1
Alexander urbis Romae clarus olim pontifex,
Quem senectus non aetatis sed mentis ornaverat,
Aggregavit castris Christi bellatorum milia;
2
Bellatorum invictorum, quos perfecta caritas
Circumcinxit et protegit fidei sinceritas,
Quosque iure spes coronat in perhenni gloria.
3
Claret cunctis Hermen esse tali de collegio,
Qui terrenae dignitatis principatum spreverat,
Et pro Christo parvipendit quaeque mundi gaudia.
4
Dum supreptum namque morte carum fleret filium,
Tunc sanctorum expectanda iudicat suffragia
Et credendum Christo dicit caeca nutrix parvuli.
5
Exultemus et laetemur insigni miraculo:
Caeca monstrat devianti lumen vitae perpetis,
Atque pandit ignoranti callem rectitudinis.
6
Fervet mentis ingens ardor, currit caeca concite,
Et praefati provoluta praesulis vestigiis
Mox obtatam inpetravit lucem Christo credula.
7
Gaudens ergo freta luce tunc reversa protinus
Mortis praedam conprehendit consuetis umeris,
Atque rursus incunctanter appetit antistitem.
8
Hunc orabat lacrimosis rigans ora fletibus:
"Lucis", inquid, "atque vitae praedicator, poscimus,
Aufer morti, confer vitae karum nobis parvulum.
9
Iamque malo me carere luce pridem reddita,
Redde nobis raptum mortis faucibus infantulum",
Quo patescat virtus Christi cunctis mundi partibus."
10
Karitatis mox movetur antistes affectibus,
Nec credenti denegavit quod pie petiverat,
Quin petenti suscitavit abortivum filium.
11
Laetus facto Hermes extat, credere nec distulit,
Immo mundi quaeque calcans, ambiens caelestia,
Fontem vitae scandit sibi cunctis cum domesticis.
12
Mens fidelis et devota mensque deo dedita
Praefecturam commutavit in Christi militia,
Nec orrescit iam pro Iesu Hermes sanctus vincula.