1
Audite mirabilia
De fratribus duodecim
Ex quibus unus ultimus
Factus est prior omnium.
2
Bonum <est> semper dicere
Aut acta reminiscere,
Vbi fuit invidia
Et fratribus malicia.
3
Cum essent illi duodecim
Filii Iacob per ordinem,
Ioseph sortita somnia:
Impleta sunt per omnia.
4
Dum portabat Ioseph prandium,
Somnium retulit fratribus,
Quod eorum manipulus
Illum adoraverunt.
5
Dum colligunt manipulos
Mittentes sua semina,
Adversus fratrem statuunt
............. impii consilium.
6
Dicebant ad alterutrum:
"[Se] istum interficiamus,
Et tunc videbimus opera,
Quot erunt ei somnia."
7
Erat Ruben persuadens
In verbis blandis fratribus:
"Ioseph non interficite,
In lacum eum proicite."
8
Exuerunt ei tunica,
Quod erat ei unica,
Fecerunt sicut dixerunt,
In lacum eum miserunt.
9
Extractus est de laqueo
Et presentatur fratribus,
† Et tunc se memoratis
Fraternitatis viscera.
10
Edi caprarum sanguinem
Iosephque inquinaverunt,
Mortem eius per tunicam
Delicta defamaverunt.
11
Fuit exinde transitus
Hismaelitarum generis;
Cum venirent ad fratribus,
Ioseph ceperunt vendere.
12
Fecerunt pacta pariter,
Tollentes vigenti argenteos,
Ioseph tristis et gemitus
Servus vadit in Egyptum.
13
Fratres Ioseph dum venderunt,
Pavidus timore tacuit.
Et patri suo dixerunt:
"Bestia eum rapuit."
14
Flebat Iacob pro puero
Rachelis nato utero:
"Fili Ioseph, qui passus <es>
Et a bestia raptus es!"
15
Fuit in domo vinditus
Phutifares praepositi;
Cunctaque sua substantia
Ioseph traditur cum gratia.
16
Formonsus erat iuvenis,
Decoratus et humilis,
Caritatem dulcissimus
Et omnium piissimus.
17
Fallacitas coniugii!
Persuadens virum mulier,
Ne sua mala proderet,
Misit Ioseph in carcere.
18
Fama Ioseph in Egyptum
Loquebatur pro merito
De eius sapientia
Vel magna pacientia.
19
Gelas pellicit domina,
Dum dicerit: "Dormi mecum."
Ille non solum noluit,
Set etiam aborruit.
20
Gressum perrexit ......
Et convocat familia,
Quod illi Ebreus iuvenis
Disrupit sua lacinia.
21
Graviter inflammatus <est>
Potifares pro coniugio,
Pro cuius malificia
Ioseph est in suplicia.
22
Gavisus magno gaudio
Ioseph vadit in carcere,
Quod † incurante se noluit
Nec vestimenta tetigit.
23
Hostis est genus femine
Et incredendum nimium,
Mundi mors ab inicio
Ingressa est in secula.
24
Humiliter se proclinat
Adveniente coniugi,
Ostendit ruptum palleum,
Dum confecit mendacium:
25
"Hebreus ille servulus,
Cui tradidisti omnia,
Pro meretrice me habuit,
Non pro sua dominica.
26
Ingressus sub especie
Cuiuspiam operarie
Adprehensa mea lacinia
Detrait ad ludibria."
27
Iram repletus Phutifar
Per falsa verba coniugis
Putatur inculpabilem
Ioseph, recludit carcerem.
28
Ista talis tentatio
Ioseph fuit probacio,
Castitas et oratio
Fuit ei in solacio.
29
Karcere retrusus ductus
Damnatus sine crimine.
........... ibidem salvatus est,
Quam non consensit femina.