1
Audite omnes versum verum magnum
De salvatorem Christum dei filium,
Cum in Betleem natus fuit de virgine.
2
Benigna vox audita est ab angelo,
Quam Gabriel adnunciat ad virginem
De introitum Christi dei filii.
3
Concepit virgo de sancto espiritu,
Peperit filium, finem et principium,
Alfa et ho, primum et novissimum.
4
Deus ab austro venit sicut fulgor
Ab oriente [adorare dominum]
Et adorabunt deum in perpetuum.
5
Erodes rex iratus erat nimium,
Infantes parvulos iussit interficere
Propter Iesum, qui natus fuit de virgine.
6
Festinant magi adorare dominum,
Aurum et thus offerebant munera,
Myrra electa sepulturae domino.
7
Gaudebunt sancti et gaudebunt angeli,
Gaudent prophetas, martyres et virgines
Propter Iesum, qui natus fuit de virgine.
<>
9
Iosep in somnis apparuit angelus,
Vt in Egypto fugiret cum domino,
Quia Iudei volunt illum occidere.
<>
11
Letus permansit in corpus virgineum;
Leta Maria, quando peperit filium,
Tristis est, quando ductus fuit ad patibulum.