum <tum> modo credimus Iesum,

      Vt surgens mortem vinceret horrificam,

Credamus quoque hos, qui iam dormisse probantur,

110

      Secum per Iesum tollere nunc dominum'.

Haec spes nostra cluit, haec consolatio constat:

      Nostros defunctos vivere nunc melius.

Hoc modo, hoc vestrum debet lenire dolorem,

      Hoc debet vestras tergere nunc lacrimas;

115

Hoc vos solari debet, hoc laetificare,

      Hoc animum vestrum erigere ad dominum.

Hoc certe, hoc erit, quod nos solabitur unum

      In tam funereo praelugubrique malo,

Quod, licet hic eius corpus tellure tegatur,

120

      In caelis animam credimus esse suam.

Hoc nos pura fides eius sperare suadet,

      Hoc cogit vita credere sanctifica.

Sed quia carnali iam hac non utimur usu

      Nec hanc conspicimus corporeis oculis,

125

Ipsius immani desiderio retinemur,

      Ipsius cura angimur immodica.

Hinc gemimus, hinc maeremus, hinc denique flemus,

      Hinc est haec nostra maxima tristitia.

Nam quia nos miseras hoc amisisse dolemus,

130

      Quod solum nobis maxime dulce fuit,

Nil aliud nobis nisi flere suave videtur,

      Nil nisi lugere, plangere vel gemere.

Sic, quia carnali gressu iam nempe nequimus,

      Ipsam nunc nostris prosequimur lacrimis.

135

Rara satis, fateor, res est atque ardua valde

      Et hac re nobis non adeo facilis,

Vt homo carnalis sibi carne perinde propinquos

      Cernere corporea non cupiat facie.

Non solum cupimus, quos novimus ante, videre,

140

      Sed quoque non notos cernere crebro iuvat.

Sic olim reges terrae faciem Salomonis

      Ipsius audita gestierant sophia.

Sed meminisse decet, quid apostolus inde retexat

      A specie carnis nos removere volens:

145

'Iam nunc tempus hoc est,' inquit 'quo denuo nullum

      Iuxta carnalem nosse decet faciem.

Etsi tempus erat quondam, quo denique Christum

      Iuxta corpoream novimus effigiem:

Sed minime iuxta carnem iam novimus ipsum,

150

      Nec iuxta humanam quaerimus hunc speciem.'

Iam siquidem Christus pro nobis mortuus extat,

      Iam carnis fragiles exuit exuvias;

Iam hominem, quem pro nobis susceperat, ultra

      Caelos ad dextram substituit patriam.

155

Huc oculos vestros, huc cor animumque levate,

      Illuc mente ite, quo hanc licet aspicere.

Constat enim hanc non bene nunc in corpore quaeri

      Iam non carnalem, sed magis aetheream,

Dum quoque, cum vivens in corpore vincta maneret,

160

      Hanc extra corpus affore viderimus.

Spiritus ergo suus magis est quam corpus amandum

      Perpes, caelestis, vividus atque levis.

Nam iuxta quod ait dominus, nunc nil caro prodest,

      Spiritus est vero, qui <modo> vivificat.

165

Corpus enim fore perpetuum nequit et diuturnum,

      Et caro mortalis est simul et fragilis.

Occidat ergo prius, quo deinde resurgere possit

      Incorruptibilis, spiritui similis.

Sic et frumenti granum prius arva recondunt,

170

      Vt possit fructu surgere centuplici;

Sic sata quaeque suo modo terra recondit in alvo,

      Vt valeant frugem post dare multiplicem;

Sic nemorum frondes, quae vere novo revirescunt,

      Denudat propriis bruma prius foliis.

175

Non igitur hanc debetis deducere fletu,

      Non hanc debetis prosequier lacrimis.

Maestificatur enim vestro sacra femina fletu

      Et tristis vestris efficitur lacrimis.

Psalmodia nunc debetis deducere matrem

180

      <Nec> hanc continuis prosequier lacrimis.

Sic deducenda est in vivorum regionem,

      Sic commendanda sancta deo est anima.

