Poeta Saxo de gestis Karoli Magni 1

Testo base di riferimento: P. v. Winterfeld, 1899

Altre sezioni


Salvator mundi postquam de virgine nasci

Dignatus nostri se corporis induit artus,

Evolvit septingentos rota temporis annos

Et decies septem, sed et unus pene peractus

5

Insuper annus erat, cum iure monarchia regni

Francorum Carolo divinitus est data magno.

Nam Carolomannus frater decesserat eius

Presentis iam supremis prope partibus anni.

Et Carolus, villam quae Carbonata vocatur

10

Adveniens, summos proceres omnesque potentes

Fraternae quondam partis susceperat illic,

Haud retractantes domino se subdere tali;

Exceptis tantum paucis, quos forte prioris

Magnus amor domini cum coniuge fecerat eius

15

Et natis remanere; quibus comitata petivit

Italiam, sperans se degere posse quietam

Sub regis Desiderii munimine vitam.

Rex autem Carolus celebravit in Attiniaco

Natalem domini nec non paschalia festa.

20

Paulo Romane defuncto praesule sedis,

Suscepit post hunc Adrianus pontificatum.

Et rex Wormatiam Carolus collegit in urbem

Francorum proceres ad concilium generale;

Cum quibus, ut bello Saxones aggrederetur,

25

Decrevit, quoniam Saxonum proxima Francis

Adiacet ad boream tellus; vix limite certo

Divisi gentis fines utriusque coherent.

Que tum vicinae quo plus regione fuere,

Tanto seiunctas animis discordia fecit.

30

Finitimos etenim per agros utrimque solebant

Assidue fieri cedes, incendia, praede;

Saxonum natura ferox et pectora dura

Ferre iugum Christi necdum dignata suave

Demonico nimium fuerant errore subacta:

35

Christicolae vero iam longo tempore Franci

Catholicam tenuere fidem, multisque per orbem

Iam dominabantur populis; quibus undique fulti,

Precipue virtute dei, quem rite colebant,

Hanc unam poterant nimirum vincere gentem.

40

Que nec rege fuit saltem sociata sub uno,

Vt se militiae pariter defenderet usu,

Sed variis divisa modis plebs omnis habebat

Quot pagos tot paene duces, velut unius artus

Corporis in diversa forent hinc inde revulsi.

45

Sed generalis habet populos divisio ternos,

Insignita quibus Saxonia floruit olim;

Nomina nunc remanent, virtus antiqua recessit:

Denique Westfalos vocitant in parte manentes

Occidua, quorum non longe terminus amne

50

A Rheno distat. Regionem solis ad ortum

Inhabitant Osterliudi, quos nomine quidam

Ostvalos alio vocitant; confinia quorum

Infestant coniuncta suis gens perfida Sclavi.

Inter praedictos media regione morantur

55

Angarii, populus Saxonum tertius; horum

Patria Francorum terris sotiatur ab austro

Oceanoque eadem coniungitur ex aquilone.

Hanc igitur Carolus statuit sibi subdere gentem;

Nec mora, cum totis Francorum viribus ipsam

60

Aggressus late ferro vastavit et igni.

Castellum naturali munimine forte

Valde, manu quoque firmatum, quod barbara lingua

Nominat Eresburg, valido cum robore cepit.

Gens eadem coluit simulacrum quod vocitabant

65

Irminsul, cuius similis factura columne

Non operis parvi fuerat pariterque decoris.

Hoc rex evertens mansit tribus ipse diebus

In castris iuxta positis. Tum continuato

Aestatis fervore diu caeloque sereno

70

Arebant agri nec in ipsis fontibus humor

Vllus erat, multo squalebant pulvere rivi;

Iamque fatigabat graviter regalia castra

Aucta calore sitis: sed vis dedit omnipotentis,

Cui placuit fani subversio iusta profani,

75

Vt mediante die subito per concava sicci

Cuiusdam torrentis, erat qui proximus illis,

Sufficiens exercitui prorumperet unda.

His gestis, cum rex Wisuram venisset ad amnem,

Obsidibus bis sex ipsa de gente receptis,

80

Ad patriam rediit magna cum prosperitate.

