Odo Cluniacensis occupatio 5

Testo base di riferimento: A. Swoboda, 1900

Altre sezioni


Praefatio

Cum puros homines licet supremos

Texisset calamus uel horum actus,

Vt lintris fluuium legens quietum

Pergere quiuerat.

5

At fluctus subito tumescit, aequor

Sustollitque ratem, necem minatur:

Sic nos hec series repente torua

Terret et opprimit.

Quod nunc usque rudis camena cudit,

10

Ceu ludum reputes; quod ordo nectit,

Quem labrusca botro, salix oliue

Cedit, id eminet.

De caelo dominus reuisit orbem,

Exaudit gemitum, uidet laborem

15

Aegyptique trucem ligat tyrannum

Eripit et suos.

Quod prestat miseris, in eius ardent

Partim laude loqui, pius redemptor

Est quod mite quidem, nimis sed altum,

20

Paulus ut id tremat.

Balbuttit Moyses, recondit ora,

Non se posse loqui fatetur alter

Rem tantam fugiens. quid inde promet

Rite perextimus?

25

Mutos Hemanuel dedit profari;

Qui uerbum tribuit Sauli quondam,

Indigno quoque det, pium quid et nunc

Vt canat inprobus!

 

Interea tempus, tuta quod reboat Danielis,

Ebdomadum plenique dies, quos ille canebat

Ordo sacer tipicis uatum plenissimus orsis,

Coeperat expleri. liquet omnia tempus habere;

5

Cuique rei tempus tribuens scriptura fatetur:

Omnia tempus habent, sed non habet omnia tempus.

Temporis ergo pie plaudit completio causae,

Vt gerat omnipotens, statuit quod caelitus olim,

Cordibus attonitis inhiat cui turba fidelis,

10

Defecata fides quam mundat et actio simplex,

Pneumate quae tantam meruit prenoscere cauam,

Fisa, quod exilium queat hinc euadere longum.

Quis iubilum referat, quo plebs hinc illa triumphat?

Rex antiqua uidens simul atque nouissima praesens

15

Secula, qui nostram praecessit agendo salutem,

In medio terrae quam presciit esse gerendam,

Vespere iam secli deus est homo factus et exit

Et gerit illud opus, quo orbis facies renouetur.

Non opus hoc proprium, magis est sed ei peregrinum;

20

Sed peragit proprium tamen, unde capit peregrinum;

Est proprium saluare, pati domino peregrinum.

Nascitur ergo deus, qui fecerat omnia, factus

Et fit et existit, qui mundum existere fecit.

Omnia dum medii retinerent iura silentii,

25

Attonita aduentum regis cernentia regum

Noxque ageret medios, referunt ut dogmata, cursus,

Sedibus a superis subito sermo omnipotentis

Splenduit et piceas pepulit fulgendo tenebras.

Hoc in principio uerbum cum patre manebat;

30

Principium pater est, uerbum quoque filius, ante

Secula quam fierent, sunt omnia facta per illum;

Filius in patre est, apud alterum et alter habetur

Personas quia nosse duas essentia in una

Vera fides poscit, quae sola haec nosse meretur,

35

Filietate patri consortem, corpore nobis

Credat eum quamuis tectum uelamine carnis!

Omnipotens uerbum patris omnipotentis ab aulae

Sedibus aethereae uenit ergo reuisere mundum,

Quem quasi postergum monitans reuocat fugitiuum,

40

Hoc conualle petens dragmam ammissamque requirens

Montibus excelsis et quem nonaginta relictis.

Paret, ut agnosci ualeat, tum notus amari

Mundus et auctorem noscendo recurrat ad ipsum.

Fluxerat illa decas sceptri in Iudaque potestas,

45

Quod hierophanta Iacob donec durare prophetat

Mittendus ueniat, quem gens desiderat omnis.

Spurius Herodes, non rex, sed more tyranni,

Hisrahel imperitat, primus qui talia temptat.

Gens ea posset eo tempus dinoscere signo,

50

Quo uenturus erat, quem lingua prophetica signat,

Perfidia cordis uisum nisi claudere mallet.

Ergo deus fit homo, sed uirginis, ut decet, aluo.

Nam decet, hic hominum communem excedat ut ortum;

Si tulit humanas huius clementia leges,

55

Eximium fulsit, quodcumque humanitus egit.

Cetera dissimile nobis concordat in uno,

Dignatur ueram serui quod sumere formam;

Eminet in reliquo cunctis mortalibus actu;

Nascitur arbitrio, quod Iob nescire probatur,

60

Qua uolet, hic solus, quando et sine more creatur;

Vbere uirgineo pastus caret omne piaclo.