Nec vos flere decet, de qua caelestia gaudent;

      Non lugere decet hic, ubi Christus ovat:

185

Praesertim cum nec lacrimis possit revocari

      Nec fletus prosit omnimodis aliquid.

Vera quidem non ambigimus, quae dicis, haberi

      Et frustra tantas fundere nos lacrimas;

Sed tamen has ipsae minime cohibere valemus

190

      Nec quimus luctum pellere continuum.

Quando recordamur, quod talis femina dudum

      Nunc immaturo obierit occubitu,

Quando recordamur tam multimodae pietatis,

      Tam purae fidei, tam nitidi eloquii,

195

Quando recordamur mores actusque sacratos,

      Vultum iocundum atque benignum animum,

Cum vitam nostris oculis opponimus omnem

      Cunctorumque sumus nos penitus memores,

Quae vel sana prius vel post iam languida dixit,

200

      Quae fecit variis inclita temporibus,

Cum loca, quis sedere prius, <quis> stare solebat,

      Maestae maerenti cernimus intuitu:

Cum haec cuncta simul maestum cor saepe revolvat,

      Nil nobis aliud nunc nisi flere iuvat;

205

Sic etenim fortasse dolor cordis levigatur,

      Dum quasi pus quoddam eicimus lacrimam.

Non ita fit, neque ploratu dolor imminuetur,

      Sed magis excrescit et quasi flendo redit.

Sicut enim corpus crescente splene tabescit

210

      Augmentoque suo membra lien macerat,

Sic quoque fomentum quoddam liquet esse doloris

      Hos vestros fletus, hunc gemitum, has lacrimas.

Has equidem crebra accendit speculatio horum,

      Quae vestris oculis opposita asseritis.

215

Haec sunt, quae male nunc vestri lamenta fovendo

      Venenis ipsa dulcibus intus alunt

Nec vos aequo animo modo permittunt tolerare,

      Quod commune cluit omnibus omnimodis.

Nam cunctis commune mori mortalibus extat,

220

      Nobis, iumentis, regibus et ducibus,

Servis et dominis, inopi simul et locupleti,

      Iustis iniustis, sensibili insipidis.

Nec regum tumidos fastus proceresque veretur

      Mors, nec sublimes dividit et humiles.

225

Quis protoplastis poterat fore dignior umquam,

      Quos deus ipse suis condiderat manibus?:

Et tamen hos ipsos, quos plasmatos paradisus

      Sublimes tenuit, haec modo terra tegit.

Primi patris Abel iustissima denique proles

230

      Dire fraterno occubuit gladio.

Sedh, licet a domino pro fratris morte repensus,

      Mortem nullomodo quiverat effugere.

Enos, qui domini nomen primus vocitavit,

      Interiit iuncta posteritate sua.

235

Enoch, Helia socio, nunc usque superstes

      Affore praevaluit: mortuus occubuit.

Sem Iaphetque patri meritis non dissona proles

      Vixerat in limphis: nunc iacet in tumulis.

Quid Iob nunc memorem, cui tunc bonitate nequibat

240

      Affore par ullus, ut docet ipse deus?

Quid sanctos pariter natos natasque retexam?

      Et pater oppetiit et soboles periit.

Melchisedech, cuius finis reticetur et ortus,

      Fini succubuit, initium reprimit.

245

Abraham, Isaac, Iacob, terni patriarchae,

      Magno Adae iunctum nunc refovent tumulum.

Inclita progenies duodeno stemmate patrum

      Iam defuncta suos his numerat titulos:

Iuda Ruben Symeon Levi Isachar Zabulonque,

250

      Dan et Neptalim, Gad et Aser obiit,

Ioseph Beniamin; Manasse Ephraimque, uterinos

      Mater quos dederat, terra recondiderat.

Atque Ioseph obiit, qui de morte eruit orbem,

      Quando fames arva presserat attigua.

255

Membra Aaron vatis mons Or tumbata retentat,

      Quem dederat primum lex sacra pontificem.

Eleazar Fineesque, deo vates, sibi fratres,

      Vnus post unum pertulit exitium.

