carmen de Benedicta carmen

Testo base di riferimento: P. v. Winterfeld, 1899

Altre sezioni


1a

Porrige, posco, mihi celsam, pater inclite, dextram

1b

Textum passionis canere ut valeam Benedictae

1c

Quae mundum spernens mundanos respuit actus

1d

Quo temet caelo mereretur visere celso

1e

Atque tuis hilaris semper conspectibus uti

1f

Hic canere incipiam; praesens deus, erige mentem

1

Nobilitas igitur pietatis, cuncta, supernae,

Condita cuius nutu existunt caelestia supra

Ac beneficii pariter terrestria subtus,

Aecclesiae matris gremium non linquit amenum

5

Sermonum monitis, sanctis formare loquelis

Et per virtutum meritum monstrare suorum

Incrementa, unde exemplum quoque convenit aptum

Turbarum populis sancti narrare fidelis

Ad confirmandos hominum sensus ad premia caeli.

10

Agonium quis mortalium conscribere dignae

Nam proprium possit, virtutum insignia cuncta,

Quanta per illorum meritum medicamina confert

Terrigenis dominus pressis vastisque piaclis.

Dehinc caritatis fundamentum nam reparatur

15

Ac summae sanctus nutritur amor pietatis;

Nascitur interea fratrum confessio firma,

Quo degant unum Christo famulando verenter.

Et gazas secli cunctas in calce peremtas

Intonat in terris; populos per pascua pacis

20

Gaudia magna patris capsim retinere docetur.

Magnum etenim Christi donum, quo cernimus omnes,

Cunctorum ac dignum meritis iugiterque sacrorum.

Quorum nos meritis, quorum exemplis roborati,

Ecclesia eloquiis quorum fulget venerandis

25

Ad studium patrandum operum sacrumque bonorum,

In bello quorumque sumus certaminis ipsi

Flamine divino armati patris sobolisque,

Ipsorum innumerosa quidem certamina cuncti

Laudantes, domini auxilium Ihesu ad capiendum

30

Atque salutiferis reseramus hinc monimentis.

Adcumen siquidem nostraeque salutis iniquum

Flagito peccatum istorum meritis aboleri;

Quin nostris umquam non possumus apte iuvari.

Ad solium genitus postquam conscendit opimum

35

Aeterni patris victor residendo perennis,

Inferni tenebras tetri reseravit opacas,

Expulit ex illis populos legemque colentes,

37a

Ac linquens illic spernentes iussa tonantis

37b

Partem suscepit, partem lacrimando reliquit

37c

E quibus una polo ut frueretur lumine pulcro

37d

Altera Cocito ut frueretur crimine tetro

Turba beatorum sparsit per rura solorum

Sese discipulum, Christi pangendo triumphum

40

Finibus in cunctis, quibus ipsi pergere possint.

Hinc omnes populi divino flamine fulti

Suscipiunt a discipulis, quod lingua salutis

Contulit, atque deum profitentes credere solum,

Personis triplum, simplum venerari in usia,

45

Ast remeare viam que tendit culmina regni,

Quo pariter cuncti fruerentur honore perenni.

Romanae Petrus, Paulus simul inclitus urbis

Moenia mox peciere quidem, narrare salutem

Terrigenis populis, quos sanxit dextera patris,

50

Prendunt Romani celsi magnalia regis,

50a

At mandant populis parere per arva tonanti

Corde tenus retinent, que sunt divina, requirunt,

Non cuncti, sed quos sanxit clementia Christi.

Interea pergit semen sermonis ameni

Regnorum populos; per terras atque per agros

55

Aecclesiae cultus multis renitebat in oris

Paulisper, sancti quia pro Christo necabantur,

Cumpeta per mundi, per vicos, per quoque castra.

Tempore quo plures Roma venere fideles.

Nam quaedam Roma Benedicta erat inclita virgo

60

Nomine tum et merito, senatorum stirpe creata

Preclara; purgata tamen baptismatis unda,

Christicolis edocta viris, ditissima gazis.

Haec fuit illius virtus et origo salutis,

Credere corde deum, hunc votis et mente timere,

65

Pauperiem Christi siciens censumque relinquens,

68

Plurima distribuens miseris solamina multis.

66

Pulcra erat aspectu, sed toto pulcrior actu:

67

Nam pompam secli spernens calcando nefandi,

67a

Serica despiciens atque aspera tecmina sumens

69

Non sua perquirens, sed verba tonantis adimplens,

70

Ipsa dei virgo, benedicta puella retractans,

Ospicio cordis fieret pia victima Christi,

Coniungens sibimet cunctos, quos urbe videbat

Ad Christi ardenti culmen voto volitare,

Edocet exemplis, persolvens munia laudis

75

Altitrono regi, et poscit sibi prospera dari.

Iunxerat haec sibimet generosas bisque puellas

Spermatis exortas unius germine senas,

Mentibus in quarum renitebat fosforus ardens.

