1
Nunc tibi, Christe,
Carmina leta,
Laudes canamus
Pectore toto
Menteque pura
Perpete voto.
2
Laus tibi semper,
O deus alme,
Mitis ubique,
Magnus in alta
Sede polorum,
Sanctus in aevum.
3
Vnica patris
Almaque prolis,
Sophia, virtus,
Sola salutis
Spes, vita nostra,
Pacis et auctor.
4
O deus orbis
Omni creator
Cum patre regnans
Perpes in evum,
Flamine sancto,
Verus et unus.
5
O deus alme
Altipotensque
Nomine trinus
Namque, sed unus,
Te mare laudat,
Terra polusque.
6
Qui patris alta
Sede per alvum
Virginis almam
Inviolate
Natus in orbem
Nostra petisti.
7
O quae stupenda
Res fuit acta:
Conditor orbis
Est homo factus
Estque creatus
Ipse creator!
8
Et deus altus
Omnipotensque
Vbera suxit
Parvula matris,
Presepe parvus
Pausat ut infans,
9
Qui regit omne
Atque cibavit,
Quidquid ubique
Vivit, ubique
Namque per illum
Omnia constant.
10
Crevit ut etas
Certe per annos
Terque decennis
Tinctus in undis
Gratia plenus
Iordanis amnis.
11
Spiritus almus
Vtque columba
Venit in illum,
Vox sonat atque:
"En meus iste
Filius est iam."
12
Postque peregit
Plurima mundo
Signa salutis,
Suscitat atra
Morte peremptos
Mentis ut auctor.
13
Ac documentis
Agmina plebis
Tramite vite
Traxit ad alta
Regna polorum
Rite magister.
14
Et pius auctor
Plurima postquam
Verba salutis
Fudit in aures
Dulcibus odis
Discipulorum,
15
Tempora cernens
Tota peracta
Curriculorum,
Vt redimeret
Sanguine fuso
Secula cuncta,
16
Tunc homo Christus,
Agnus honestus,
Immaculatus,
Hostia pura,
Sponte volebat
Namque moriri.
17
In cruce passus,
Inde levatus
Atque sepultus
In monumento
Marmore tecto
Maximus heros.
18
Venerat et post
Tristia facta
Tertia solis
Lux pia terris,
Surgit ab atra
Morte redemptor.
19
Cernit et illum
Turba suorum
Discipulorum
Et crucis alme
Vulnera dura
Vidit in illo.
20
Hoc fuit utque
Totus in illum
Crederet orbis,
Quem quoque celi
Scandere regna
Viderat alta.
21
Laudis honor cui
Sit, rogo, semper
Cum patre summo
Perpes in evum,
Gloria, virtus
Iam sine fine.
22
Sophia patris,
Christe magister,
Munera lingue
Dulcia nostre
Da, deus auctor
Rexque redemptor.
23
Semina verbi
Sparge per orbem
Gentibus, ut te
Rite canentes
Laudibus ornent,
Lucis amator.
24
Psallite summo,
Psallite regi,
Psallite Iesu,
Psallite Christo,
Psallite vivo,
Psallite vero.
25
Osanna in altis,
Osanna in astris,
Osanna in arvis,
Osanna in undis,
Osanna in istis,
O Deus, odis.
26
Gloria patri,
Gloria nato,
Gloria sancto,
Spiritui, qui es
Summa potestas
Sanctaque virtus.