Iam rotat alter ab axe annus caeli, mihi postquam
Grata fuit gratis susceptio credita egenum.
Quam minime fovi (statuit ceu iussio vestra,
O bone praeceptor, mansit nostraque voluntas)
5
Pro magna inopia, quae nos depressit ab ipso
Articulo nostrae susceptionis egenae;
Tempore sicque meo puto semper adesse futura.
Idcirco renuo post hunc spectare sequentem
(Hoc operae insudando loquor, velut actenus egi)
10
Atque dies inibi vaciles deducere sperno,
Ne perdam pensum domino merito quoque pactum,
Et, pater, infensus maneam ne forte volentes,
Ipsam ad qui, contra, sitiunt deflectere colla
Cum consulta patrum, quorum est sapientia mater,
15
Ossa fovere queant Christi pro nomine nuda
Mendicum ut hilari, stipem nec non dare largam,
Quo, iustus sederit cum iudex sede paterna
Vndique stipatus sanctorum iure maniplis,
"Iam, qui ita fecistis," reboet "properate, beati,
20
Ac sceptrum longis promissum sumite saeclis".
Cum quibus astriferam teneas, venerabilis, arcem,
Abba, precor iugiter pietate<m> cunctipotentis.