Ore quidem nitidae semperque in mente serenae,

80

Effigie rutile, nulli pietate secundae,

Moribus inlustres, sed nobilitate vigentes.

Spiritus in illis culmen construxit honoris:

Nam uno coniunctae fuerant caritatis amore,

Non matrimonio fuerant ullo copulatae;

85

He fortes animo, nullum in tellure paventes

Necne minas satrapum nec iussa nefanda priorum,

Semper habentes corde deum iugiter recolendum.

Instruxit Christi famulas predicta puella,

Scilicet ut dominum colerent in pectore Christum,

89a

Qui mare, qui terras atque omnia nata gubernat

90

Vitarent ficmenta secli per saecula falsi

Atque docerent nempe deum per secla tenendum.

Optabant meritis sanctorum sequae iuvari,

Quos animo ardenti siciebant valde imitari.

Postquam virgo dei coepit meditarier antro

95

Pectoris eximio sacri, quo linquere possit

Divitias saecli putridas, quae sorte parentum

Olli concesse fuerant, ac clare menia Romae,

Arcius insistens precibus dominum rogitabat,

Vt valeat templum fieri domini inmaculatum.

100

Namque sacris precibus quadam cum nocte fuisset

Intenta, exuperis astans sacer angelus infit:

"En, Benedicta, tibi de caelis talia narro:

102a

Cunctipotens genitor verbi mihi talia iussit

102b

Vt tibimet promam, sotiis tu postea pandas

Etherei si celsa velis regni penetrare,

Romanam plebem, populos patriamque relinque

105

Atque Sicambrigenis temet coniunge catervis,

Nocte die velut in corde adfixum retinesque".

Tunc laeta efficitur missi de affamine celsi,

Convocat extimplo socias et talia fatur:

"O sociae, vobis promam, quod mandat ab astris

110

Archanum speciosi clam compactor Olimphi

Vt faciam gaudens, vobis et talia promens.

Visa fuit caelo facies dilabier alto

Ignivoma, actutum talesque effundere voces,

Quo patriam, populos, linquam Romam famulosque

115

Atque sequar quocumque ipsam mihi iusserit ultro".

Dehinc hilares cunctae respondent dulciter almae:

"Incipe, iam volumus, iussit quod ab ethere Ihesus".

Inde manus caelos tendens et labra patescens,

Illas altitrono commendans taliter orans:

120

"Omnipotens genitor hominum rerumque creator

120a

Ex alto caelo vobis benedicat in aevo

Et faciet dites caelorum glore cubantes.

Viribus, opto, illum totis iugiter recolatis

Nec vos contristent lacrimosa edicta parentum

Nec amor eximii mundi nec clara iuventus,

125

Vrbis Romanae senatorum haud iussa priorum.

Vobis edico, repetens iterumque monebo:

Prospera vitantes, dominum super omnia amantes

Nec vos despiciet nec vos in fine relinquat".

Respondent pariter, retinent quod pectoris imo:

130

"Quod mandas, mater, cupimus parere verenter;

Adiuvet omnipotens propria qui morte redemit".

132

Tunc domini virgo gaudens optat proficisci

134

Gallorum ad fines ob spem regnique superni

134a

Cum sociis pariter supero sermone relatis

133

Quas virgo sibimet tenero coniunxit amore.

135

Audierat siquidem almorum certamina sacra,

136

Videlicet Christi Quintini martyris almi

136a

Ac Luciani testis domini luculenti

Qui Roma egressi Gallorum rura meantes

Illic intrepidi depromunt verba salutis,

Vt multos facerent Christum cognoscere regem

140

Atque suis quosdam revocarent tramite torvo.

Hi domini testes callem monstrando perennem

Diris addicti paenis gladioque perempti

Verticibus plexi palma meruere triumphi;

143a

In terris corpus, flatum requiescit in astris

Denique sancta dei virgo Benedicta supra cum

145

Dictis virginibus simili caritatis amore

Succensis parili voto, tellure relicta

Ac populos patriam servos famulasque venustas,

147a

Ad Gallos prop[erar]e volens ceu [an]gelus infit

147b

Ostendendo viam populis que tendit ad astra

147c

Preclara ignivomi Franciscis denique regni

Ei servire volens, cui se subiecerat ardens.

His ita dimissis gaudens vestigia torsit

150

Externos statim populos, quos Gallia cingit,

Finibus e propriis, narrans documenta tonantis,

Ieiuniis flagrans, divinis laudibus instans,

Non sua perquirens, sed Christi docmata pandens

Francigenis turbis, quas audax Gallia gignit.

155

Praedictae famulae, divini munere fulte

Spiritus inde sequestrantur dominumque precantes,

Nobile quo ipsius templum fieri mererentur,

Martyrium, per quod penitrarent alta polorum,

Ardebant; dominum precibus pro plebe rogabant,

160

Quo fieret devota deo baptismate sacro.

Dehinc sacre Christi famule hac illac segregate

161a

Que terras peciere, latent prorsus quoque nobis

Inpendunt populis alti magnalia regis,

Auditum surdis, gressum quoque claudis,

Optatum infirmis robur caedendo catervis.