Missis legatis Adrianus papa sacratus

Auxilium Caroli studuit deposcere magni

Adversus Longobardos, quorum fuit illo

Tempore rex Desiderius; nam valde premebat

85

Improba Romanos huius violentia gentis.

Et quia tunc illi pars maxima subdita regno

Italiae totius erat terrasque per illas,

Scilicet hostiles, non quenquam mittere tute

Romanus praesul potuit, qui tramite recto

90

Francorum terras peteret, conscendere navem

Fecit apud Romam legatum nomine Petrum:

Vt, mare circuitu longo fluctusque pererrans,

Suspectum vitaret iter. Sic sepe videtur

Tucior oceani fervor pelagique procella

95

Quam mentes hominum, quas turbida commovet ira.

Hic igitur Petrus Roma directus ab urbe

Per mare Massiliam petiit longumque deinde

Preteriens iter in villa Theodone vocata

Insignis Caroli pietatem regis adivit

100

Orans devote satis, ut defendere vellet

Ecclesiam Petri, summus qui claviger aulae

Illi celestis dare praemia maxima posset,

Necnon pontificis succurreret anxietati

Romanique simul populi mala plurima passi,

105

Cui libertatis iam spes vitaeque tenendae

Vnica post dominum tantum restaret in illo.

Talibus auditis causam rex protinus omnem

Sollicito volvens animo satis affore iustum

Perpendit gratumque deo, defensor ut ipse

110

Sedis apostolicae totis pro viribus esset.

Atque suo statim regno collegit ab omni

Roboris inmensi variis ex gentibus agmen;

Quod secum ducens, Genuam pervenit in urbem,

Quam rapido cursu Rhodanus praeterfluit amnis.

115

Tum gemino Langabardos invadere bello

Decrevit populumque suum divisit: et unam

Cum duce Bernhardo partem praeceperat ire

Per montem Iovis (id nomen vetus indidit error),

At reliquam per Cinisium rex duxerat ipse.

120

Transcensis igitur horrendis Alpibus instar

Turbinis Ausoniae duplex exercitus arva

Irruerat, late regnum vastans opulentum;

Iamque metus cunctos Francorum perculit ingens.

Nam Desiderium, primo qui bella parabat

125

Se frustra Carolo sperans obsistere posse,

Congressu necdum facto terrore fugavit

Et clausum Ticino, cui nunc est Papia nomen,

Regius admotis exercitus undique castris

Obsedit; variisque modis perplurima temptans

130

Temporis hiberni spatio molimina toto

Non urbis poterat muros irrumpere ferro.

Tales Italicis dum res agerentur in horis,

Saxones sibi contiguos invadere fines

Ausi Francorum pagum, qui dicitur Hassi,

135

Praedantur flammisque simul populantur et armis.

Quos animavit ad hoc longinqua profectio regis

Credentes, ulciscendi sibi tunc fore tempus

Damna, prius per eum que maxima sustinuere.

Qui tamen usque locum qui Frideshlar vocitatur

140

Progressi quandam cupierunt tradere flammis

Ecclesiam, quam sacravit Bonifacius illic,

Martir et antistes Christo dilectus in aevum.

Hoc frustra nisos facinus complere nefandum

Invasit subito terror divinitus ingens

145

Atque fuga turpi trepidos repedare coegit

Ad patriam; quos non hostes, non arma fugarunt.

At rex dispositis legionibus ad Ticinensem

Obsidione iugi populum belloque premendum

Orandi causa Rome loca sancta petivit.

150

Illic supplicibus votis ex corde peractis

Ad Ticinum rediit, que iam certamine longo

Fessa repugnandi vires amiserat omnes.

Dedita tum Francis haec urbs clarissima cunctis

Exemplo fuerat reliquis; nam protinus omnes

155

Tradiderant Carolo sese concorditer urbes

Eiusdem regni. Quod iam sibi iure subactum

Disposuit, quantum potuit pro tempore tali.

Ad sedes etenim cupiens remeare paternas

Accelerabat iter, secum ducens memoratum

160

Italiae regem, noviter quem coeperat armis.