Sol siit occasum suimet scandens super ipsum,

Sponte animam posuit, quam mox pro uelle resumpsit;

Mortuus occidit mortem infernumque momordit;

65

Hanc necat ex toto, pro parte euiscerat illum;

Abstulit inde suos linquens pro iure malignos.

Par patris atque manus, uerbum, sapientia, uirtus,

Cui nec obrizum censet conferre Iob aurum,

Quem nec infernus nec eum cognoscit abyssus,

70

Plurima cum cecinit pandens, quam preminet ipsis

Spiritibus, paulo quibus est minor in moriendo,

Edocet hunc nulli penitus uatum similandum,

Se licet in manibus similare loquatur eorum.

Hoc commune bonum, cuius de fonte rigantur,

75

Actibus aut uerbis quoniam quiscumque figurat;

Secula defixis hunc clamant omnia uotis

Haec, quoad ipsorum finem ueniat redimendum.

Cernite nunc omnes somni marcore carentes

Splendificum lumen, quod se diffundit in orbem!

80

Mentales oculos reserate ab origine clausos!

Quisquis es, obtunsi tenebras iam dissice cordis!

En, noua progenies inuisit ab ethere terras!

Quod potis est, sensu libret hoc quiscumque sagaci,

Scilicet haec pietas uel quae dignatio tanta est,

85

Quis uel ubi ueniat, quales aut quam pie quaerat!

Noscat Adam dominum, quem uiderat in paradyso

Quem uidit sanus, tolerare nequiret egrotus;

Sed tegit ecce suam, queat hunc ut cernere, formam,

Non habet hic speciem caelat propriumque decorem;

90

Despectus uenit, despectos quippe requirit;

Semet ut electrum fecit, quo liberet orbem;

Arua deus petiit, quo homo sidera scandere possit.

Seminecis uulnus uisit Samarita misertus;

Nil leuita secus gradiens hoc calle, sacerdos,

95

Profuerat lacero meritis; propiabat uterque;

Ast iter iste suum faciens Samarita seorsum

Hunc illosque sua solus uirtute medetur.

Res noua! regem in uno redimendus Adam uidet ergo:

Miretur, laudet, stupeat, ueneretur, adoret,

100

Gaudeat, exultet, letetur, ouans hylarizet!

Ventorum pennas nam qui super ambulat alta,

Quem non celsa poli pars mersa nec ambit abyssi,

Anathole, disis plaga nec arctoa, misimbris,

Spirituum sensu non plene uisus ab ullo,

105

Angelice sitiunt in quem spectare cohortes,

Quem pater et solus scit plene spiritus horum,

Pleniter ast illum nil scit omnino creatum,

Venit ad humanos carnis sub tegmine uisus

Visibilemque piis se prebuit, immo malignis!

110

Clauditur angusto presepe et matris in aluo,

Omnia qui fecit, caelos qui girat et implet,

Singula qui decorat donis, qui uestit et ornat.

Qui dormire poli concentum aut psallere cessit,

Matutina cui iubilant laude astra perenni,

115

Vagit hic in cunis, quo sunt iumenta cibanda,

Cum foueas uulpes habeant nidosque uolucres.

Vt faceret proprium, sic sumpsit opus peregrinum,

Hoc tulit, hoc nostro gessit perstrictus amore!

Fusa repente nigris ut forte lucerna tenebris,

120

Absque labore tetram faciens uanescere noctem,

Nil fuscata suum portendit ubique nitorem

Res uel habent quales prodit quaecumque colores,

Conticet et uermis recinens sub tempore noctis,

Elios uerus nostra sub carne choruscus,

125

Nube leui tectus, non culpe aspergine pressus,

Aegyptum, mundi tenebre quod dicitur, intrans

Sic mentale chaos penetrat furuosque recessus,

Et fugat erroris noctem iubar illius omnis;

Prodit et hic mentes, quosdam quasi porro colores

130

Perfidiae atque, fidem cuius precordia caelent,

Memphiticique maris linguam reticere coegit.

Cum notuere patres, supra quod sermo profatur,

Qui uerum solem uelut astra micando preirent,

Ceu propior reliquis fit clarior ille Iohannes.

135

Fosphorus ut soli preco est supremus in axe,

Vltimus hic uatum sic prodit et indice Christum,

Tanto splendidior quam fit uicinior illi.

Qui feriens oculos facit euigilare sopitos,

Haec quia stella magis lucere uidetur in astris;

140

Quin umbram, quod nulla solet, plerumque caraxat,

Vnde sui specie potuit signare Iohannem:

Sunt plerique rati, quia sit sol ipse perennis.

