Annua festivitas hodie celebratur honore
Almi Richarii, qui colit astra poli.
Hic inopem Christi duxit pro nomine vitam,
Vt caelo socius fieret angelicus.
5
Captivorum etenim studuit fore satque redemptor,
Tutor egenorum atque pater inopum.
Non opus est, fateor, neque posse stringere cuncta,
Vivens quae gessit, quanta etiam docuit.
Qualis enim quantusque fuit, miracula pandunt
10
Illius in sacro saepe peracta loco.
Finibus in propriis ortus, quibus ipse quiescit,
Cuius pro meritis stat locus incolumis;
Ipsius obtentu nec non Christoque favente
Sistimus inlaesi denique nos famuli.
15
Quapropter hodie Christi iubilemus ovantes
Laudes pro sancti Richarii meritis;
Vt cunctis nostrae placeant praesentibus odae
Nec minus et domino: hoc igitur moneo.
Atque pium puro poscamus corde patronum,
20
Vt noster cuspis, sit simul et clypeus,
Quatinus armati precibus superare queamus
Infestos nimium catholicae eclesiae.
Hoc, mundi, facias, rector, quia haec tibi posse est;
Sit tantum velle, quaesumus, o domine,
25
Et tibi festa dies, praeceptor, laeta per annos
Innumeros: pauci versiculi hoc rogitant.