Hic humanarum videas ludibria rerum,

Quam vario cursu vitae rota volvitur huius:

Hesterno Desiderius diademate regni

Floruit - en hodie est pauper, captivus et exul.

165

Filius illius cognomine dictus Adalgis,

Cum Longabardis in eo spes ampla maneret,

Diffidens rebus patriae se contulit inde

Ad Constantinum Grecorum sceptra regentem;

A quo patricius praeclaro munere factus,

170

Hoc in honore suae permansit ad ultima vitae.

Rex autem Carolus veniens, dum cognitus eius

Velox adventus necdum Saxonibus esset,

Fecerat, ut triplex exercitus in regiones

Illorum missus multis affligeret ipsos

175

Cedibus ac praedis. Loca denique plurima vastans

Hinc est cum spoliis victor regressus opimis.

Rex hiemis tempus ducens in Carisiaco,

Nomine quo quedam regalis villa vocatur,

Illuc Francorum proceres totumque senatum

180

Convocat; ac multum tractans de rebus agendis

Et variis, quibus indiguit res publica, curis

Inprimis hoc consilium perhibetur inisse,

Vt iugiter bellum Saxonibus ingereretur,

Quos expertus erat fidei vel foederis omnis

185

Immemores nunquam sub pace quiescere velle.

Hinc statuit, requies illis ut nulla daretur,

Donec gentili ritu cultuque relicto

Christicole fierent aut delerentur in aevum.

O pietas benedicta dei, quae vult genus omne

190

Humanum fieri salvum! Quia noverat huius

Non aliter gentis molliri pectora posse,

Disceret ut cervix reflectere dura rigorem

Ingenitum mitique iugo se subdere Christi,

Ob hoc doctorem talem fideique magistrum

195

Scilicet insignem Carolum donavit eisdem,

Qui bello premeret, quos non ratione domaret,

Sicque vel invitos salvari cogeret ipsos.

Hoc inspiratum cordi divinitus eius

Vtile consilium comitantur strenua facta.

200

Quippe duces omnisque simul delecta iuventus

Ad Duriam vicum properant; nam rege iubente

Illic conventus populi generalis habetur.

Atque dehinc grandi transmisso flumine Rheno

Saxonum Carolus fines hostiliter intrat,

205

Ac primo Sigiburg castellum cepit. Et inde

Eresburg petiit, quam captam diximus urbem;

Sed ne praesidio Francis fore posset, eandem

Indigene destruxerunt; hanc denique rursus

Munivit, posuitque suas illic legiones.

210

Inde gradu celeri Wisuram pervenit ad amnem;

Cui iuxta montem, qui Brunesberg vocitatur,

Obvia magna fuit cupiens obsistere turba,

Ne fluvium transiret; et hoc conamine casso:

Fugit enim primo statim certamine pulsa;

215

Innumerosque die ferrum prostraverat illo.

Inde movens Carolus regiones venit ad illas,

Quas Osterliudi retinent; seditque locatis

Ad fluvium castris, qui nunc Ovaccra vocatur.

Tunc illi quidam, qui de primoribus eius

220

Gentis erat, supplex occurrit nomine Hessi;

Partis et illius pariter plebs obvia tota

Venerat, obsidibusque datis, quos iusserat ipse,

Se servare fidem regi per maxima spondent

Iuramenta. Quibus cunctis hoc ordine gestis

225

In pagum rediit, quem dicunt nomine Bukki.

Illic occurrere duces simul Angariorum

Cum populo; similique modo regalibus omnes

Dum parent iussis iuramentisque fideles

Se fore confirmant, reditum parat ilico victor.

230

Interea iuxta Wisuram dimissa manebat

Pars exercituum regis; locus ipse vocatur

Hlidbeki, quo castris idem sedere locatis.

Sed male securos res prospera fecerat illos,

Qua rex usus erat, cum cunctis hostibus esset

235

Terrori, iam tunc audente resistere nullo.

Hinc erat in castris cautela remissior illis,

Vt possent nimia Saxonum fraude noceri.