165

Ast alias pestes concedit ab arce polorum

Altitroni genitor nati mundare per orbem

166a

Predictae famulae Benedictae caelitus almae

166b

Cumparibus sociis omni moderamine comptis

Hinc iterum monitor supero sermone relatus

Accelerare iubet Lauduni moenia montis,

168a

Hic siquidem exacolis verbum conferre tonantis

His dictis iam fida deo consurgit ab arvo,

170

Ad superos palmas tendit, haec verba profudit:

"Principium de principio, de principe princeps,

Te peto teque precor, tibi laudum munia reddo;

Spiritus ipse meus tibimet famuletur in aevum.

Et nunc, rex regum, rectum mihi porrige callem,

175

Pergere quo possim, quocumque viam patefacit

175a

Neuma tuum, iugiter quod tecum creditur unum

Haec iunxit sibimet quin ni socias quoque binas:

Ast una ex illis Leoberia nomine dicta est;

Altera nobilium de pulcro sanguine creta,

Atque suam referunt conlactaneam fore prorsus.

180

He tres Christicolae Lauduni moenia scandunt,

Quae prisco siquidem vocitantur nomine Bibrax,

Hicque salutiferum depromunt gutture verbum.

Nam praeceps populus fuerat rectore nefando;

Cui pietatis opem tribuebat virgo perennem,

185

Scilicet ut Christo coleret in corde superbo,

Vitando ficmenta sui tepefacta iaceret.

Talibus insistens montis populum refovebat

Atque viam caeli per talia facta docebat;

Corde sub, in libris, retinens, quod scriptum habebatur:

190

"Praemia magna capit, qui plus Christo famulatur".

Quisquis Christicolam sese profitetur in orbem,

Convenit, exempla auctoris per cuncta teneri

Scriptura attestante sacra, quae fatur opime:

"Qui manet in nato, patrem sectatur in omne".

195

Eloquar an sileam sacre quoque virginis actus?

Nunc promam dictis, que fincxit virgo fidelis.

Incipit aegregias hic Christi promere laudes

Et pia gesta dei validis narrare loquelis.

Predicat hinc turbis alti magnalia regis,

200

Ostendens doxamque poli luctumque baratri,

Qui decor in superis extat, qui stridor in imis,

Gloria quae iustis maneat, quae poena prophanis,

Terrenis rebus quam sit fiducia calvens.

Haec promens cunctis, illos lacrimando relinquid.

205

His ita dimissis nutu domini Auriniacum

Adveniensque locum super Isera flumine postum

206a

Cum binis socis omni bonitate refertis

206b

Hic quoque predulces delectat carpere somnos

206c

Mollibus in pratis, pictaque recumbitur herba

206d

Tunc epulas fesse capiunt escamque requirunt

206e

Interea angelicae narratur gloria vitae

206f

Sidereas habitare domos in culmine caeli

206g

Post cursu cupiunt vite, post tempora saecli

Qui locus exacolis iocundus valde habebatur

De terris uvaeque comis laticumque recursis,

Arboribus, pratis, nemorum silvisque venustis.

210

Hunc ultro peciit virgo domini Benedicta.

Ad quem perveniens domino gratesque resolvens,

Qui sibi suffragium tribuit per competa mundi

Atque suam famulam conservans hoste nefando,

Despiciensque dapes et eas uti stercora dampnans

215

Indicium querit veniat quo caelitus illi.

Incombens lacrimis corpus suspendit ab escis,

Pernox desudat, mentis timiamata mactat,

Implens preceptum, monuit quod Christus ab arce.

Talibus auspiciis vivebat virgo fidelis.

220

Haec dum virgo dei venerabilis ista peregit,

Venerunt ad eam parvi, magni et mediocres,

Audierant, quod dextra dei per virginis ora

Expulerat hominum tetrum de faucibus anguem,

Qui illos per longam iugiter possederat aevum.

225

Iamque salutifera populi pars mersa sub unda est

Obtentu sacro Quintini martyris olim.

Virginis intonuit fama auribus inclita sacrae

Cuiusdam Matrocli interea diri quoque, ditis;

Quem referunt natum Ebreorum gente procaci;

230

Suggestum imperii partem susceperat olim.

Adveniens illic lictorum forte suorum

Auxilio septus, tronum componere iussit,

Convocat ecce suos et talia fatur ad illos:

"Antiqui non spreverunt decreta priorum

235

Augusti patrum; decet omnes hos imitari;

Optima religio, quem princeps atque satelles

Tempore nam nostro recolunt, proni venerantur.

Ne pereat, iugiter cuncti decernite, quaeso;

Nam referam vobis, quod nostri nos retulerunt:

240

Finibus in nostris latitat Romana puella,

240a

Vna quidem grecis cohiali

240b

Corpore perpulcro, niveo precinctaque peplo

240c

Omnia pulcra gerens, oculos, os, colla manusque

Cristallo albidior, vitro quae pulcrior extat.

