rhythmi antiquiores computistici 118

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1914

Altre sezioni


1

Deus, a quo facta fuit huius mundi machina,

Intra prima, quae precepit, perfecit exordia.

2

Ducenteni quadraginta simul duo milia

Inde erant, donec fuit archa Noae fabrica.

3

Ex quo usque ad nascentis Abrahae primordia

Numerantur nongentena et quadraginta quattuor.

4

Ac deinde Moysis usque tempora legalia

Sunt annorum quingentena atque quina spacia.

5

Et a Moysi donec erat prima templi structura

Denadena quinquaginta novem quater centies.

6

A quo donec eius erat et erecta ruina

Quingentena duodena colliguntur tempora.

7

Fiunt inde vocem usque praedicantis domini

Quingenteni quater deni et octoni circuli.

8

A praedicto patriarcha usque Christi famina

Quadraginta quattuor anni fiunt duo milia.

9

Supputantur et a Nino atque Semiramide

Anni quinque et quingenti usque regnum Attice.

10

Sunt viginti et trecenti a Moysi et Cecrope

Novem usque ad ruinam expugnatae Troiae.

11

Inde anni numerantur exatetracosia,

Donec agon quinquennalis factus est in Helida.

12

Cum deinde ad secundum Darii annum venies,

Quinquaginta sex et annos ducentos reperies.

13

Ex quibus annis usque annum Tyberii quindecimum

Quadraginta et quingenti sunt et octo iterum.

14

Et in anno supradicto Tyberii quindecimum

Salus mundi praedicatur veniente domino.

15

Sunt octo decem et sexcenti a baptismo domini

Anni usque ad Scottorum mortem regis Domnali.

16

A quo centum in futurum est annorum spacium

Finem usque quinquaginta quino ad sex milium.

17

Ac retrorsum sunt octingenti a<d> prima principia

Quadraginta quinque anni atque quinque milia.

18

Horam autem atque diem finis huius seculi

Nec ut puto certum sciunt et celorum angeli.