Moysi dominum facie ad faciem speculantis

260

      Bustum nempe latet, mors obitusque patet.

Dux Iesus Christum factis et nomine monstrans

      Et solem statuit et tamen occubuit.

Quid Gepthe, Gedeon, Aoth Samsonque revolvam?

      Cui leo succubuit, hunc fera mors rapuit.

265

Rex David, cuius fuerat de semine Christus,

      Goliam stravit morteque stratus obit.

Rex Salomon, cui nemo fuit sapientior umquam,

      Nunc iacet in digno cum patre mausoleo.

Iosiam, cuius dominus praedixerat ortum,

270

      In bustis regum post legimus positum.

Ezechias, cui ter quinos deus addidit annos,

      Mortem distulerat, non minime tulerat.

Reges atque duces omnes pariterque prophetae

      Extant defuncti in tumulisque siti.

275

Quis Samuhele in prophetis melior fore quivit?

      Quis Heliseo maior erat merito?

Ille prophetavit, hic vitam reddit humatis,

      Et tamen extremum clausit uterque diem.

Esaias, qui olim solem retro currere fecit,

280

      Mortis commune ipse cucurrit iter.

Danielem, cui tanta arcana deus patefecit,

      Cui tunc nil latuit, nunc gravis urna tegit.

Tres pueros, quos flamma vorax non attigit olim,

      Nunc avida prorsus fauce voravit humus.

285

Hezechieli Hieremiaeque prophetis

      Non tulit exitium, qui tulit exilium.

Ose, Iohel, Amos, Abdia, Ionas, Micha, Naum

      Abbacucque, sibi Sophonia socio,

Aggaeus, Zacharias, simul et Malachias

290

      Bis sex saepta modo sunt adoperta solo.

Atque Ionas, qui de ceti ventre erutus olim

      Vixit sub pelago, est modo pressus humo.

Iudas, Eleazar, Ionatas, Simon atque Iohannes

      Cum iam grandaevo tunc patre Mathathia

295

A patria hostem gladiumque simul pepulere

      Et removere a se non potuere necem.

Sed ne femineum sexum prorsus taceamus

      Et nil dicamus hinc: pariter penitus

Sara, Rebecca, Rachel, Debora, Noemi, Ruth et Anna,

300

      Holda, Susanna, Iudith et simul Hester obit.

Has inter micat alma suis Machabaea tropeis,

      Nobilis in sese, nobilis in sobole.

Sed quid sola diu veterum monumenta retexo

      Nec cum his una et nova commemoro?

305

Praecursor domini sanctus baptista Iohannes,

      Cui nullus fuerat maior, hic occiderat;

Corpus Sebaste, caput Alexandria sanctum

      Cum Marci sacris continet exuviis.

Primos ecclesiae proceres, duo lumina mundi,

310

      Petrum cum Paulo Roma tenet merito.

Andream simul et Lucam, quorum modo pollet

      Constantinopolis corporibus nitidis,

Istum Bithinia Syriae provincia misit,

      Illum fecunda contulit Achaia.

315

Iohannem, quem sic dominus, quoadusque veniret,

      Mansurum dixit, Ephesus alma colit.

Ambos cum Stephano Iacobos Iudaea retentat,

      Summis stemmatibus ipsa beata tribus.

Inclita Hierapolis praefert sacra membra Philippi

320

      Et sunt Mathaeo Aethiopes nitidi.

Thomam Edissa tenet, habet India Bartholomaeum;

      Persida stat Iudae et Simonis cinere.

Mathias et Barnabas, Timotheus, Apollo,

      Silvanus, Titus, Theophilus, Gaius,

325

Ioseph, Gamaliel, Nicodemus et Nathanael

      Decessere viri quamlibet eximii.

Longum prorsus erit, si cunctos denique sanctos

      Per mundum metrico exequar ecce stilo,

Si simul et turbam modo percurram mulierum,

330

      Quas tenet in sacris scedula sancta libris.

Anna prophetissa, Elizabeth, Susanna, Iohanna

      Marthaque cum ternis occubuit Mariis.