Quae sectam retinet nec nostram, necne diisque

Turificare velit ne munera sacra referre,

Quos colit Augustus Caesar, Romanus et orbis.

245

Arbitrio, rogo, quo nostro faciatis adesse".

Tunc socii discurrunt hac illac furibundi;

Inveniunt illam laudes domino referentem

Infra septa domus, quam Christi nomine sanxit;

248a

Arripiunt illam, stringentes brachia dire

248b

Pectora contundunt pugnis crinesque revellunt

248c

Vnguibus et pulcras festinans scindere malas

248d

Nec ullus resonat luctus sub sidere cuius

Tunc virgo domini producitur ante tribunal

250

Atroci siquidem Matrocli valde nefandi

Cum legione ducum, magnis stipata catervis.

Talibus hinc iudex sermonibus esse locutus

Dicitur ad sanctam, quam nullis vincere possit

Terrorum poenis, diris non denique flagris:

255

"Dic mihi, dic, virgo, quae tu aut qua stirpe creata es,

Quod nomen quisnamque locus, quae patria constat,

Est tibi quaeque fides aut quae religio sacra;

Pande mihi coram conspectu quippe priorum".

Ad quem sponsa dei dixit virgo Benedicta:

260

"Sin cupis, o praeses, cognoscere corporis ortus:

Roma mihi patria est, generatio namque senatrix,

Ac Benedicta vocor de nomine; sorte parentum

Relligio mihi Christus cui servire peropto;

Signa crucis refero, Christi quoque docmata narro".

265

Tunc Matroclus ad haec vecors dixisse refertur:

266

Si ita est ut loqueris, nostris - decet - utere iustis"

266a

Nam decet, ut loqueris, nostris, ita si est, oboedire

Consiliis, quibus horrificas contempnere poenas

Possis, consilio ac satrapum numerarier ultro,

Ast hilaris semper nostris amplexibus uti.

270

Clam alloquar ecce tibi, quod sum Iudaeus ab ortu

Nec nomen crucifixi umquam venerarier opto,

Cuius temet famulam corde asseris, ore profaris.

Nec scelerum culpas propriorum quibo referre:

Glorificare illum nequeo nec mente precari,

275

Sed servos cupio laniari carceris imo

Atque suas famulas multarier opto per orbem

Quae illi dona ferunt, quae illum venerantur in aevum,

Donec supremum amitant flatum moriendo".

Cumque dei sancta audisset sermonis atroci

280

Alloquium contra dominum per verba profari

Matrocli, labiis ridens et talia promens:

"O genus infelix, quae te dementia coepit?

Nam videns dominum priscis patribus vocitaris,

Non solus; sed stirps propria de gente creata est,

285

Quae cupit eximiis domini parere loquelis:

Gens accepta deo nunc est odiosa propago;

Nam baratri possessor eris tetrique superbus.

O miser infelix, audi famulam plorantem

Iudicis aeterni, templum quoque spiritus almi,

290

Si pius ille mihi forsan dignetur adesse:

Non valet in seclo binis domini famulari,

Nec domino genus ullum hominum nec demonioque -

Non valeo Christo, tibimet, servire, Matrocle;

Nam scriptum tabulis legitur, tibi quod recitabo:

295

Denegat esse deo acceptus, carus qui inimico est.

Tunc ira praefectus ait permotus ad illam:

"Omnipotentes nempe deos te iuro, puella,

Quemque deum recolis vel quis deus autque potestas,

Quo pandas, temet poenis absolvet ab atris".

300

Alloquio cuius dum taliter haec frueretur,

Nil penas inimici formidans truculenti

Audacter subito respondit virgo Matroclo:

302a

Tunc tibi vera datur, preses, victoria, ut opto

302b

Sidereo abs ... hero, qui terram fecit et astra

Ille mihi Christus semper deus est recolendus

Divitiisque suis solis honorarier opto;

304a

Sic mihi consentis, simulac nefanda repellis?

305

Pro quibus ecce tibi denuncio spernere cuncta,

Nomine pro cuius cupio quoque ponere vitam.

Illius arbitrio nunc trado virginitatem.

307a

Hunc colimus trinum, hunc pariter veneramur et unum

307b

Hic carnem sumpsit sacro de virginis alvo

307c

Terrigenis sudum per quam patefecit Olimphum

Nocte dieque illi cupio servire per evum".

Talibus infelix auditis quippe Matroclus

310

Ira permotus, stridens quoque dentibus, infit:

"Obtentu satrapum cupiebam spernere temet.

Cur dementia te arripuit, colis ut crucifixum,

Qui inter latrones ligno affixus quoque pendet?

Si te sermonis possent molimina nostri

315

Ad fidei summam, virgo, deflectere normam,

Tum fueris felix, multum gratissima nobis;

Nobilitas indulgeret tibi crimina nostra

Et nos exsultaremus, qui valde dolemus.

Sed, quia conspicimus temet properare tenebras

320

Cociti in tetras, lugemus, ob impietatem.