Fosphorus ille thoros facit ut uitare bubulcos

(Quisque uel auroram putat aut mox esse futuram;

145

It pecus in pastum, fit opus sub mane gerendum;

Refricat faciem somnumque repellit inertem,

Manicat, ad uarios fit quisque paratior usus),

Sic caecas mentes scelerum quasi nocte sopitas

Hic ciet atque suo facit euigilare micatu,

150

Quatinus ad uerum discunt intendere lumen.

Cuius ut enituit splendor per pectora uulgi,

Mentales oculos reserat uibramine quodam.

Namque pupillae oculi uis est ex uelle niuendi;

Sospes hiat luci, cui se subulata recludit;

155

Cum tamen haec languet, si lux fortasse refulget

Deprope, mox ciliis sentiscit eam reseratis,

Quae licet egre in eam uisum defigere temptant;

Claudere sed cogit lux, quae illa patescere fecit;

Nunc ita se pandunt, nunc inde subinde recludunt

160

Ac tandem radios suescunt spectare choruscos,

Et quod primo fugit, sanata papilla requirit.

Est genus humanum meriti de traduce caecum,

Exterius fusum nescit iam cernere lumen,

Quod micat interius; sic se susque intima nescit.

165

Semper at ille pius index ignoscere promptus

Non tulit igniculum mentis tenebrescere totum

Nam licet impositis nequeunt extinguere plagis

Quem cepere truces Hierico in conualle latrones.

Ergo dat, ut positam ualeat sentiscere lucem

170

Mersa acies propriamque suescat amare salutem.

Vltimus in stellis cum Phosphorus iste refulsit,

Quamlibet errarent, qui Christum hunc esse putabant

Profuit inde tamen, quod ad eius hiando lucernam

Assue sunt facti solem ipsum utcumque tueri.

175

Nam subito uerus cum splenduit ille choruscus,

Lucifer exiguam iam paret habere lucernam;

Sol uerus facies ad se potius trahit omnes

Vi quadam; proprium mundus sentiscere plastem

Coepit et a modico fulgori intendere summo,

180

Quo nec lucinam curet iam quilibet istam.

Angelus ille licet plus quamque propheta vocetur

Nemine sitque minor nato de coniugis usu

Pneumate diuino sit matris et unctus in aluo,

Hoc negat, hoc refugit, uetat hoc omnino putari,

185

Vulgus ab hoc prohibet testans, quid credere debet:

Nil audet conferre deo, non plasma creanti,

Non domino seruum, figulo non denique limum,

Non hominem purum licet excellenter honorum,

Matre satum sterili, ditem uirtute potenti,

190

Mirificis ortus signis uitaeque refertum,

Virgineae proli plene deitate perenni;

Non modo non aequat, quin indignum quoque censet,

Qui portet caligas harumue ligamina soluat.

Esse tamen fidum se sponsi fatur amicum,

195

Sponsus eum ardentem uel lucentem esse lucernam.

At Christi coeptam teneat sol iste figuram,

Sydera sanctorum, Christus quos misit et horum

Hic stellas praesens operit, quas luminat absens:

Vt Christus uenit, uates quasi nemo requirit.

200

Astra, licet tenuent, nequeunt expellere noctem:

Perfidiam solus potuit sol trudere uerus;

Iste ueternosas, quas texit origo, tenebras

Perfidiaeque chaos fidei splendore fugauit.

Haec matuta thoros cogit uitare soporos,

205

Hocque rei culpae uitant sic somnia sole.

Qui uisum mentis tanto sub lumine claudit,

Non dormit, potius sed mortuus esse putatur:

Suscitat hic soboles Abrahae facit esseque rupes.

Sol facit utque suos monstrent res quaeque colores:

210

Ille uoluntates prodit quosdam quasi fucos

Et quasi mentalem monstrat cuiusque colorem,

Dum docet, affectus quis sit cui quaeue uoluntas.

Venit enim mira meritum discernere libra,

Vt plerique ruant, multi quos stare putabant,

215

Et surgunt alii, qui nil fuerunt reputati,

Et uideant caeci ualeant audireque surdi.

Nam bona cuique <bonum> tribuit natura colorem;

Decolor affectus facit at quosdam cariosos;

Hiis quasi degenerem uitium facit esse colorem.

220

Inde propheta, "Abiit quonam color obtimus?" inquit.

Visibilis radios sol spargit ubique chrisiros;

Rimula ni pateat, nullum sed doma penetrat:

Spargit ubique suam Christus sapientia lucem;

Mens sed operta malis ad lumina se data claudit,

225

Vtque ypogea domus nullo radio penetratur

Qui tamen influeret, porus si forte pateret.