Ipsa salus orbis et vita per omnia Christus,

      Ipse subit mortem, ipse tenet tumulum.

335

Ipsa dei genitrix semper sacra virgo Maria

      Assumpta aetherea incolit alma loca.

Denique quis mortem se declinare putabit,

      Quam cernit vitam ante subisse suam?

Quis pro defunctis maerorem forte tenebit,

340

      Quis doleat caros maestus obisse suos?,

Cum iam per Christum pax facta, reconciliatus

      Iam sit per Christum mundus apud dominum

Et sit peccatum pro nobis factus Iesus,

      Vt mundi cuncta tolleret ipse probra.

345

Non hanc ergo brevi vita functam doleatis,

      Ne vobis aliud quam domino placeat.

Nulla magis plena est, nulla est perfectior aetas,

      Nulla optabilior nullaque commodior

Quam haec, quam dominus Christus habuisse probatur,

350

      Iuxta quod sanctum pandit evangelium:

Annorum siquidem triginta trium memoratur,

      Quem simul annorum ipsa tulit numerum.

Hac aetate liquet fore plasmatos protoplastos,

      Et surrecturum omne genus hominum.

355

Hoc siquidem, hoc est, quod Paulus apostolus inquit,

      Cum de his verbis dissereret brevibus:

'Donec' ait 'domino hoc occurramus in aevo,

      Quo nos perfectos iam liquet esse viros,

In hoc aetatis modulo, quo vita peracta

360

      Tunc Christi fuerat, quando crucem subiit'.

Vos igitur potius hinc exultare decebit,

      Quod translata cito nunc fruitur domino,

Quod breviore via mundi transire pericla

      Et reperire citam promeruit requiem.

365

Transfertur siquidem iustus, ne prava voluntas

      Cor mutet rectum decipiatve animam.

Ista quidem fore nixa satis firma ratione

      Nullomodo certe possumus ambigere;

Scimus enim debere mori mortalia cuncta,

370

      Scimus ad occasum tendere cuncta suum;

Sed tamen ingenitus mortalibus ardor amoris

      Nos modo non flere non sinit et gemere.

Non solum siquidem propter hanc ecce dolemus,

      Flemus lugemus, plangimus et gemimus,

375

Sed quoque nunc nostri causa nihilo minus ipsae

      Maestae ploramus, iugiter et gemimus,

Quod desolatas eius nos morte dolemus

      Nosque lupi miseras morsibus expositas.

Agnas namque gregis percussa matre necesse est

380

      Sive mori teneras, lactis et indiguas,

Aut errabundas lac quaerentes alienum

      Dentibus insani nempe patere lupi;

Sicut enim scriptura refert: 'Pastore perempto

      Passim dispersae diripiuntur oves'.

385

Quod de discipulis domini dictum seu factum

      Scit bene, qui sanctum novit evangelium.

Denique quae miseris ovibus spes esse valebit

      Si tunc hoc tantis contigerat ducibus?

Hoc primum vos nosse volo: geminum fore nobis

390

      Nostrorum affectum caelitus ingenitum.

Carneus est unus, alter divinus habetur;

      Vnus caelestis, terreus est alius.

Sed carnalis amor caros nos plangere nostros,

      Defunctos flere nos facit et gemere,

395

Sicut et econtra divinus ovare suadet,

      Cum his salvandis nos sumus indubii.

Quapropter modo vos iterumque iterumque monebo,

      Vt dimittatis has nimias lacrimas.

Sicut enim carnalis amor gratus moderatus,

400

      Sic fiet nocuus, si fuerit nimius.

Quare si fletum vobis hic forte suadet,

      Vos faciat laetas tripudiare fides.

Nam pietas haec impietas magis esse probatur,

      Quando adversa pio diligimus domino.

405

Sed quia lenitum iam credimus esse dolorem,

      Credimus his vestrum cohibitum gemitum,

Qui de morte piae vestrae sanctaeque sororis

      Torquebat vestrum omnimodis animum:

Ad haec, quae restant, iam respondere studebo,

410

      Quod tamen est certe sat mihi difficile.

