rhythmi antiquiores Merovingici et Karolini 35

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1914

Altre sezioni


1

Homo quidam erat dives valde in pecuniis,

Purpura induebatur, epulabat splendide:

Caducam vitam diligendo amisit perpetuam.

2

Lazarus quidam mendicus, circumdatus ulcera,

Ad ianuam divitis iacebat cum dolore nimio;

Cupiebat saturari de micis mense divitis.

3

Postulabat: nemo dabat, nemo miserebatur;

Tantum canes veniebant, consolabant pauperem,

Vlcera eius lingebant, curabantur vulnera.

4

Tempus pauperis advenit, migravit a saeculo;

Caruit praesentem vitam, mutavit in melius:

Angeli eius portabant animam in requiem.

5

Mortuus est autem dives, in infernum ducitur:

Misericordiam non fecit, eam non merebitur.

Pro epulas poenas recepit, cruciatur anxie.

6

In tormentis cum adesset, elevavit oculos,

Habraham a longe cernit, in sinu eius Lazarum;

Vt recognovit, quem dispexit, in nullo consolabitur.

7

Patrem Habraham vocavit, ut emittat Lazarum,

Digiti extrema sui guttam aquae tribuat,

Vt refrigeret linguam eius in flammis ardentibus.

8

Filium eum nuncupavit, quod esse debuerat:

"Recepisti in vita tua valde bona plurima,

Lazarus econtra mala: modo consolabitur.

9

Chaus magnum est firmatum inter nos et impios:

Nullus valet transmeare inde huc ad dominum;

Impii dantur ad poenam et iusti laudant dominum."

10

Quinque fratres se fatetur habere in saeculo;

Illis curam providebat, quod sibi non poterat:

Pro micas panis, quas negavit, in infernum torquitur.

11

"Habent Moysen et prophetas, si vellint, illis audiant;

Si quis eos contempserit, cuncta bona perditur;

Perpetuas dantur ad poenas usque in novissimo."

12

Christiani qui adestis, cavete divitias,

Ne sicut dives ille fecit, pereatis invicem;

Perpetuam mortem fugite, vitam concupiscite.

13

Gloria et honor deo usquequo altissimo,

Vna patri filioque inclito paraclito,

Cui est laus et potestas per infinita saecula.