carmina Centulensia 151

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Sume, pater, manibus carmen, quod fistula promit

Nostra, manu studui celeri quo pingere vobis,

Quo modo vestra fides vestrum servavit homonem

Marte gravi quendam contra nequiter cupientem.

5

Sed dominus, caelo iustus qui praesidet alto,

Iustitiam, iudex, cernentibus undique vestris

Caelitus exhibitam frustra monstravit aperte.

Iam quia lex restat nimium mundalis inulta,

Vos adhibete tamen consultum, quid modo vobis

10

Sit faciendum ex hoc, maneat ne sic quoque vestra

Pro nihilo dominatio nec non nomen et ipsum

Vestrum vilescat, minime quod condecet umquam;

Sed magis adcrescat virtus animi pariterque

Adcrescant etiam vestra solamina vestris

15

Sat laesis famulis, caesis dirisque flagellis.

Est quibus ablata nimium spes certa manendi

In fines proprios, potius sed mors inimica

Stat iugiter suspecta illis nocteque dieque.

Nunc iterum facient quo confugium, nisi tantum

20

Ad vos, o pastor? cui stat commissa potestas

A domino caeli regnum sine fine regente,

Rege simul Karolo regna dominante caduca.

Quae vobis maneat longaevo tempore, posco,

Ad vestrum decus egregium nostramque salutem.

25

Improbitas nostra iam limitat hic quoque finem:

Est minime vestras ausa pulsare benignas

Aures pro vestris ultra famulis, pater alme.

Vos scitis dare conlisis suffragia vestris

Et referire simul typhorum colla torosa;

30

Carminis idcirco finem nunc fistula sistit.