Iustus enim satis iste dolor cuicumque videtur,

      Quo pro se maeret, quo sibi quisque dolet.

Et sane possem modo dicere, quod sapientum

      Haec satis est vera et pia traditio:

415

Fortem quemque virum quaevis incommoda mundi

      Forti perferre pectore competere.

Ast hoc femellis teneris grave forte videtur,

      Nec haec res vobis est adeo facilis.

Sed quid agam? an postremum inter solatia dicam,

420

      Quod iam ferme omnes dicere saepe solent:

Quod minime penitus nos emendare valemus,

      Illud debere nos tolerare bene?

Non igitur volo hoc, non hoc volo dicere vobis,

      Sed quod solari vos valeat merito:

425

Non fore vos desolatas, non vos viduatas

      Affore nunc matre prorsus honorifica.

Ipse deus, qui hanc vobis concesserat, ipse

      Vos conservabit, diriget atque reget.

Praeterea mater pia, cuius in omnibus ipsa

430

      Vsa fuit iugi iugiter auxilio,

In cunctis aderit semper quoque sedula vobis,

      Quae vel tractatis, dicitis aut facitis.

Nec deerit regina soror vobis, ubicumque

      Forsan regali est opus auxilio.

435

Non deerunt fratres, non tot tantique fideles,

      Quos late vestrum promeruit meritum.

Praecipue tamen alma soror velut optima mater

      Filiolas precibus proteget assiduis;

Nunc siquidem tanto vobis magis utilis extat,

440

      Quanto vicina nunc magis est domino.

Sic olim sacer Helias dum forte revectus

      Ad superos curru afforet igneolo,

Spiritus illius duplex requievit in eius

      Tunc Heliseo denuo discipulo.

445

Et quia cuncta potest dominus, poterit quoque, si vult,

      De minimis ecce haec eadem facere.

Non poterit, si vult, etiam de cautibus istis

      Propitius facere filiolas Abrahae?

Vos modo ne pigrae sitis hoc iugiter ipsum

450

      Voto exorare et prece continua:

Aderit in cunctis vobis, ut diximus ante,

      Haec eadem meritis femina sacra suis;

Vt siquidem vos ipsa velit valeatve iuvare,

      Posse dat omnipotens velleque proximitas.

455

Nam licet in caelum susceptus spiritus extet,

      Non tamen a nobis hinc abiit penitus:

Vivunt virtutes, vivit quoque vita beata,

      Vivit lingua pia et merita almifica.

Haec, quia iam faciem nunc nempe videre nequitis,

460

      Nunc coram vestris ponite vos oculis.

Sic, quod in hac summe vos semper amastis, habetis:

      Vitam sanctificam, magnificum meritum.

Haec sunt exuviae, hoc palliolum reverendum,

      Quod rursum rapto deciderat Heliae;

465

Isto Iordanum tunc divisit Heliseus,

      Et falsa a veris vos quoque dividitis.

Iam satis est factum nobis hos affore vanos

      Omnimodis fletus, quos lacrimando damus.

Nil etenim prosunt nec his, quantaelibet extent,

470

      Quosvis defunctos iam facimus reduces.

Nos potius nostra perfuncta sorte sequentes

      Hinc quasi de longo ibimus exilio.

Qua de re tersis oculis lacrimisque remotis,

      Sedato planctu, cohibito gemitu

475

Iam tibi, cara soror, nosmet gaudere decebit,

      Quod has aerumnas tam cito transieras.

Nos flemus, quae non tecum simul esse merentes

      Hoc certare diu cogimur in stadio;

Nos flemus, quae in hac convalle sumus lacrimarum

480

      Tamque diu a nostra differimur patria.

Tu fidei, vitae stadio cursuque peracto

      Iam renites digno iustitiae bravio;

Nostra fides, noster cursus quem prorsus habere

      Finem praevaleat, in dubio remanet.

485

Tu iam cum domino devicto hoste triumphas;

      Nos adhuc hostis impedit assiduus.

Te iam portus habet; nos adhuc iactat abyssus.

