1
Audi me, deus piissime!
Impie vivendo peccavi
Nimis.
Mortem consecutus sum,
Oboediendo satanae
Captus sum.
2
Bone plasmator, audi me!
Longe factus sum a te,
Piissime.
Peccata mea ligant me.
Vt revertar ad te,
Adiuva me.
3
Coepi servire domino:
Invidia diaboli
Vicit me.
Donum dei habui:
Dies meos neglexi.
Heu me!
4
Deus invisibilis,
Qui sursum sedes, vide
Humilem,
Cor contritum. Plango ad te.
Miserere super me,
Quia plasmasti me.
5
Exeant peccata,
Quae sunt in me confixa
Misero.
Abrenuntio diabolo
Et omnibus eius actibus,
Adiuvante te.
6
Fiant mihi lacrimae
Panis die ac nocte,
Cotidie.
Omnia mea crimina
Veniant in memoria
Ante te.
7
Gravia enim delicta
Gravia quaerunt lamenta:
Sic et in me.
Incesti quoque oculi
Fluunt mihi amariter,
Vndique.
8
Haec erat lamentatio
In alienis opibus,
Et non in meis.
Aliena congregavi,
Caeli thesaurum perdidi.
Heu me!
9
Infra sancta regula
Nutritus fui dulciter.
Postmodum
Omnia mala perfeci:
Te solum non negavi,
Omnipotens.
10
Kalumnia super calumnia
Fui super omnia,
Ego miser.
Si peccavi graviter,
Iam flebo amariter.
Indulge me!
11
Lux desiderabilis,
Scio me longe a te,
Piissime.
Si avertis faciem,
Vbi peto veniam,
Nisi a te?
12
Mihi lamentatio
Plura fiat pre omnibus,
Pro delictis meis.
De tuis quod perdidi,
In quo mihi recuperem,
Nisi per te?
13
Non mereor, ut mihi
Parcas, nisi fuerit
Pietas tua.
Hoc precor, ut memineris,
Quod pretium me emisti,
Redemptor vitae.
14
O mira exspectatio
Et cordis lamentatio
Pro delictis meis!
Omnia mea crimina
Reduco in memoria
Coram te.
15
Peccavi cum peccantibus.
Nullus est, qui adiuvet
In planctibus.
Qui mihi sunt consimiles?
Planxi incessabiliter
Apud me.
16
Quare non fui mortuus,
Dum fui in sacris fontibus?
Ego miser!
Vel cui sum consimilis
In tam malis criminibus?
Ego miser!
17
Revertere ad me, domine,
Ne pereamus invicem!
Succurre nobis!
Redemptor vitae maxime,
Quid sum dicturus ante te,
Domine?
18
Sancte et immortalis,
Indulge meis peccatis,
Altissime!
Omnia mea crimina
Reduco in memoria
Ante te.
19
Tibi refero gloriam,
Qui me exspectas per tempora,
Domine.
Porrige auxilium,
Eripe me de exsilio,
Quo captus sum!
20
Vni deo per omnia
Agimus paenitentiam
Vivendi.
Vt maior iracundia
Culpa inquirit gratia,
Indulge me!
21
X Y et Z
Concludunt ista verba
Simplicia.
Omnes intente audite,
Paenitentiam agite
Et vivite.
22
Gloria deo coaevo,
Cui honorem semper do,
Altissimo,
Vna cum dei filio
Et cum sancto spiritu.
Amen.