carmina Centulensia 79

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Olim, summe pater, residebas iure magistri,

Cum praesens aderat percarus namque Lieus.

Ipso sed coram retulisti me quoque posse

Versus, quod (certum est) minime, componere, nosco,

5

Ridiculosus quapropter maneo, inscius atque.

Sed tamen hoc carmen studui confingere ineptum:

Perlege quod solus, quaeso, quod corrige, posco:

Post cape perfartum sicera tibi vasque profundum:

Quam gremio trahice laetus caritatis amore.

10

Ac me corrigere studeas, ne ridear, oro,

A nostris, valeam potius sed teque iuvante

Ludere cum doctis, una perarare, iuvenclis.

Plura tibi indocte pincxissem, care sophista,

Plurima ni ventosa per aera verba volassent

15

Ac nisi perculsus mansissem cordis in antro

Pectoreo stimulo, minime quod rebar, adelfe.