Votorum, deus, arbiter,
Quae dant fideles pariter,
Rogamus, nostris vocibus
Vt annuas propitius,
Per Lebuini merita
Quo nostra solvas crimina,
Quibus quasi compedibus
Illaqueati cernimur.
Sed, quod nequimus consequi
Reatu multo saucii,
Id Lebuino tribuas,
Qui sanctis tuis nil negas.
Hic nobis dux et praevius
Sit in periclis omnibus,
Huius precatu territus
Facessat hostis invidus.
Hic nos purgatos sordibus
Restituat caelestibus,
Vbi felici gaudio
Fruamur aevo intermino.