Quisquis es, ergo tui reserato foramina cordis

Nec prohibe lucem gratis intrare uolentem!

Nam quaerenda foret, si se subducere uellet

230

At cum sponte uenit, metire, hanc spernere quid sit

En quatit ipsa fores cordis, caenare suadet,

Causas contemptus quandoque repulsa queretur.

Hic oriens igitur, pater ut promiserat olim,

Emicuit tenebras solusque repellit auernas.

235

Sed licet emineat patribus maiora gerendo,

Quae replet ipse sua uirtute, reuerberet astra,

Copia stellarum lux nec lunae iuuet illum,

Gesserit ille licet, per quae deus esse probetur:

Massa superborum demens caligat in illum

240

Nec solem credit, quod eum nubecula texit,

Cum sub nube tamen poterat spectare micantem;

Sed negat esse deum, cernit quem corpore tectum,

Vile putans totum, quod non uidet esse superbum,

Vtpote uerna ducis totum sublime uidentis!

245

Mentalem ciliis aciem premit ille tumosis

Ancille, mitem ne queat cognoscere plastem,

Nescia consilii, merito caecata, profundi,

Rex, qui celsa facit, quo mitis humillima gessit

Quo facit in caelo, quaecumque uolant, uel in aruo,

250

Mitibus ad uitam per quod datur ire supernam.

Et quia despectus rex uenit ad ima supernus,

Irrident stulti rem non discernere gnari,

Figmentum figulo quasi sit sapientius ipso,

Dans ei consilium, cuius sapientia mundum

255

Condidit. exiguus hunc ergo docebit humullus?

Et species mitis quia displicet ista superbis,

Sustineant modicum: cum maiestate uidebunt

Terribilemque nimis, nullus quem ferre ualebit,

Quando pauere thronos quanquam securiter ipsos

260

Prospitient tumidum regemque sequentur in horcum

Mitibus et mitis fuerit rex gloria perpes!

Linquitur ergo suis pars illa superba tenebris,

Mitis et ad mites transit medicina fideles.

Porro magisterium, quo prorsus oportuit illum

265

Visere sic hominem miserum sanare uel orbem,

Defecata fides nouit per eamque fideles;

Re tanta fruitur, quae sola et scire meretur.

In paradiso hominem fecit satan esse superbum,

Vt rueret tumidus stans conditione beatus;

270

Ergo inibi stultum captare superbia primum

Dum posset, reliquos per eum se spargit in omnes.

Haec porrigo suum diffudit ubique uenenum;

Subiugat haec uitiis mundam regina ministris.

Cuius ut horrificam dominus subuerteret arcem,

275

Pelleret imperium, faceret deflare tumorem,

Multa per antiquos dedit exemplaria patres

Mistica, quis homines doceat non esse superbos.

Tum tamen haec miti sumpserunt pectore pauci,

Quiuit et hunc morbum nullus detrudere uatum,

280

Styrps quod Ade tabo scelerum cecata ueterno

Nec uulnus cernit nec querit alimma salutis.

Obnubit uisus albugo, superbia mentes;

Quam magis increscit, tam cecat utraque, quod obdit.

Qui tumet, est cecus fierique planonta meretur,

285

Posset et ire humilem sectans ut palpo uidentem.

Stans in luce uidet, si quid sibi sordis adheret;

Obsitus at tenebris sua cernere sordida nescit.

Fit prope lux humili, tumido caligo coheret.

Quem lux ergo rigat, per eam uidet, unde pauescat;

290

Hinc humilis perstat, licet in uirtute nitescat,

Cum solet ut melior tumidus confidere peior,

Vtpote qui cecus nescit, quam sit maculosus.

Porro stat altithroni censura quibusque superbis

Obuia semper eis, ut ait uox diua, resistens,

295

Cuius et in caelo gladius se debriat ipso,

Dum ferit angelicas faciente tumore cateruas.

Talibus ad mites spretis se gratia transfert.

Pseudobasilla sibi mundum cum subderet ergo

Frenesis amentes uertigo rotaret et omnes,

300

Sperneret ut puros homines stirps torua prophetas,

Illa dei pietas numquam lassata retractat,

Quo pacto miseris eius clementia prosit,

Consultum mundo quo sit posito inque maligno.

Hinc res consilii decernitur ergo profundi

305

Quiddam fitque nouum, mirum, sublime, polosum:

Sub tegimen serui paret regnator olimpi,

Celsus homo usque deus qui sit mundo reuerendus,

Dum docet exterius, mentes qui repleat intus,

Cuius et edictum contemnere nemo sit ausus,

310

Quem quamuis hominem nouit super omnia regem.

