1
Redi, papa, iam, Corneli, ad ovile proprium,
Quod tibi deus dicavit novo in coenobio,
Vt merentem diu gregem in Christo laetifices.
2
Nam sicut absente patre cari lugent filii
Et magistro discedente dubitant discipuli,
Ita te absente maeror nos involvit nimius.
3
Lupi enim nos rapaces invaserunt undique,
Postquam tua corporalis abscessit presentia,
Cedibus vastantes plebem et domos incendio.
4
Set nos deus atque tuum protexit coenobium
Nec permisit illud gentem barbarorum tangere,
Ne gauderet inimicus eius in excidio.
5
Surge pastor, veni doctor, noli moram facere,
Et errantes sicut oves collige discipulos;
Decet enim habitare in domo unanimes.
6
Te senes anusque simul, iuvenes et parvuli,
Clerus sacer et plebs omnis invitando clamitant,
Caeci quoque atque claudi cum turba debilium.
7
"Solve nostra" orant omnes "peccatorum vincula,
Et post strages miserorum pacem redde populo,
Quam Christus ascendens caelos reliquid discipulis.
8
Impios ad pietatem exorando revoca,
Et rapaces doce sua largiri pauperibus,
Ne se invicem mordendo consumantur ocius.
9
Caritatis ignem nobis tuis auge precibus,
Qui flammam cupiditatis suis pellat radiis;
Qua depulsa nobis cuncta semper erunt prospera.
10
Civitatem istam tuo muni patrocinio,
Quae te proprio suscepit gaudenter hospitio,
Ne gentilis unquam ei gladius prevaleat,
11
Eius quoque cives tuo interventu protege,
Tuo eos benedicens ore apostolico,
Cum colonis atque agris, qui ad eos pertinent.
12
Gloria sit deo patri, laus et iubilatio
Filioque eius vero ante secla genito
Spiritu cum consolante semperque vivifico.