Waldrammus Sangallensis carmina 3

Testo base di riferimento: P. v. Winterfeld, 1899

Altre sezioni


Si vel nare quidem vel si volitare valerem,

Venissem certe remex aut aeripes ad te,

Seu lymphis vectus seu penniger aere ductus;

Quaesissem dominum, fuerit quocumque locorum,

5

Nec motus pelagi nec me violentia venti

Tardaret gressum sic sic celerare cupitum.

Nunc vadant cedo, quis sunt navalia presto,

Ipse domi sedeat, quem nulla stipendia ditant;

Hi sectentur apros, ast hic stans retia servet.

10

O soror Euterpe, responsa fidelia praebe,

Dona consilium, quid ob hoc mihi nunc sit agendum:

Vellem laetificum senioris cernere vultum,

Si, quod vota tenent, effectibus acta dedissent;

Sed sonipes nullus nec adest mihi vilis asellus,

15

Quis ego pontificis deporter visibus almis.

Eia age fige gradum, per litus vadito circum;

Si nequeas aliter, propera transire pedester;

Est sacius plane nudis te gressibus ire,

Quam vultu optato cassari tempore tanto.

20

Aut, tibi si placeat, germana Polymnia pergat,

Quae narret patri, quicquid mandaveris illi.

Nam decet ut noris, quod te tegit unica vestis,

Qua tu contectus vestiris noctis ad usus.

Hoc vetus induvium tibimet non sufficit unum,

25

Quo fungaris iens pariterque intrinsecus essens;

Idcirco certe reor illud honestius esse,

In claustro ut latites, quam nodus ad extera migres.

Ex his, virgo, tace, habeo quia vestis abunde:

Domnus, quem memoro, cultu me comit opimo;

30

Sufficit omne mihi, dem sospes vita sit illi.

Panis hic et piscis, lac, mel, butyr atque legumen,

Hic mihi vestitus, manet hic cervisa, lyeus;

Hic medicina vigens, medicali et dogmate pollens

Corpore depellit, quicquid languoris adesit.

35

Quid morer in multis? iste est mihi summa salutis,

Cuius dante deo vitam munimine duco.

Pro cur nescivi, cur haec non ante notasti?

Si prius haec scirem, si velles pergere, nollem

Atque aliud loquerer, quam dudum nescia farer?

40

Novi nunc equidem, qua te ratione reformem.

Debita narrasti, quibus es tu debitor illi:

Suadeo nunc tibimet, quod fas et iura perurgent,

Reddere coneris, quae te debere fateris.

Vox mandat Pauli cunctis sua debita reddi,

45

Seu vectigalis vel honoris sive timoris.

Giskalis hunc vicus testatur vera locutum;

At tu testeris, si verum dicere noris.

Quo tendas monitu, iam, nympha, recolligo sensu;

Iam satis agnosco, quae solvam debita domno.

50

Aulam Christi intrans et iugia vota frequentans

Assiduis precibus dependam dragmata census:

Si non restituam mnarum quam debeo summam,

Attamen ut possum nitor limare talentum.

Si nequeo factis, lucror hoc conamine mentis.

55

Psalmigraphus certe canit in se vota manere,

Quae domino reddat laudisque altaribus addat.

Sic ego sic operis patali cum reddar inanis,

Intus adinvenio, manuum quo facta rependo;

Quamquam sint, operis quae damna leventque laboris,

60

Quae manibus fieri possint liquidoque videri

Ac valeant vilem servi superare laborem;

Cultro menbranas ad libros presulis aptans,

Pumice corrodo pellique superflua tollo

Et pressando premens ferrumque per aequora ducens;

65

Linea signatur, cum regula recta tenetur;

Tunc quoque litterulis operam dans saepe legendis,

Quod minus aut maius scriptor depinxit anhelus,

Rado vel adiungo, placeant ut grammata domno,

Prospera cui vitae Galli da Christe favore

70

Otmarique preces ad ....................

Pontifici, domino, pastori semper amando.