Sol summo caeli pronus vergebat ab axe

Et vespertinas iam tendere coepit ad horas;

240

Tunc ut equis quidam deferrent pabula longe

De castris prius egressi pariter redierunt.

His se Saxonum quoddam permiscuit agmen

Fingentum semet socios animoque fideles.

Tum se quisque novo blande sociabat amico,

245

Hostis quo saevus latuit sub nomine tectus;

Adhibitumque fidem verbis fallacibus auget

Obsequium: cuncti simul in commune laborant,

Pars subvectat onus viridis simul utraque foeni.

Sic introgressi Francorum castra dolosi,

250

Quod vi non poterant, egerunt arte; sed olim

Est dictum: "Dolus an virtus, quis in hoste requirat?"

Depressos somno Francos instanter adorti

Saxones caedem nimiam fecere feroces,

Donec discusso tandem torpore soporis

255

Quidam correptis obstare viriliter armis

Coeperunt. Pugnaque dehinc utcumque remota,

Scilicet ex pacto quod tunc angustia talis

Dictabat, hostes celeri rediere recursu.

His rex auditis illuc properare sategit,

260

Atque satis velox fugientum terga secutus

Prostravit multos auctores criminis huius.

Hinc ad Westfalhos venit; statimque receptis

Obsidibus, quos tradiderant, abscesserat inde,

Ac suscepit ovans redeuntem Francia regem.

265

Cumque domum rediens princeps iter acceleraret,

Comperit Ausoniis in partibus esse tirannum

Nomine Hrodgaudum, nova qui molimina temptans

Nec, quem rex illi dederat, contentus honore

Italiae latum voluit sibi subdere regnum.

270

Quippe ducem comitemque Foroiulensibus ipsum

Constituit Carolus, primo cum clara triumpho

De Langobardis victor vexilla revexit.

Huic nimis ingratus dono male sollicitabat

Vrbibus ex multis populos, ac fecit, ut ad se

275

Deficerent iusto Caroli spreto dominatu.

Hos ut comprimeret motus, nil ipse moratus

Strenua quam celeri raptim vocat agmina iussu.

Cum quibus Italiam properans meritoque tyrannum

Interitu plectens, urbes servare receptas

280

Francorum comites, quos ipse locabat in illis,

Iussit et, ut venit velox, sic inde recessit.

Vix Alpinarum nivium iuga proxima caelo

Illi transgresso tristis fuit obvia fama

Eresburg referens urbem, quam coeperat olim

285

Militibusque suis mandaverat ipse tuendam,

Saxones expugnatam coepisse suumque

Expulsum fore praesidium violenter ab illis.

Tum Siburg aliud multo conamine castrum

Oppugnare quidem studuit nec vincere quivit

290

Gens eadem, cupiens ab eo regis legiones

Pellere; sed pugnae populus Saxonicus instans

A tergo circumventus fuit atque fugatus,

Interius positis simul erumpentibus atque

Incautos plaga facile sternentibus ampla.

295

Hic rumor Caroli cum primum venit ad aures,

Conventum procerum fieri praecoepit in urbe

Wormacia statuitque moras innectere nullas,

Quin lueret tanti sceleris gens perfida poenas.

Ergo suis exercitibus rex undique lectis

300

Conatus celer hostiles praevertitur omnes,

Temptavere quibus primo defendere sese.

Nam fontes adiens, ubi Lyppia nascitur amnis,

Repperit ex ipsa numerosas gente catervas

Illic collectas humiles veniamque precantes,

305

Quod non servassent anno promissa priori.

Cum vero Carolus clemens ignosceret illis,

Complures domino se Christo credere velle

Spondentes simulacrorumque relinquere cultus

Purgari iussit sacri baptismatis unda;

310

Servandeque iterum fidei promissa recepit

Obsidibus firmata datis, quibus ipse volebat.

Eresburg iterum firmat munimine forti;

Et iusta fluvium, quem Lyppia diximus ante,

Castellum condens aliud complevit utrumque

315

Militibus lectis. Tum Gallica rursus ad arva

Regrediens, hiemis tempus transegit in aula,

Nomen Heristalli dederat cui barbara lingua.