Contra quem virgo domini respondit ovanter:

"Namque magis cupio pro Christi nomine flatum

Ponere quam tibimet iugiter servire, Matrocle".

Tunc preses, turbatus ad haec, spoliarier illam

325

Militibus iussit, virgarum tundere plagis;

Ac simulacra ferens illic veneranda deorum:

"Ecce deis nostrisque deabus mando, rebellis,

Turificare tibi, devota et munera ferri;

Sic Caesar statuit, populus sic Francus obaudit".

330

Segregat ab aliis, olli secretius inquit:

"En, Benedicta, tibi per numina iuro deorum,

331a

Per solis radios, per sacre cornua lunae

331b

Per mare fluctivagum, per tempora sacra dierum

331c

Per Iovis arbitrium, illius per coniugis ortum

331d

Per terre spacium, per florida regna polorum

Auribus in nostris nomen tu non recitabis

Ihesu, quod corde in nostro numquam venerabor.

Principibus coram nostris non sponte fateris,

335

Illius aecclesiae culmen non prorsus ad unguem

Surgere permittam, sed funditus obruo terram

Insuper et te confundam, belvis quoque tradam;

Corpus inhumatum maneat nec more sepultum

Christicolum, rapidis canibus tradam ad lacerandum.

340

Haec con fellito nequissimus ore tonaret,

Respondit virgo si sic in pectoris antro:

"Obscenum valde est, dominum deserere Christum,

Quem constat pro hominum crucifixum quippe salute,

Cui famulatur mors et vita simul reverenter.

345

Nam summus genitor Verbum sine tempore de se,

Vnum quae, genuit, per quod sunt omnia fecit.

Quem voluit nasci sacro de virginis alvo;

Hunc virgo genuit, post partum virgo remansit.

Qui infantum linguas fecit disserere clausas,

350

Servorum mentes pariter solidavit in unum.

Ipsi nam soli sum iuncta fide caritatis;

Orno caput proprium criseo cuius pilleo opime,

Quod mihi fasce poli letus iam contulit olim;

Illius arma fero, illi nunc servire peropto,

355

Donec te vincam, pos caeli ad premia pergam.

Nam si credideris, vitam retinebis amenam".

Sic virgo dixit. Contra sic perfidus inquit:

"Obsecro te, virgo, sensum nunc arripe rectum,

Vivere quo possis, nostris amplexibus uti,

360

Et tuus assensus nostris famuletur adelphis".

Ad quem respondit Christi martyr Benedicta:

"O scelerum inventorque ferox, fraus artis iniquae,

Filius es mortis; satane icirco sociabis

In tenebras baratri, tetri quoque moenia castri.

365

Necne minas timeo nec nunc optempero iussis;

Namque mihi Christus deus extat semper in aevum,

Qui mihimet meritum reddet iuxta famulatum.

Est nimis orrendum ruere in manibus dominantis

Divicias putridi propter secli quoque dulces

369a

Ac propter ruitura soli quoque gaudia mesti

370

Cumque dei famule verbum properasset ad aures

Principis, interea vehementer frendere cepit.

Tunc agitans caput et stridens quoque dentibus infit:

"Castigate illam! Iuvenili etate tenetur;

Ast alapis pulcrum magnis percutite vultum".

375

Lictores laeti cedebant virginis artus

Ictu palmarum vasto dirisque flagellis.

Illaque divinas pulsavit fletibus aures.

Illud Daviticum cordis recitabat in imo:

"Inflamma lumen mentis, rex conditor orbis,

380

Ne valeam iugiter mortis requiescere summo

Nec princeps secli verbis depromere possit:

Nolit sive velit, mihimet quoque sacrificabit".

Illa magis domino laudes referebat opimas,

Nil validas metuensque minas adversariorum.

385

Mirantes populi lacrimando talia promunt:

"Ah, moribunde senex, quae te dementia cepit?

Cur tantum patrare nefas demens voluisti,

Vt iuvenem pulcram vasto de sanguine natam

388a

Affligis penis, plagis tu percutis aspris?

Tunc Benedicta dei martyr venerabilis inquid:

390

"O mihi dic, praeses: si me domini separari

Per tua tormenta ad statu Ihesu cupis ultro,

Si cunctosque mei separabis corporis artus -

Nec sic confundar, quia conditor est mihi Christus.

Nam sum fundata in Christo baptismatis unda,

394a

Qui parcit propriis cunctorum sponte piaclis

395

Perseverare volo illius iugiter famulatum

395a

Omnigenumque pecus nullo custode per herbam

395b

Educit subito silvis mirabile visu

395c

Hic carnem sumpsit pro mundi quippe salute

395d

Et valvas celsi cunctis patefecit Olimphi

Tunc iudex stomachatus ad haec militibus illam

Tendere in eculeo, plumbatis caedere iussit.

Non equidem decuit sanctam sic vincere posse,

Victoriae fuerat cui caelo palma parata

400

Pro meritis magnis magna et virtute laboris.

