carmen de Benedicta fragmentum

Testo base di riferimento: P. v. Winterfeld, 1899

Altre sezioni


O deus omnigenum moderator sancte polorum,

Lux, splendor lucis, perpes quoque gloria sanctis,

Ornasti caelum stellis quoque terque quaternis,

Quod ponti occiduas volvit partes ferventis;

5

Astrigeros retines cursus remeare volentes,

Quos moderas compos iusto libramine semper:

Velliger anelio quo surgat, tu quoque mandas,

In primo; effigies Tauri hunc sequitur rubicundi;

Dehinc Gemini inberbes luctamen ferre volentes;

10

Quos celeris Cancri sectatur fervidus ignis,

In quo anabibatoten sonipem torquetque ferocem;

Quem Leo Nemea percussus ab Hercule silva

Insequitur, rugiens caeli per climata pergens;

Nobilis Erigonae species cui nectitur ingens;

15

Quam Trutina insequitur, quae soles librat et umbras;

Anguis acu asportat lites, pax, ingeniosus;

In quo cambitores Filogeus torquet enormes;

Quem sequitur Centaurus; quem iuxta Capricornus,

Troius hunc iuvenis; Pisces sub sidere bini -

20

Per duodenum nam ciclum hunc sol currit in annum.

Septem infra pergunt, cupiunt luctamen inire

Cum superis; comtor secli quas tu ipse paciscis,

Ast illas retines, caelum moderando relaxas;

Haecque melis tibimet gratanter bisque quaternis

25

Dulcia nobilium iubilorum carmina promunt.

Nam caelum sursum, tibi tellus servit iosum;

Quicquid in orbe repit, temet famulando requirit.

Omnia disponis vasto moderamine iudex;

Personis trinus, sinplus veneraris usia.

30

Non propriis valeo temet sustollere verbis:

Perfice nepe tuas, cunctorum rex deus, odas.