Terra cinisque suem discat frenare tumorem,

Vsque adeo mitis cum Christus humillima gessit,

Intuitum cordis post quem defiget et orbis;

Flectere quiuit eum nam ui, qua fecerat ipsum.

315

Dum gereret tamen illa, salus quae nostra reposcit,

Quae sunt humanae uel naturalia formae,

Pro nobis nostros monstrans quia sumpserit artus,

Corda magisterium caeleste superba repellunt;

Cauta fides nouit, quid condescensio fecit,

320

Vel quid maiestas mixtim sub scemate seuit,

Quae est diuae aut sumptae specialis et actio formae,

Vel quae digna deo patrentur numine summo,

Vna in naturis quid agat persona duabus:

Vagit et horrisonos facit inmugire tonitros;

325

Qui iacet in cunis, stellam mox mittit ab astris,

Quae trahit orantes sacra ad cunabula Pereas;

Pro fescenninis modulantur et agmina caeli,

Gloriaque excelsis canitur, pax edita terris,

Quae datur his etiam, quibus est pie sola uoluntas.

330

Credit utraque fides: hominemque deumque fatetur;

Nam gerit, unde hominem, sed prodat et omnipotentem.

Qui caelos palmo concludit et arua pugillo,

Metitur colles, librat qui pondere montes,

Terram suspendit mundum nusquamque locauit,

335

Qui guttas pluuiae scruposque recenset arenae

Secula quotque dies quot habentque momenta uel horas,

Atoma et insecti quot sunt corpuscula frusti,

Flauicomus quantos gestet ceruice capillos,

Secula quique preit, quae prorsus ut omnia fecit,

340

Dignatur modicos breue tempus habere uel annos

Noscere figmentum se ingermanandoque nostrum,

Vt caro peccati sit libera carne tonantis

Sanctificet totam libatio sanctaque massam.

Mortales, igitur facti dispescite pondus!

345

Si caro fit uerbum, deus est et regnat in euum;

In presepe iacet, uitae quia pabula prebet,

Et gerit illa, fides quae nostra salusue reposcit.

Angulus hunc lapidem ferret cum uertice tandem,

Mox, ut dogma canit, paries ei binus adhesit.

350

Bos, leo conueniunt, lupus, agnus ad huncque recurrunt;

Rinocerota, tumens inflat quem gloria presens,

Vinculat, expositum loro eius humillime collum,

Terricrepo glebas frangens conuallibus ore;

Aecclesie indomitos domet ut terrena potestas,

355

Moribus aduersos unum compagine factos

Pascua per uitae minat ad regnum puer iste.

Vi quasi perstrictus quadam fluit undique mundus,

Nescio diuinum quid commentatus in illum.

Est homo, quem penetrat uis haec,

360

Excubias caulis uigiles magalibus usi

Forte dabant, superi fantur quibus ista ministri.

Nam per eos primo sonat opilionibus istud.

Rex et pontifices aderant scribae et sapientes;

Ast horum nulli uult hoc chorus ille fateri,

365

Pauperibus censet potius sacra nuntia dici,

Rosae per exiles mereantur ut illa potentes.

Nouerat hymnidicus iam tunc exercitus ille,

Colla superborum mitis quia strauerit auctor,

Et quia per sumptum, quod gessit humillime, corpus

370

Innormat mites studet atque domare superbos.

Grandia personis reserant hinc orsa supremis

Primo sonantque dei gesta opilionibus agni.

Inde datur signum regi summo satis aptum:

Pannis obtectum peribent presepe locatum!

375

Machina cum mundi quaeuis speciesque creati

Hunc doceant regem perspecta uel omnipotentem,

Arcturus, Hyades, austri interiora, Oriones

Et duodena poli fantur quoque signa chorusci

Et maris undisonae, frenat quas lege, procellae,

380

Cetera, dissimili quae sunt in scemate mundi,

Dum se teste probent, quia sit puer iste creator,

Hoc tamen inditio mauult prodi quasi priuo,

Monstret ut esse humiles mitissimus ipse fideles.

Pax nascente deo terris promissa fit ergo;

385

Se media angelicis coicos iugat ipsa choreis.

Dudum discordes censent sibi iam quasi ciues;

Munditie auctori mundissimus ordo coherens

Spreuerat ut foedum peccati aspergine mundum.

Pax ea sed reduces socios facit esse fideles.

390

Pax licet haec reprobos partim confoederet ipsos,

Non tamen Ethiopes curant deponere pelles,

Nec abluti ullo cutis albicat atra lomento,

Orbiculis uarius sed agit proludia pardus.

Infantis numen uulgabat opinio sensim

395

Peruolat infaustas tandemque Herodis ad aures.

