Notkerus Balbulus de sancto Stephano 1

Testo base di riferimento: W. von den Steinen, 1948

Altre sezioni


De passione Sancti Stephani

 

1

Primus ex septem niveis columnis

A Petro electus Stephanus beato

Voce vel signis medicans misellis

Claret in orbe.

2

Qui brevi verbo replicans priora

Persecutores docuit piorum

Esse Iudeos probitate cassos

Felleque plenos

3

Nec novum quid, quod dominum furore

Impio ad poenam crucis impulerunt,

Cum prophetas vel patriarchas ante

Sepe necarent.

4

Hisce pro dictis, licet angelorum

Ille fulgeret facie decorus,

Ceu profanum moenibus urbis altae

Eiiciebant.

5

Saulis et curae induvias calentes,

Ne piger forsan furor impeditus

Tardius sanctum lacerare posset,

Deposuerunt.

6

Tum volant crebri lapides per auras

Instar ingentis pluviae vel ymbris

Vineae tandem sterili negandi

Atque nocivae.

7

Sed tamen sanctus pietate plenus

Persecutori veniam precatur

Atque pro crudis lapidum ruinis

Pronus adorat.

8

Huic ad exemplum deus ipse magnum

Praestitit se conspiciendum, omni

Saeculo quod profuerit, caput ceu

Martyriorum.

9

Nam quis audebit dubitare, sese

Quod deus servet pius in futurum,

Quando in praesenti Stephano videndum

Praebuit ipse,

10

Vt fides iam conspicue vireret,

Visibus nostris propiante caelo

Vel patris summi renitente nato

Aethere aperto,

11

Spiritu vel se manifeste in ipso

Esse prodente Stephano benigno

Talibus signis, pia trinitatis

Quis bona fulgent.