Subsistunt sociae curvato poplite campo,

Perfusae os lacrimis: dominum iugiter deprecantur,

Matroclum Benedicta quidem quo vincere posset.

Tunc virgo domini constricta doloribus atris

405

Ad caelos palmas tendens et labra patescens

Implorat domini suffragia adesse tonantis,

Quo fieret templum semper domino inmaculatum.

Cum conpago dei Benedictae virginis almae

Membrorum vi solveretur ob impietatem

410

Penarum, ossaque conlisa ac patefacta iacerent

Atque medulle terrarum per cumpeta lapse,

Et totum corpus vulnus deduceret unum,

Deficeret caro, populus lacrimando precatur:

"Eia, virgo dei, nostris miserere piaclis,

415

Cum veneris gaudens summi ad palatia regis".

Ipsa tamen fortis flatu permanserat olim

In summae deitatis amore, hilari quoque vultu.

Laudibus aeterni regis postquam Benedictam

Nec amor obscenus nec terror principis huius

420

Vllo namque modo potuit prorsus separare;

Militibusque suis iam tetro carcere iussit

Retrudi, cogitans, qua pena vincere posset,

Matroclus, sacram, quo nullus nequior umquam.

Nam Benedicta quidem constricta ac dire ligata

425

Carceris ingreditur gratanter tetra profundi,

Sol ubi non luxit, splendor non denique lunae,

Nomine pro Christi, cui se devoverat olim;

Pro quo iam nexus artus et dira flagella

Sustinuit, paciens cuius suffragia poscens.

430

Hac itaque orante advenit sacer angelus illic,

Magno qui totam replevit lumine cellam,

Cum primum aurora indicium conferret amenum

Mentibus orbicolis pressis langore soporis.

Exclamans famulam celestia verba profatur:

435

"Precluis o virgo, Benedicta, esto quoque constans

Ac supera cunctum poenarum forte timorem.

Nam te coniunget sanctis plasmator Olimphi

Caelorum in solio redimitam podere calmo

Post operis finem, post cursum quippe laboris".

440

Angelus extimplo conscendit ad ethera caeli.

Caelicole exortata quidem sermonibus almis

Efficitur hilaris tanti de affamine verbi.

Interea advenit populus, quem fonte perenni

Purgari iussit mandans Christum venerari,

445

Ac lacrimans strictos prospexit virginis artus:

445a

Concrepitat gemitus, reboat Bibratia tellus

Tunc illos leniter hortando talia profert:

"Vobis edico, repetens iterumque monebo,

447a

Aeterni nati regis fratres venerandi

447b

Quod ortor, cupio, quo vos recolatis amando

Est pater, est natus, nunc spiritus est venerandus,

Triplex personis, nutu simplex veneratur;

450

Quem recolo iugiter, cui laudum munera reddo

Et vosmet hortor, pariter quo sic faciatis.

Vt vobis vitam tribuat sine fine beatam.

Intrepidi ad caeli pergatis gaudia celsi;

453a

Gaudia non propter mundi puto ferre caduca

553b

Corporis as penas, sed propter gaudia caeli

453c

Sumere que cupio post calcem quippe laboris

453d

Caelorum in solio angelicis commixta catervis

Haec cum virgo dei perferret voce beata

455

Suscipiunt centum meritum per virginis almum

Quinquaginta viri normam summe deitatis

Quinque etenim iugiter, quos Christi dextra beavit.

His etenim auditis motus fundetenus ira

Praefectus sisti iussit sanctam alte tribunal,

460

Hos humerosque deo similem multum laceratam;

Et cernens faciem pulcram dixit quoque ad illam:

"Progenie celsa venerabilis orta puella,

Turpiter inlusam presentem ammittere vitam

Nam temet faciam, magnos si non veneraris

464a

Sponte deos, recolit iugiter quos Cesar et orbis

465

Rebus ex binis unum quod recte videtur,

Elige: thura diis ferre aut nunc esto parata -

Aut, si non, nostrae gladio dextre iugulari".

Tunc hilari vultu respondit martyr iniquo:

"Serpentis tantum semper figmenta cavendum est,

470

Vertice submisso quamvis licet ille trisulcis

Fingendo abscondens per dulcia sibila blandum.

Dulcia nam spondis, sed profers valde cruenta:

Qualia vis, Matrocle, mihi inpertire flagella.

473a

Que me confirmet iugiter per secla futura

473b

Vt valeam semper Flegetontis spernere regnum

473c

Ah, nimis inmitis, quae te arrogantia stringit?

Est mihi cunctipotens in penis maxima virtus,

475

Nec tibi parebo, sed nec tua iussa timebo.

En Herebo frueris nec quenquam voce lacescis,

Ad Christi culmen si non volitaveris ultro,

Aspersus si non fueris baptismatis unda.

