carmina Salisburgensia 4

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Tu quod es ipse fui, tu nunc perpende, viator.

      Communem et mecum commiseresce vicem.

Nunc vivis, spiras et agis fortasse quod optas,

      Atque tuis mundus usibus ipse patet;

5

Ad votum famulantur opes elementaque cedunt

      Ac rerum servit machina trina tibi.

Vsus et his ego, dum praesens mihi vita maneret,

      Omnia et haec habui subpeditante deo.

At cum fallacem vultum fortuna recepit,

10

      Me mea tunc modo iam non habuisse liquet,

Ammisi sed non mea; nunc quae sunt mea mecum

      Sentio: pro simili conditione geme.

Flecte etiam precibus pro me iam iamque tonantem

      Atque animae veniam, quaeso, precare meae.

15

Dicor Adalrammus, fueram qui rector ovilis

      Praesentis, dominus istius ecclesiae.

Corpus Adalrammi, quo praesule floruit urbs haec,

      Hac sub mole iacet: tu rape, Christe, animam.