      Te lux vera tenet; nos tenebrae retinent.

Tu cum virginibus comitans, quocumque eat, agnum

490

      Lilia cum violis colligis atque rosis;

Nos cum coancillis nostris tumulo ecce tuopte

      Flores spargentes ducimus excubias.

Tu iam fata patris, fratrum simul atque sororum

      Isthinc nosse vales, inde iuvare potes;

495

Nos etsi bona credamus de munere Christi,

      Qualia sint, prorsus ambiguae cluimus.

Cara soror, quae nosse potes simul atque iuvare,

      Illos nobiscum adiuva apud dominum.

Pars tua nos cluimus, sicut tu pars quoque nostra:

500

      Tu tecum partem nunc rape, cara, tuam.

Fratres germanasque simul, simul esse parentes,

      Quid magis esse decens, quid mage dulce potest?

Inter se dirimi minime nunc convenit illic

      Vno patre satos, uno utero genitos.

505

Cara soror, desiderium lumenque tuorum,

      Quam brevis est nobis, nunc tibi longa salus.

Heu quam modico nobiscum tempore vivens

      Quam cito tu nobis mortua transieras.

Nunc in caelesti felix regione locata

510

      Nos vel per visus, cara, revise frequens.

Sit saltem maestis haec consolatio nobis,

      Vt per crebra ad nos somnia tu venias.

Et iam, cara, vale, dulcedo et gloria nostra,

      Nosque tuis dignis, cara, iuva meritis.

515

Te modo submisse, frater dilecte, rogamus:

      Commenda crebris hanc domino precibus.

Tu tibi testis ades, quantum te semper amarit;

      Nunc illi dignam ipse repende vicem.

Nos etiam minimas eius de more sorores

520

      Nunc commendamus ecce tuis manibus,

Vt doceas moneasve tibi nos more sueto

      Et nos ipsius semper amore colas.

Mercedem dabit hic vobis, cui serviit ipsa,

      Cuius item famulae nos sumus exiguae.

525

Nos etiam solito te semper amore colemus.

      Immo magis colimus, quam solitae fuimus.

Gratum valde mihi hoc est, quod dicitis, immo

      Istud nunc ipse debueram petere.

Sed praevenistis sicut meritis, ita causae

530

      Istius humili funditus officio.

Vnde quia alternum nostrum bene scistis amorem,

      Hoc vos affectu diligo teste deo.

Doctrina vos vero mea non prorsus egetis:

      Est qui vos dominus instruat interius.

535

Quicquid in obsequio esse potest, ad hoc fore promptum

      Et me promitto et fore non dubito.

De patris et fratrum, qui decessere, salute

      Non decet esse nimis vos modo sollicitas.

Vna soror, terni fratres obiere tenelli,

540

      Quod fore hos ipsos approbat innocuos.

Enda soror, quae iam fuerat coniuncta marito,

      Quod minus ipsa tenet, in sobole illud habet.

Ipse pater quamvis sine sorde nequiverit esse

      Vtpote mundano praeditus officio,

545

Quantis ipse bonis tamen emundare piacla

      Curarit propria, vos bene nosse scio.

Nam licet innumeris mundi curis premeretur,

      A quibus haut opere se quivit exuere,

Romam perrexit, quo, cui concessa facultas

550

      Solvendi fuerat, solvere se peteret.

Hinc dignos cineres sanctorum rite revectans

      Partem de proprio iure dedit domino.

Hic sacra sanctorum ossa locans vos quinque sorores

      Illic divino dedidit obsequio.

555

Filiolum <quo>que coenobio iunxit monachorum,

      Ne qua deo deesset portio forte sui.

Postremo redimens elemosinis malefacta

      Ipsaque confessus mortuus in cinere est.

Quis pietate dei pro his non iudicet ipsum

560

      Omnimodis dignum crimine fore reum?

Arsurumne putatis eum, cuius pia facta

      Mundo labente stant sine fine fere?

Stat locus ille, dei quem tradiderat famulabus,

      Quae pro se iuges continuant lacrimas.

