carmina Salisburgensia 10

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Fertur de Iano dictus Ianuarius olim,

      Vel quia sit anni ianua semper ibi.

Quamvis hic solem notet ascendere mensis,

      Vestibus atque foco membra calere monet.

5

A Februa dictus quondam Februarius extat,

      Quae dea de stultis iam vocitata fuit,

In quo ver oritur et hieme sopita resurgunt

      Atque simul crescunt quae iubet ipse deus.

Martius a Marte Romano auctore vocatus,

10

      Vel tunc quodque anima mare coire cupit.

Hunc primumque fore mensem dixere priores.

      Formatus eo quod mundus erat in eo.

Dicitur Aprelis, crescunt dum germine flores,

      Frondibus et herbis quaeque virecta patent,

15

Praesens ac in eo fructus ostenditur anni,

      Victum quodque anima inde tenere cupit.

Maius iamque fuit a Maia nomine dictus,

      Post hoc maiorum ipse sacratus erat.

Elicit hic semen pluviis quod terra recondit,

20

      Atque simul segetes laetificare solet.

Iunius a plebe iuniorum nomen habebat,

      Vel quod ibi inde minor inchoat esse dies;

Quemque ferunt quidam prius a Iunone vocari,

      Quae Iovis uxor erat atque soror misera.

25

Nomine caesareo sortitus Iulius extat,

      Qui iam Quintilis ante vocatus erat.

Quo falce incipitur foenum per prata secari,

      Vsibus ut possit congrue hieme fore.

Qui Sextilis erat dictus ratione vetusta,

30

      Caesaris Augustus nomine post patuit,

Quo fruges agri conduntur in horrea sectae,

      Quatinus annonae sumptus adesse queat.

A numero September habet et frigore nomen,

      Hic quia de Marte septimus imbre domat,

35

Quando bubus agrum iunctis iam sulcat arator

      Et semen spargens fructificare cupit.

Octobris nomen numero consistit et imbre,

      Hic arbusta gelu nudificare solet,

Vinea cum reddit mustum seu vascula complet,

40

      Vnde bibens saepe laetificatur homo.

Ipse November agit glaciem, qui nonus in anno est,

      Veste simulque foco membra fovere studet.

Tunc alit in silva porcos bene saepe subulcus,

      Praemia post eo quod semet habere putat.

45

Ecce December habet frigus perforte sub imbre,

      Quique diem decimus crescere notat ovans.

Tunc quoque de silva porci mactantur obesi,

      Post illis fruitur, qualiter inde placet.