Dei patris festinare maximum
Mihi cito peto adiutorium.
Iesu Christi imploro suffragia,
Qui natus est ex virgine Maria.
5
Sancti quoque spiritus presidio
Fungar semper hic vel in exilio.
Christus a me auferat pericula
Cuncta quoque demonum iacula.
Ne me captent hostes atque latrones
10
Ne<que> fures neque mundi predones.
Ne me undae maris neque flumina
Neque aquae nulla necent numina.
Ne tenebris vel venti<s> vel fulmine
...............................................................
15
Velis plenis ventis quoque prosperis
Maris cunctis solvar a periculis.
Christus mecum duras ac pestiferas
Vincat terrae et aquarum bestias,
Vincat tela aeris letalia,
20
Vincat cuncta tonitrui fulgura,
Vincat quoque venena serpentina,
Vincat saeva mundi veneficia,
Vt haec cuncta non mihi, quae diximus,
Neque meis noceant comitibus.
25
Sanus ego, sani mei comites
Sine damno pergamus incolomes,
Sana nave in pelagi fluctibus,
Sanis equis viis in terrestribus,
Sana nostra vehatur pecunia,
30
Vt sit apta ad nostra utilia,
Inimici ne sint nobis nocua,
Quamvis mala prorumpant, concilia.
Christi mihi in aeterno nomine
Viae cunctae pateant magnopere,
35
Si ascendam ardua in montium,
Si descendam convexa in vallium,
Si camporum vias per vastissimas,
<Si> silvarum rubos per densissimas:
Via plana pergam atque lucida
40
Vsque loci destinati .........