565

Hic chorus ille cluit, quem pridem solvere grates

      Pro se salvato viderat ipse deo.

Vidit enim in somnis in maceria nimis alta

      Se nutabundum stare satis trepidum,

Cumque putaretur quasi confestim periturus,

570

      Quendam clamasse protinus e latere,

'Vae misero iam' inquit 'ruituro, iam perituro,

      Nec spes ulla sibi iam poterit fieri';

Ad haec ille fide plena: 'Non sic erit,' inquit

      'Sed spes prorsus erit, si deus ipse velit';

575

Sic pede delapso se demissum pedetemptim,

      Donec iam terrae proximus ipse foret;

Tunc nisu, quo praevaluit, se desiliisse

      Et recto utroque rite stetisse pede;

Hic coetum magnum versis faciebus ad ortum

580

      Grates inde pio mox retulisse deo.

Vidit huic alium non dissimilem fere visum:

      In nimium celsa affore se frutice,

Cumque videretur velut ex alto ruiturus,

      Quendam dixisse sic sibimet subito:

585

Si ramum, qui praemodicus sibi proximus esset,

      Fortiter ambabus conciperet manibus,

Se nihil omnimodis passurum nempe pericli

      Nec quid prorsus ei posse mali fieri;

Quod cum fecisset, se paulatim inde ruisse

590

      Nec sibimet fieri quid potuisse mali;

Tunc iterum coetum, ut dixi, conversum ad e<o>um

      Laudes salvanti concinuisse deo.

Viderat hoc sane paucis prius ipse diebus,

      Quam foret infirmus, sanus adhuc penitus.

595

Haec quid portendant, bene vos advertere quitis

      Et haec inter se non fore disparia.

Ergo quid in muro renitet nisi celsa potestas,

      Qua tunc sublatus ipse fuit penitus?

Murus enim factus de saxis pluribus extat,

600

      Sicut erat multis fultus hic asseculis.

Sed hic in summo murorum culmine stabat,

      Quod multis unus dux fuerat positus;

Et quia salvari meruit tunc spiritus eius,

      Inde ruens rectis constiterat pedibus.

605

Vnde locus vester, quem fundans initiavit,

      Ob hunc salvatum glorificat dominum.

Nec hoc dissimile est, quod posthaec ipse videbat,

      Sed fore hunc visum edocet indubium.

Arbor enim, quae celsa satis fuerat sibi visa,

610

      Ramis erectis, flore decora satis,

Inclita progenies eius propagoque celsa est.

      Et mundo clara et domino placita.

Nam quod clara fuit mundo, flos prodigiabat;

      Sed monstrat recta, quod domino placita.

615

In huius summo non stans, sed pendulus haesit,

      Ipse quod ante potens fini erat attiguus.

Summus erat, quia nempe sui generis simul omnes

      Vicit virtute, vicit honore quoque.

Pendulus adhaesit, quia iam nutare potestas

620

      Vicina morte coeperat ipsa sua.

Huic erat attiguus ramus, quia proxima carne

      Hathumod alma suis iuvit eum meritis.

Hic praeparvus erat, quoniam haec femina sexu

      Non fuerat famae ambitiosa suae.

625

Hunc hic constringit manibus, quia plurima natae

      Atque coancillis contulit ipse suis.

Hoc meritum, hoc est, quod eum iam iamque labantem

      A casu plane eripuit duplici.

Nam quod nobilitas tulit aut terrena potestas,

630

      Hoc elemosinae reddiderant variae.

Vos, quae his utimini, pariter cum coniuge digna

      Ipsius sitis perpetuo memores.

Haec etenim, haec est, quae ramum prendere palmis.

      Haec, quae elemosinas suasit ei varias.

635

Vos debitrices simul estis utrique parenti

      Vna cum cunctis, quas tenet ille locus,

Quem domino sanctisque suis dantes voluerunt

      Cunctis communem affore per dominum.

Vos estis grex ille sacer, quem solvere grates

640

      Vidit hic in somnis vir domino placitus.

