Notkerus Balbulus liber hymnorum in theophania

Testo base di riferimento: W. von den Steinen, 1948

Altre sezioni


Festa Christi

Omnis christianitas celebret,

1

Quae miris sunt modis ornata

Cunctisque veneranda populis

2

Per omnitenentis adventum

Atque vocationem gentium.

3

Vt natus est Christus, est stella

Magis visa lucida.

4

At illi non cassam putantes

Tanti signi gloriam

5

Secum munera

Deferunt parvulo,

Offerant ut regi caeli,

Quem sidus praedicat,

6

Atque aureo

Tumidi principis

Lectulo transito Christi

Praesepe quaeritant.

7

Hinc ira saevi

Herodis fervida

Invidi recens

Rectori genito

Bethleem parvulos praecipit

Ense crudeli perdere.

8

O Christe, quantum

Patri exercitum

Iuvenis doctus

Ad bella maxima

Populis praedicans colligis,

Sugens cum tantum miseris.

9

Anno hominis trigisimo

Subtus famuli se incliti

Inclinaverat manus deus,

Consecrans nobis baptisma

In absolutionem criminum.

10

Ecce spiritus in specie

Ipsum alitis innocuae

Vncturus sanctis prae omnibus

Visitat semper ipsius

Contentus mansione pectoris.

11

Patris etiam insonuit

Vox pia, veteris

Oblita sermonis:

Poenitet me fecisse hominem:

12

"Vere filius estu meus

Mihimet placitus,

In quo sum placatus.

Hodie te, mi fili, genui.

13

Huic omnes auscultate populi

Praeceptori!"