Nam tibi sit notum, quia te exspectat cruciatus

479a

Inferni tenebra, tetri quoque carcere regni

480

Nam temet, Matrocle, precor per viscera Christi:

Si cupis etheream cum sanctis carpere vitam,

Iudaeorum non credas fallacia falsa,

Qui spectant Satanan venientem in fine dierum

Pro Christo, cui vita hominum famulatur ad unguent.

485

Nam scriptum legitur libris prorsus venerandis:

Carior estque canis vivus functoque leone;

Vivus quippe canis plebs est de gentibus orta

Nam leo multatus gens extat Iudaeorum

Ad domini omnipotentis collegiumque repulsa.

490

Nos patris et nati flatusque fidem veneramus -

Vos patris et nati, paracliti neumatis almi

Aspernendo fidem pariter cuncti refutantes

Necne fidem colitis nec Christum mente timetis

Nec venturum in fine secli nec premia ferri

495

Terrigenis cunctis, quos iudex ipse dicavit.

Ve tibi, Matrocle, inmutaque viam gradiendo,

Que tendit prorsus Cociti ad culmina tecti,

Quo dolor et mestis tristitia verberat omnes.

Quis furor est, que tanta animum dementia coepit,

500

Israhelitae ut gentis enim fallacia credas

(Non veri Israhelitae, sed falsi Israhelitae)

Ac vitas dominum qui patres duxit ovanter

Aegypti tenebris per ponti flumina rubri,

Sanctificans multos sacri baptismatis unda.

505

Aecclesiae ad gremium matris properare memento

Anteque quam tibimet claudatur ianua regni;

Nam quoque habens spatium huius temporis adhuc,

Et ne, si sero venias, audire valebis:

Nescio te, falsitatis patrator inique.

510

Festina lavacri purgari fonte perennis,

Florigeram possis paradisi carpere fascem;

Elige quo vivas linquasque viam moribundam,

Quae te perducit picei flammasque baratri".

Vt vidit praeses iuvenem persistere sanctam

515

In famulatu quippe dei, militibus inquid:

"Hanc quoque sacrilegam nervis percutite diris

Ac Vinctis manibus retrudite carceris immo,

Tempore quo vivat longo sine lumine solis".

Sancta dei virgo auditis sermonibus istis

520

Cum gemitu cordis pulsans aures dominantis

(Non strepitu vocis, sed flendo) talia promsit:

"O lux alma patris, cunctis miserere misellis,

Qui in te confidunt, qui temet corde precantur,

Et mihimet veniam pro culpis, rex bone, presta,

525

Vt sine morte anime paradisi gaudia cernam,

Cum sanctis valeam felix requiescere iuncta.

Quo tu concedas, solus qui cuncta gubernas".

Hac itaque orante actutum sacer angelus illic

De caelo veniens et cuncta ligamina rumpens,

530

Ferrum confringens, sacrae quo martyris artus

Connexi fuerant, tandem pia verba profatur:

"Praecluis o virgo, grates constet dominanti,

Qui tibi caelicolis cummiscet in ethera sanctis

Post cursum vitae, post palmam martyrique".

535

Talia dum fierent, populi pars maxima credit

In dominum Ihesum mirantes virginis almae

Inlesos siquidem cunctos artus remanere.

His ita patratis oculos ad sidera vertit

Et fertur lacrimans tales effundere voces:

540

O Ihesu bone rex, asis mihi, maxima virtus,

Contra Matroclum, qui me laniare putatur.

Suscipe nunc flatum, mihimet quod rex tribuisti.

Non me permittas famulam sanctis segregare,

543a

Qui tibi sunt iuncti divino munere pleni

Nam tibimet grates refero, tibi carmina pando,

545

Qui me carnificum fecisti vincere poenas.

Te dominum caeli, factorem credo solorum;

Tu regis astra poli, cumponis lumina solis.

548

Tu pater et mater, cunctorum tu quoque frater;

591

Tu via, tu vite spes, tu quoque gloria perpes,

Tu regnum solidum, largitor tu melitorum;

Per te tripudiant, secli qui prospera vitant.

Quod narro, mihimet per secula sisque futura.

595

Conditor omnigenum, memet miserare per evum,

Qui, miserans sanctos, Cocito mergis acerbos".

Virginis ut vidit mentem persistere firmam

597a

Iudicis aeterni preses iugiter famulatu

Duceret in cassum poenarum cuncta flagella,

Auribus intonuit plebis teterrima dicta:

600

"Est nobis Benedicta puella adeoque superba,

Vt nec lictores recolit nec iura deorum,

Insuper et me confundit sermonibus aspris.

602a

Denegat esse deos caeli, quos percolit orbis

602b

Ac recolit hominem, quem gens Iudaea pependit

602c

Pro culpis ligno propriis, quas perfidus egit

602d

Tunc Benedicta dei virgo respondit ovanter

602e

"Nam patrem et natum recolo cum flamine sacro

602f

Personis trinum, simplum ... deitate

602g

Tunc preses satraplum turbis haec verba profudit

"Nam iussu illorum proprium pertranseat ensis

604

Eximius noster collum; sic zoae privetur".