Quicquid namque boni facitis, hoc ad hos remeabit,

      Qui vobis illum rite dedere locum.

Praecipue tamen hoc ad hanc merito remeabit,

      Quae vos nutrivit, quae simul instituit.

645

Quare de precibus pro hac quod poscitis, etsi

      Ipsius ipse magis indigeam precibus,

Hoc vos nosse volo: ipsius, quoadusque superstas

      Sum memor ipse mei, me memorem fieri.

Nec de corde meo sua cara recedit imago,

650

      Vel cum dormito vel potius vigilo.

Denique cum vigilo, de hac vel penso loquorve;

      Nocte mihi caram somnia dant faciem.

Nam quotiens somnus lassos obducit ocellos,

      Protinus apparet, mox aliquid memorat.

655

Plurima sunt, sed de multis nunc ipse vel unum

      Exempli causa dicere nempe volo.

Iam sex transierant noctes et septima venit,

      Postquam discessit iamque humata fuit.

Cum cubitum me vicina iam luce locassem,

660

      Vidi me in vestro esse monasterio.

Ipsam vero loqui mecum de more videbam

      Cum de nonnullis quae inciderant aliis,

Tum de regula item nostra totaque perinde

      Vel vita nostra coenobiique statu.

665

Cumque mihi librum, si quem fortassis haberet,

      Nostri propositi tunc peterem tribui,

Se habuisse quidem, sed iam non prorsus habere,

      Te, Gerberg, istum dixit habere librum.

Qui mihi delatus parvus fuerat mihi visus,

670

      Sed bene conscriptus et bene compositus

Et quo nil umquam vel cordi gratius esset

      Aut ipso certe pulchrius intuitu.

Post ubi de somno laetus mox evigilassem.

      Grata satis mihimet visio visa fuit.

675

Vnde die facta mox ipsam fratribus ipse

      Nostris exposui quidque foret retuli:

Te, Gerberg, abbatissam fore proque sorore

      Vestri tenturam coenobii regimen.

Hoc etenim portendere regula nostra videtur:

680

      Quam modo tu retines, ipsa prius tenuit;

Parva quidem, quia parvus adhuc grex vester habetur,

      Sed bene conscripta ob pia facta tua.

Et vere, soror, ut dixi, nil pulchrius umquam

      Et melius scriptum me recolo intuitum.

685

Quocirca licet et doleam et semper doliturus

      Me sim vivente hanc obiisse cito:

Successisse tamen sanctae te gaudeo sanctam

      Ipsique ut carne, sic comitem merito.

Nam quamvis alias quoque vobiscum fore constet,

690

      Quae possent subdi non male huic oneri,

Te tamen et sophia simul et bonitate sciebam

      Non iniure sibi optime substitui;

Vt siquidem carnis sibi iure propinqua fuisti,

      Sic itidem meritis proxima tu fueras.

695

Denique te nunc nos eius gaudemus honore

      Dudum condignam, tunc sibi discipulam,

Sed modo heredem dignam nihilominus eius

      Sive ministerii sive pii meriti.

Quaeritur ergo in te, sacra femina, quaeritur in te

700

      Affectus cordis limpidus ille sui;

Illius disciplinae quaedam quasi imago,

      Eius virtutis quaeritur effigies;

Quaeritur almificum meritum, mores reverendi,

      Lingua perinde pia vitaque iure sacra;

705

Quaeritur ut generis causa, sic actibus ipsis,

      Sicut in affectu, sic et in officio.

Vos etiam, sanctae ipsius dignaeque sorores,

      Hanc matrem vestram excolite ut dominam.

Quamvis namque cluat vobis genus omnibus unum,

710

      Attamen haec Christi est munere praeposita:

Christi electa loco Christique vicaria constat:

      Christo vos agitis, quicquid ei facitis;

Christo facta sibi forsan iniuria fiet.

      Christus honoratur, Christus in hac colitur.

715

Praeterea naturalem vestram quoque matrem

      Omnibus omnimodis excolite obsequiis.

Hoc domini iussum, hoc vestrum nostis honorem,

      Hoc nostis vestram affore gloriolam.