Aeterni numen patris, flox saeva tonantis,
Insignis fomes ac luculenta dies,
Etherei inmanis cur non moderator urani,
Angelicum species, orbigenum requies,
5
Hierusalem compos, Hierico venerande creator,
Rex regum solus virgineumque decus,
Posco meis, firma, votis, actus Benedictae
Quo valeam sacrae pandere versifice,
Qualis in orbe fuit, quae virtus, quale trofeum,
10
Quae patria illius, quae sacra progenies,
Ex qua stirpe creata fuit, que copia fandi,
Quam pulcra effigie, praecluis in genere.
Ante dies rapiunt finem quam virginis actus
Praeclarae valeam promere nobiliter.
15
O deus orbicolum, mihi da sensum quoque rectum,
Virginis ut valeam texere gesta sacre.