rhythmi antiquiores ex variis codicibus 107

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1914

Altre sezioni


Pastor o qui Christi oves per amoena pascua

Ad caelestis paradisi sacra ducis gaudia,

Quem dives et pauper amat, civis atque advena,

Cuius amor semper mea possidebit viscera,

5

Hunc adusque diem tuo supplici gratissima

Clari quae dedisti Bachi perdurarunt munera.

Spes est nulla iam vivendi, mens turbatur anxia,

Vini quia desunt nobis ad bibendum pocula.

Misimus ad forum nostrum venalem grammaticam:

10

Nullus est, qui illam emat, sed nec qui aspiciat.

Tolle tibi, pater sancte, dactylos et syllabas,

Tres aut quattuor et meri nobis mitte fialas.