rhythmi antiquiores de pugna Fontanetica

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


1

Aurora cum primo mane tetram noctem dividet,

Sabbatum non illud fuit, sed Saturni dolium,

De fraterna rupta pace gaudet demon impius.

2

Bella clamat, hinc et inde pugna gravis oritur,

Frater fratri mortem parat, nepoti avunculus;

Filius nec patri suo exhibet quod meruit.

3

Caedes nulla peior fuit campo nec in Marcio;

Fracta est lex christianorum sanguinis proluvio,

Vnde manus inferorum, gaudet gula Cerberi.

4

Dextera prepotens dei protexit Hlotharium,

Victor ille manu sua pugnavitque fortiter:

Ceteri si sic pugnassent, mox foret concordia.

5

Ecce olim velut Iudas salvatorem tradidit,

Sic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio:

Esto cautus, ne frauderis agnus lupo previo.

6

Fontaneto fontem dicunt, villam quoque rustici,

Vbi strages et ruina Francorum de sanguine:

Orrent campi, orrent silvae, orrent ipsi paludes.

7

Gramen illud ros et ymber nec humectat pluvia,

In quo fortes ceciderunt, proelio doctissimi,

Pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.

8

Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,

Angelbertus ego vidi pugnansque cum aliis,

Solus de multis remansi prima frontis acie.

9

Ima vallis retrospexi, verticemque iuieri,

Vbi suos inimicos rex fortis Hlotharius

Expugnabat fugientes usque forum rivuli.

10

Karoli de parte vero, Hludovici pariter

Albent campi vestimentis mortuorum lineis,

Velut solent in autumno albescere avibus.

11

Laude pugna non est digna, nec canatur melode,

Oriens, meridianus, Occidens et Aquilo

Plangant illos qui fuerunt illic casu mortui.

12

Maledicta dies illa, nec in anni circulo

Numeretur, sed radatur ab omni memoria

Iubar solis illi desit, aurora crepusculo.

13

Noxque illa, nox amara, noxque dura nimium,

In qua fortes ceciderunt, proelio doctissimi,

Pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.

14

O luctum atque lamentum! nudati sunt mortui,

Horum carnes vultur, corvus, lupus vorant acriter:

Orrent, carent sepulturis, vanum iacet cadaver.

15

Ploratum et ululatum nec describo amplius:

Vnusquisque quantum potest restringatque lacrimas,

Pro illorum animabus deprecemur dominum.