582

Vnanimes cuncti respondent haec seniori:

"Dignum est quod loqueris, cito ut perficere possis".

"Ipse suis non pro culpis, sed pro sceleratis,

585

Qui sine re propriae cummittunt noxia culpae,

In labaro crucis affigi sese quoque fecit;

Ipse est plasmator caeli, compactor et orbis,

Gloria caelicolum, prudentia terricolarum,

Destructor mortis, vitae reparator amenae.

590

Hunc recolo corde, hunc iugiter venerarier opto".

605

Aeterni regis martyr virgo Benedicta

605a

Principis auditas tetrique minas furibundas

Aspiciens, finemque sui certaminis esse

Venturum cito, sese signo muniebat

Sacrateque crucis, quod mundus recolit omnis;

609

Ast hilaris pergit sacra et certamina pugnae.

 

549

Auxilium a domino poscit, quo vincere possit

550

Inmittem, virgo domini Benedicta, Matroclum.

Talibus alloquiis aures pulsat dominantis:

"O deus omnipotens primevi temporis auctor

Conditor ac caeli terraeque maris venerande

Quique hominis corpus patrasti pulvere terre,

555

Cui pater omnipotens pressum per corda soporem

Iecisti, inmenso tardasti pondere sensus,

Vis ut nulla queat sopitam solvere mentem,

At vero cunctis costarum ex ossibus unam

Traxisti levo lateri, carnem applicuisti

560

Ex qua fecistique novam pulcroque decore

Femineam formam, quam iungens lege marito

Aeterna atque sub ipsius voluntate reclinans,

Ex quibus orbicolas plasmasti, conditor orbis;

Quos serpens rapido decepit corde furore,

565

Depulit ast illos paradisi limine mestos,

Eiectos siquidem prisco spoliavit honore:

Sponte tua labarum proprii conscendere nati

Crimine pro mundi fecisti, compos Olimphi,

Corpus, quod sumpsit sacro de virginis alvo;

570

In cruce suspendit, mortis somno debriavit.

Istius indicii somni mors illa secuta est,

Ecclesia ex qua progeniem sumpsit venerandam:

Sanguis et unda simul laticis de corpore currunt:

Fluxit martyrium sancti per sanguinis undam,

575

Gratia baptismi laticis limpham properavit.

Quam cupio cumpos cosmi retinere per orbem;

Et, qui das vitam iustis sine fine beatam,

Aeternam tribuas, pie rex, super ethera sedem.

Et nunc, rex animae, preclaram porrige dextram:

579a

Prefectum valeamque tui ad laudem superare

580

Et te post obitum mortis perspicere possim

581

Fascibus ethereis, sanctis coniuncta choreis".

610

Vnde isdem iudex extat verbis stomachatus,

Arripiens iuvenem per pulcros quippe capillos

........ppe man................... virginis atque

.........rsit ............. rutilam per timpora ..

Sic domini martyr summens finem agonique

615

Perceptura superni a Christo premia regni,

Que sine fine aevi semper per secla manebunt;

Spiritus extimplo cuius super ethera vectus

Angelicis extat manibus sanctis sociatus,

Vtitur eximiis Christi conspectibus ipse

620

Ac laudes confert domino sine calce perennes.

Nos ob quam causam reddamus cantica Christo,

Laudantes iubilando simul sermone parato:

Suscipe, Christe, preces famulorum nuncque tuorum,

Rex regum, celebri tribuisti qui Benedictae,

625

Nominis utque tui truculentos vinceret hostes,

Illicita quorum superaret fortiter ipsa;

Cuius ope precelsa auxiliumque tuum capiamus

Atque suis precibus muniamur in ethera cuncti,

Qui nostris umquam non possumus apte iuvari.

630

Coniuncta est tibimet, pie rex, iugiter, moriendo

Cui se constrinxit martyr quoque caste vivendo;

Ac pro te, fortis bonitas, terrena flagella

Sustinuit, per te doxam quo carperet almam.

Postquam migravit virgo de virginis alvo,

635

Nam sexum fragilem validum ........... omnem

Non cuiusquam operis proprie, sed vi deitatis.

Nunc valet orando s.................................

637a

Auxilietur ei nisi dextera sacra tonantis

Conferat omnipotens veniam precibus Benedictae,

Virginis egregiae cunctis mortalibus apte,

640

Concedens nobis, eius mereamur abunde

Suffragium amplecti votis .....ter precari

Nominis atque tui, domini, ad laudem venerari,

Quod benedictum extat semper per secula cuncta.

Passa est octavo Idus virgo dei Benedicta

645

Octobris sub Matroclo carnifice tetro

Auriniaco igitur, regnante in secula Christo

O deus, etherei verus compactor Olimphi,

      Virginis aegregie tu veniam tribue

Obtentu scelerum iugiter pia gesta canenti

650

      Non sic ut decuit, sed velut ut potuit;

Qui regnas sine fine, pater, per secula semper

      Cum nato, sancto flamine cum proprio.