Artem quam spectas, cursum tibi solis, amice,
Sidera per dictat horis in bis duodenis.
Quod si nosse cupis, punctis mox solve quaternis,
Horam: statque dies sic punctis sex nonaginta.
5
His nox atque dies sectae scanduntque residunt
Inque suis vicibus anno spaciisque quaternis.
Sed latet interius, quae sorbet hydria limpham,
Cuius sensim haustu puncti minuuntur et horae.
Hoc opus auctor enim fratrum egit raptus amore,
10
Quo possint levius vigiles sufferre laborem.