Aspirante novi placido cum tempore veris

Horrida iam transisset hiems, rex Noviomagum

320

Adveniens celebravit ibi sollempnia paschae.

Tum, quia Saxones suspectos semper habebat,

Haud dubitans illos pro libertate tenenda

Artibus acturos variis, quodcumque valerent,

Et nisi continui premerentur pondere belli,

325

Foedera rupturos secum condicta frequenter,

Rursus in illorum patriam fortissima ducit

Agmina. Conventum placiti generalis habere

Cum ducibus se velle suis denunciat illic.

Tanto concilio locus est electus agendo,

330

Quem Padarbrunnon vocitant; quo non habet ipsa

Gens alium naturali plus nobilitate

Insignem. Qui praecipue redimitus abundat

Fontibus et nitidis et pluribus; et trahit inde

Barbaricae nomen linguae sermone vetustum.

335

Tunc ibi villa fuit tantum, nunc pontificalis

Ecclesiae constructa nitet clarissima sedes.

Quo Carolus veniens collectos repperit omnes

Paene duces populumque simul totumque senatum

Saxonum, nisi quod quidam Widokindus abinde

340

Aufugit regem veritus. Nam conscius idem

Audacis sibimet facti multique reatus

Sifridum petiit Danorum sceptra regentem.

Porro duces illic alii cum plebe gregati

Suppliciter cuncti veniam pacemque petentes

345

Paruerant regi sub tali conditione,

Vt cuncta scelerum dimissa mole priorum

Si post auderent eius violare statuta,

Libertate simul prisca patriaque carerent.

Quorum tum Christo se credere velle professa

350

Magna salutiferum suscepit turba lavacrum,

Sed simulata fides versuto prodiit ore;

Quod notum multis fecere sequentia gesta.

Tunc Sarracenus quidam pervenerat illuc,

Nomine qui patrio dictus fuit Ibinalarbi.

355

Hic cum non paucis sociis ac civibus, ipsum

Qui comitabantur fines regionis Hiberae

Linquentem, Carolo se dedidit ac simul urbes,

Rex Sarracenus quibus hunc praefecerat olim.

Ob hoc Saxonum tandem regione relicta

360

Gallica regna petit. Post haec Aquitania regem

Insignem Carolum tenet ad paschalia festa.

Hortatu Sarraceni cum se memorati

Hispanas urbes quasdam sibi subdere posse

Haud frustra speraret, eo sua maxima coepit

365

Agmina per celsos Wasconum ducere montes.

Qui cum prima Pyrenei iuga iam superasset,

Ad Pompelonem, quod fertur nobile castrum

Esse Navarrorum, veniens id coeperat armis.

Traiciensque vado famosum flumen Hiberum

370

Cesaris Augusti quandam de nomine dictam

Vrbem praecipuam terris penetravit in illis.

Acceptis tamen obsidibus, quos Ibinalarbi

Iam dictus pariterque sua de gente fideles

Illustresque viri dederant; sic inde recessit.

375

Ac Pompelonem rediens deiecerat eius

Ad terram muros, fieret ne forte rebellis.

Cumque, Pyrenei regressus ad intima saltus

Milite cum lasso calles transcenderet artos,

Insidias eius summo sub vertice montis

380

Tendere Wascones ausi nova praelia temptant.

Denique postremos populi regalis adorti

Missilibus primo sternunt ex collibus altis;

Et Francos, quamvis armis animisque priores,

Impar fecit et angustus locus inferiores.

385

Rex iam praecessit, tardumque remanserat agmen,

Cura vehendarum quod rerum praepediebat.

Fit pavor hinc exercitibus subitoque tumultu

Turbantur; victrix latronum turba nefanda

Ingentem rapuit praedam pluresque necavit:

390

Namque palatini quidam cecidere ministri,

Commendata quibus regalis copia gazae

Predones illos spoliis ditavit opimis.

His gestis, hostes vasti per devia saltus

Fugerunt celeres, fuerant quibus ardua montis,

395

Abdita silvarum, vallis loca nota profunde;

Quos fuga dilapsos investigabilis et nox

Instans eripuit, sequeretur ut ultio nulla.

