O tristia saecla priora,
Quae vos docuere sepulcra
Animisque parando nociva
Belli fabricare pericla?
Heu quis prior ille piator,
Qui cusor in arte fabrina
Variavit in igne figuras,
Cudens gladii male formas?
Quis denique Martia primus,
Arcus volucresque sagittas
Ignivit et edidit iras,
Mortes stabilivit amaras?
Qui spicula cudit in usus,
Conflavit in incude funus;
Lamne tenuavit et ictus,
Ventris vacuaret ut haustus.
Docuit quoque cuspide mortem,
Qui duxit in ordine martem;
Amiserat et quia mentem,
Vmbrae tenuere tumentem.