Pax ostensa piis terret mox corda tyranni,

Protinus inuasum pauitat qui ammittere regnum.

An tale audieras aliquid, quod iure paueres?

Obsitus en cunis puer, in presepe, iacebat,

400

Non locus est alibi! proles qui denique fabri

Creditur, hunc pauper lactat uirguncula mater,

Parca puerperium nati crepundia conplent!

Nil minus in puero quam sceptri insigne putares,

Forte fides oculos faceret nisi cordis apertos.

405

Ergo quid Herodes praesagat et unde pauescit?

Est in eo numen, quod furcifer iste tremiscit;

Mens rea sentiscit iam indicis ergo tribunal.

Res noua! nam regem solio sublime sedentem

Cuna pauere facit, puerum diadema tremescit

410

Pax indulta piis lis creditur esse malignis.

Ergo tremit senus rege apparente tyrannus,

Et gemit impietas, cum iustitiae decus adstat,

Concinnatque dolos spetie uersutus amici:

Fingit adorandum, tractat quem fraude necandum.

415

Tollere ceruicem stultus contra omnipotentem

Nititur, imperium quasi mutet homuntio diuum.

Quid furis, Herodes, quid suspitione moueris

Dissecat et timidum formido superflua sensum?

Terrea non ambit, sed caelica regna parabit.

420

Vertere consilium frustra molire supernum:

Vis diuina tuo numquam mutabitur astu;

Quod semel est fixum, manet inreuocabile totum.

Illius arbitrio regem te contigit esse,

Absque eius nutu quia fit non ulla potestas.

425

Si rex es, totum te regi subdito regum!

Qui tibi posse dedit, quid agas, quandoque requiret;

Eius uelle imples magis, unde auertere temptas.

Ergo nefas dirum mandat, crudele, ferinum,

Quod neque gentiles constat gessisse furores,

430

Diua quibus metas lex non prefixerat ullas

Milia paruorum perimit necdumque loquentum!

Nullius historiae narratque relatio tale,

Hostis ut in tantos possit seuire pupillos,

Ni patribus mixtis fuerint qui forte rebelles.

435

Quis furor Herodis, qui lac pro sanguine fudit,

Cum nec culpa foret facinus nec causa suadet,

Aetatis tenere tantos in strage dedisse?

Prisca nec in publico siuit censura duello

Inpubes perimi; laribus rex iste paternis

440

Abripit innocuos, matrum necat ubere tractos,

Rex et aput ciues tot lactea membra peremit,

Quod nec in externos legitur fecisse tyrannum.

Qui refouere pios debet, terrere proteruos,

Addere cum pacem, tum litis trudere pestem,

445

Fedat hic imperium, soluit moderamina legum.

Est ubi indicium, pietas, facies ubi rerum,

Foedera naturae, saltim quae animalia stringant

Affectu tenero teneros nutrientia foetus?

Rex nihil humanum sentit rationeue dignum,

450

Ast periit pietas, lex, ius sub eo uel honestas!

Rumor ut edictum caepit uulgare cruentum,

Corda pauent patrum, marcent et uiscera matrum.

Disquirunt, diri fluat unde calumnia iussi;

Nil nisi seua trucis discunt praecepta tyranni.

455

Hinc lacrimae, luctus magis hinc, suspiria, fletus,

Quod nihil esse probant, ob quod sua pignera perdunt.

Quis satis expediat, matres quae angustia cingat,

Tristia singultus quatiat uel pectora quantus,

Dum lanio a gremiis harum traheret uel ab ulnis

460

Lactentes oculis iugularet eosque sub ipsis?

Quem mater celare uolet, quocumque recondit,

Inscius ille doli plorans se pusio prodit,

Cumque lanista tenet, matrem putat illeque ridet,

Dum mater spasmo quodam flatu intercepto,

465

"Me prius occidas", rogat, "ac dilancinet ensis,

Ne uideam natum, plus me quem diligo, caedi!"

Vt patet, Herodes, tu nil scis ducere pensi,

Vt furia captus, quid agas, discernere nescis.

Hinc lene forte putas, quod paruula membra trucidas!

470

Pro nihilo occisos a te nihilumque putatos,

Expecta modicum, regnare uidebis in euum

Plena etate uiros uirtutum robore firmos,

In soliis reges regum et cum rege sedentes!

Sunt reges, sunt immo dii, medius deus horum!

475

Cum te accusabunt pariter tot milia regum,

Tunc quid ages? meritam semper patiere gehennam!

Parcite, uos tristes, lacrimis, iam parcite, matres,

Parcite, consilium modico tolerate supernum,

Quo fit, ut electis uersucia militet hostis!