Ac facinus tantum quoniam permansit inultum,

Tristia regali subduxit nubila menti,

400

Prospera quam fecere prius complura serenam.

Aptum praeterea se tempus habere putantes

Saxones ulciscendi quam plurima dampna

A Francis illata sibi, quia rex erat absens,

Infesto Rheni petierunt agmine litus.

405

Quem transire tamen nulla ratione valentes

Francorum terras in eadem parte iacentes,

Qua venere, nimis vastare ferociter ausi,

A muris urbis quae dicta Diutia nunc est

Donec pervenias ubi Rhenus confluit idem

410

Litoribusque ferens fontes Musella Liei,

Cunctas quas poterant villas invadere, flammis

Tradiderant. Ipsis etiam non ira pepercit

Aecclesiis; nec erat hominum caedis modus ullus.

Non aliquod sexus, aetatis, condicionis

415

Vllius furor immitis discrimen agebat,

Omnia sed ferrum vel edax consumpserat ignis.

Hinc non praedandi studio, sed ut ultio quaedam

In Francos fieret, hoc eos gessisse probatur.

Hoc rex Hispanis didicit regressus ab horis.

420

Tunc orientales Francos necnon Alamannos

Obvia ferre iubet statim Saxonibus arma.

Quos cum iam patriam redeuntes insequerentur,

In Baddanfeldun (sic est locus ille vocatus)

Adernam iuxta fluvium constanter in ipsos

425

Irruerant; nutuque dei, quem crimina tanta

In populo commissa suo dampnare decebat,

Saxones tanta ceciderunt strage perempti,

Vt de praegrandi superessent agmine pauci.

Vere novo Carolus causa poscente peragrans

430

Gallorum quondam terras ad Wirciniacum

Accessit vicum. Quo tunc occurrit eidem

Dux Spoletanus Hildibrandus vocitatus;

Qui preciosa ferens insigni munera regi

Ad sua cum magno satis (est) dimissus honore.

435

At rex intente meditans invadere terras

Saxonum citius Rhenum traiecerat amnem.

Cui se spe vana gens ipsa resistere posse

Confidens pariter sumptis occurrerat armis

In quodam collecta loco Bocholt vocitato;

440

Sed cum coepissent acie confligere, statim

Terga dedit numero Francorum territa grandi.

Accepit tunc Westfalhos in deditionem

Progressusque dehinc Wisuram pervenit ad amnem

Atque dies aliquot mansit stacione locata.

445

Angarios sed et Ostfalhos ad se venientes

Promissam firmare fidem, qua semet eidem

Subiectos fore spondebant animoque fideles,

Obsidibusque datis sacramentisque coegit.

His gestis rex Wormaciam remeavit ad urbem.

450

Inde movens oportuno sua tempore castra

Saxonum rursus properaverat in regionem.

Eresburg primo petiit; post haec, ubi fontes

Lyppia flumen habet, perplurima dispositurus

In castris aliquot fertur mansisse diebus.

455

Hinc orientis iter sumens ad flumen Ovaccrum

Venit; et eiusdem gentis quam maxima turba

Illuc praecepto parens occurrerat atque

Credere se Christo simulans baptisma recepit.

Indeque festinus pergens ibi castra locavit,

460

Albia qua grandis fluvius miscetur et Ora.

Nam res Saxonum voluit componere necnon

Sclavorum, medius quos Albia dividit amnis:

Citra Saxones degunt; in litore vero

Sclavorum pagana manet gens ulteriori.

465

Dispositis sane rebus pro tempore cunctis

Ad sedes tandem studuit remeare paternas.

Tum, quia praecipuo semper flagrabat amore

Petri, qui summe praeclarus apostolus extat,

Ipsius Romae decrevit limina sancta

470

Querere vota precesque deo persolvere curans.

Atque citus properans assumpta coniuge secum

Et natis urbem pervenerat ad Ticinensem,

In qua natalis domini festum celebravit.

Hic igitur statui primae cum fine decadis

475

Annorum Caroli, postquam rex coeperat esse

Francorum solus, primum finire libellum,

Viribus ut parvis requies solatia praestet.