Eugenius Vulgarius sylloga 31

Testo base di riferimento: P. v. Winterfeld, 1899

Altre sezioni


1

Anacreunti carmine

Telam libet contexere,

Pedem pedi lentiscere

Et tramitem transducere.

2

Sunt saecla preclarissima,

Sunt prata vernantissima,

Formosa gaudent omnia,

Sunt grata nostri moenia.

3

Letentur ergo somata

Et rideant precordia,

Amor petens finitima

Sint cuncta vitulantia.

4

Phoebus rotat per tempora

Torquens polorum lumina,

Somnum susurrant flumina,

Aves canunt et dulcia.

5

Turtur prior dans oscina,

Rauce sonat post ardea;

Sistema miscens merula,

Olos implet croemata.

6

Myrto sedens lusciola

"Vos cara" dicens "pignora,

Audite matris famina,

Dum lustrat aether sidera.

7

Cantans mei similia,

Canora prolis germina,

Cantu deo dignissima

Tractim refrange guttura.

8

Tu namque plebs letissima,

Tantum dei tu psaltria,

Divina cantans cantica

Per blanda cordis viscera.

9

Materna iam nunc formula

Vt rostra vincas plumea,

Futura vocis organa

Contempera citissima".

10

Hoc dixit, et mox iubila

Secuntur suptilissima;

Melum fit voce vindula

Soporans mentis intima.

11

Densantur hinc spectacula,

Accurrit omnis bestia,

Leena, linx et dammula,

Caudata stans vulpecula.

12

Pisces relinquunt aequora

Et vada sunt retrograda;

Pulsando Codrus ilia

Praegnas adest invidia,

13

Auro sedet rex aquila,

Circum cohors per agmina,

Gemmata pavo tergora,

Cornix subest et garrula.

14

Corvina quin centuria,

Ardet phalans et milvea;

De marte tractant omina,

Vincatur ut lusciola.

15

Palumbes at iuvencula

Praesumit e victoria;

Gallus prior cum merula

Disrumpta plangunt ilia;

16

Cicadis inflans iecora

Campo crepat misellula:

Palmam tenet lusciola

Versus trahens per sibila.

17

Turbata gens tum rostrea,

Exsanguis hinc et aquila;

Frigescit, in precordia

Virtusque cedit ossea.

18

Praeco fugae fit ulula

Vrgens gradi per abdita,

Pudore mens ne conscia

Poenas luat per secula.

19

Tunc versa castra plumea

Sparsim legunt aumatia

Aureque fissa flamina,

Petuntur tecta silvea.