480

Vtitur ille malo plerumque benigniter ipso.

Quos dulci gremio cupitis nutrire, peremtos

Plangitis ut matres; tamen expectate parumper:

Cernite fulgentes agnumque canendo sequentes!

Noscite, quam iuuit, qui fecit, ut astra subirent!

485

Nam puer, ob cuius nomen fremit ille tyrannus,

Omnia consilio disponit et ordine miro;

Vult, mortis lacrime capiunt ut gaudia uitae.

Est nimis expressum superis non sedibus aptum,

Quem non excudit cuiusque rubrica flagelli.

490

Victimat innocuas hic ergo lanista cateruas;

Quod potis est, solum uult ut moriantur ob illum:

Ex ore infantum laudes peragens inimicum

Perstruit, innocuos monstrans super astra locandos.

Quae lacrimas seritis, sic gaudia longa metetis.

495

Primitiae populi sunt hi uel forma futuri,

Ceu modo qui genitus mente est puerum huncque secutus,

Id faciens studio, quod dat natura pusillo.

Res premira nimis uisu speculanda fidei,

Rex inuisibilis quod paret et altus in imis.

500

Laeta fides gestit causam dignoscere partim,

Cur puer omnipotens mundi fabricator et infans

In Sion est paruus, quam iam fundauerat, ortus.

Cauta sed ipsa fides sic per sibi cognita gaudet,

Nil ut in absconsis dubitet; simul omnia credit,

505

Non ea discutiens, sed se super esse retractans

Est lapis hic positus, hominum discernat ut actus,

Scansio fitque piis, fit et idem inpactio toruis;

Surgere ait Symeon multos ruere atque per ipsum.

Omnia quae uellet cum caelo, aruo, mare posset,

510

Quin et adesse, modo quo ueHet et ordine, mundo,

E nichilo tantam potuit qui condere molem,

Id potius gessit, quod nostra redemptio poscit,

Queue redemtum hominem doceant persistere mitem,

Denuo ne metuat data ne medicamina perdat.

515

Hinc est consilio res haec decreta profundo,

Corpus ut acciperet praesens parereque posset.

Namque uidendus erat; fit ob hoc, queat unde uideri,

Vt daret exemplum, mundus quod agendo sequatur.

Nostra salus alio mediante nequiret oriri,

520

Stirpsque superba alium non ferret habere magistrum,

Sancierat solis dudum iam dogmata uerbis,

Per puros homines sanctos iacit atque prophetas;

Non tamen egroto dederunt medicamina mundo.

Vt deus haecque egit; sed mox imitanda suasit.

525

Ergo necesse fuit, quo staret ob ora docendis.

Vis est naturae similem ad similem sociare

Nullum animalque sui discors per cuncta imitari.

Hinc homo fit, homines hominem quo imitentur alacres

Possibile hocque putent, quod eum fecisse probarint.

530

Ergo nec archangelum, sed se dedit his imitandum.

Sint indigna deo nam plurima, quae egit in aruo,

Illa magis nostram sed agunt omnino salutem.

Cum facit ergo deus, quae non ei digna uidentur,

Nec ualet humanus, cur sint, discernere sensus,

535

Quod sapienter agat semper sapientia, noscat,

Cognita sic penetret, quo absconsa uerenter honoret;

Quae potis est, noscat, quae non satis est, ea credat!

Sepe facit medicus, quae spernit et horret egrotus;

Qui tamen illa gerit, quae ars uel medicina requirit.

540

Sunt duo, quae mentis debet dinoscere uisus,

Scilicet erga hominem quod rex habet hanc pietatem,

Portet ob ingratos quod talia tantaque seruos,

Vincula uel mundum teneant quod tanta ligatum,

Vt nequeat solui sola nisi morte creantis.

545

Hinc amet hunc pretium caueatque amittere tantum!

Quisque suum penset modulum, ne grandia temptet!

Omnia qui fecit, distent quam singula, censet,

Aut quantum sapiant ea, quae sapientia finxit.

Multa sciunt homines, quae non animalia norunt,

550

Plura latent et eos, nouit quae caelicus ordo.

Quam distare uides interque ipsos sapientes;

Plus sapit hic illo, quod uterque, uno altius alter.

Quis ualet ad plenum semet cognoscere totum?

Quis naturam animae, uim uel speciem scit aperte?

555

Qui sese nescit, penetret secreta creantis?

Dictus homo est ab humo: sciat hunc humus aut cinis ergo?

Ipse ex parte sciit Paulus, pro parte prophetat.

Gratia quam dederit, tam quisque et nosse ualebit.

