"Dic, Capuane, mihi, quali sub principe sistis?"
"Tu prius ede, rogo, quis sis, qui talia queris".
"Sum prorsus ratione vigens numerumque recensens".
"Angelus atque deus pariterque homo dicitur istud;
5
Impar et ambiguus finis, necnon minus aequus.
Non igitur, quodcumque subest generi, simile id fit;
Finis ob hoc dubius, quoniam discretio nulla".
"Attamen est princeps Atenolfus ad astra refusus,
Sollemnis princeps sollemni nomine fulgens
10
Praesago quodam fausto divinitus acto,
Vt corpus virtus, nomen quoque vis animaret.
Ecce etenim Atenolfus <ternis> terque figuris
Nomine dum constet, fiat si forte reflexim
Octava et prima ac sexta et terna atque secunda
15
Ebdad et quinta nec non quarta atque suprema,
Auditur verbis aequis legiturque "valet fons".
Hinc iterum octava et prima ac sexta atque triade
Postque secunda conexa ad quintam tramite recto
Auditur verbis aequis legiturque "valeto".
20
Ecce "valeto" suis dicit, qui sorte valet fons;
Fons Atenolfus enim est magnus dulcissimus amnis,
Quo terris haustu non ullus dulcior alter".