versus Sangallenses 4

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1923

Altre sezioni


1a1.

Vltima saecli generate meta

Vincis antiquos lyrico poetas,

Pindarum, Flaccum reliquosque centum

Carmine maior;

5

Tu prophetarum celebres Camenas,

David, Esaiae parili decore

Aemulans, tempus sine laude nudum

Scemate vestis:

Gesta tu Galli domini beati

10

Pange, decanta, modulare, psalle;

Munus hoc mandat tibi Christus auctor:

Arripe laetus.

Forsan et lassus titubas vel erras:

Curro festinans, celerans levabo

15

Et pedes firmans teneros praeibo

Calle modesto.

Spiritus summi patris atque nati,

Vnctor, adiutor tibimet revolvat,

Quidquid est huius memorare sancti

20

Carmine dignum.

Care, quid linguam taciturnus abdis

Laudibus Galli neque laetus instas,

Cuius es victu spoliisque factus

Frustra virilis?

25

Quid prodest temet studiis librorum

Tam brevis vitae morulas dicasse

Corpus ac fractum macerasse tantum,

Si nihil audes?

Sic ocellorum potiaris usu,

30

Organo vocis careas nec umquam,

Munus et gaudens manuum retentes:

Scribe quod hortor.

Si times solus grave ferre pondus,

Colla ne multum reprimantur arta

35

Fasce tam magno, relevabo temet:

Psalle vicissim.

 

1a2.

1

Quid est, pater dulcissime,

Strictum iubes quod currere

Artis metrorum vinculis

Laxis timentem gressibus?

2

Instas precum certamine,

Iussu perurges iugiter,

Nec passus ullam protinus

Cogis moram rescribere.

3

Tecum iubes colludere

Dulci vicissim carmine,

Cum vate tam praenobili

Rudem poetam et rusticum.

4

Taurum cupis fortissimum

Buclae tenellae iungere

Vinumque mite disparis

Gustu saporis tinguere.

5

Si quid tamen tu virium

Tractu pari remiseris,

Vtcumque iam subdor iugo

Nec ferre tecum rennuo.

6

Assit pii sanctissima

Galli patris clementia

Mi iam tuis promptissime

Iussis volenti cedere.

1c.

Multiplices habeas [tibi] pro tali carmine grates.

 

2.

"Pallida mors aequo pulsans pede sive tabernas

      Aut regum turres" "vivite", ait, "venio"-

Ac veluti David sermone probatus et actu:

      "Quis mortis valvas effugiet patulas?"

5

Galle, tuam mestus cogor describere mortem,

      Quem cuperem nostris vivere temporibus.

Posco magister

Inclite Notker,

Vltima Galli

10

Verba renarra.

Non ego tanta

Tam puerilis

Dogmata promam

Tam senis alti.

15

Si me respirare parum sineres, tibi cuncta

Sponte mea ferrem, prece quae tam supplice poscis.

 

3.

Sidonius de constantis quam nomine dicunt

      Vrbe volens gallum pellere sede sua

Horribili strepitu cunctas gallire coegit

      Matres cum pullis, a! quia, galle, ruis.

5

E trabe concussa ceu fit qua silva movetur

      Ad iuvenum tremula seu tremuli folia,

Infrendens animo gallus calcaribus illum

      Perculit ac miseri viscera fudit humi,

Vt pernicem Asahel hasta gravis impulit Abner

10

      Aut Aoth Eglon interiora tulit.

Gallus ut ad culmen sedit cantumque peregit,

      Huic alacri famulae garrulitate favent,

Vt Salomone pio in solio residente paterno

      Nathan eum populis laudibus insonuit.