Hic rutilat species Nithardi picta sagacis,
Nomen rectoris qui modico tenuit,
Eheu quod subito in bello rapuit gemebundo
Mors inimica satis seu furibunda nimis:
5
Invidia siquidem multatus hostis iniqui,
Qui primus nocuus perstitit innocuis.
Astu nam belli viguit quasi fortis Asilas
Nec non ex sophia floruit ipse sacra.
Extitit elato rigidus, miti humilisque,
10
Contra commissum pacificusque gregem.
Cuius de Karoli genio processit origo
Nobilis ac celsa Caesaris egregii.
Occubuit Iuli octavo decimoque Kalendas
Hostili gladio; hac requiescit humo.
15
Hos quicumque legis versus, miserere suique
Dic: "Animae ipsius det veniam dominus".
Iam quia sublatus terris regione locatus
Sit, precibus, sancta, hocque frequens rogita,
Donec e tumulo salient cineres quoque vivi,
20
Corpore suscepto quo reparatus eat
Ad loca sanctorum fultus hinc inde maniplis
Angelicis sanctis cum patribus reliquis.