Maluit hunc mundum mitis sanare superbum,

560

Venit ut illa suas perdatque superbia uires,

Quae septem uitiis nos quaedam ut despota subdit.

Pneumate sed Christus uenit septimplice plenus,

Sternat ut infandam uirtus contraria pestem.

Conficit antidotum contra specialius unum:

565

Per semet proprios humiles docet esse clientes;

Hinc agit omne, suis quod erat iussurus alumnis.

Virtutes reliquas haec inserit atque gubernat;

Hanc magis inculcat per cuncta, quae humillimus egit,

"Sum", dicens, "mitis, de me quod discite cuncti!"

570

Quae facit, ut uitam nobis repararet ademptam,

Sunt ueneranda piis, quamquam despecta superbis.

Cuncta creando potens paciendo probat fore clemens;

Huius enim pietas tanta est, est quanta potestas.

Sic tamen illa gerit, quae uita salusque reposcit,

575

Vt niteant typicis, quae sunt quasi uilia, causis.

Haec agit, unde hominem se monstret et omnipotentem.

Quantum in eo numen, prodest tam credere carnem;

Qui negat unum horum, liquet hunc amittere totum.

Hinc ad utraque tali plene documento necesse est,

580

Vt nunc ista deum, nunc illa hominem manifestent.

Nouit utraque fides distinguere amatque uerenter.

Hinc, ut ad exemplum quiddam referatur eorum

Femina namque hominem genuit, uirgo omnipotentem;

Voluitur in pannis, reboat concentus in astris;

585

Esurit et modico saciat tot milia pane.

Quinque fuere, qualos bis sex et fragmina complent;

Grex rethorum stupeat, quiscumque sophysticus astet,

Sunt soliti qui operas carptim discerpere diuas!

Qualiter, exponant, creuit sub faucibus esca?

590

Si nequeunt, taceant sapuisse suumque refrenent!

Esurit: angelici praebent mandenda ministri,

Huncque fatigat iter, quem tollit in aera nubes,

Qui sitit, et dat aquam, qua hausta nullus sitit umquam

Qui pausat lassus, figit super aequora gressus;

595

Naue eget, obdormit; frenat mare, flatibus obstat;

Mors hominem pressit, mortem deus ipse peremit;

In cruce cum nocuis pendet latronibus insons,

Vt deus uni horum sed promittit paradysum;

Sunt hinc inde illi, quia habentur utrinque fideles,

600

Qui credendo in eum quasi compaciuntur eidem;

Pars colit actu operum, factis pars abnegat illum.

Vna in naturis agit haec persona duabus.

Mira sine numero facit omnipotenter ab euo;

Hoc tamen ut solum stupuere oracula uatum,

605

Est homo perfectus, caro habens animam, quia sumptus

Sicque deo unitus, quo plenus uterque sit unus.

Non caeli ornatum, terrae atque maris speciosum,

Non fabricam miri rerum per singula mundi,

Sed se ita maiestas quod flexit et illa potestas,

610

Matris ut obstrusa totum se clauderet aluo,

In medioque duum iacet omnipotens animantum,

Quin inter sontes mortem tuleritque latrones,

Quod potum fellis gustat dulcedo perennis,

Hoc stupet ille chorus uel talia ceu tremefactus,

615

Vt potis est homini, quam sit celsissimus auctor,

Quam sit et abiectus pensans homo, clamat et idem:

"O deus, o quid homo est, cum te spreuisset in eden,

Isset in exilium numquam merito remouendum,

Quod memor esse eius dignaris eumque requiris?

620

Aut quid homo est exul, quia te cognosse meretur,

Quod cherubin caelis, sanctus ter clamat in aruis,

Quod redit ad ueniam fideique potitur honore,

Angelicum specie populum qui panxit in axe,

Visio cuius eum stabilem facit atque beatum?"

625

Nos quoque uisibili saciat, nos, corpore terris,

Mirus in excelsis, pariter mirandus in imis.

Singula quippe nimis praestat dignatio grandis,

Dum sacra sacrate peragit misteria mense.

Visibilem nobis semet largitur alumnis,

630

Vt panem uiuum uiuamus edendo per euum.

Sic condescendit, sic nos pater ille reducit.

Haec, quae nos merito patimur, nam pertulit ultro,

Scilicet insidias, quas perstruit ille suasor.

Primum hominem strophis tribus ut sibi strauerat olym,

635

Quem gula, auaritia uanoque tumore subegit,

His ipsis istum gestit superare secundum;

Vincitur ast aditu pulsus, quo inrepserat, ipso.

Inde fit et nobis temptatio mitior hostis;

Nam fregit dentes, limam cum roderet, ophis,

640

Mollia nostra minus quo iam discerpere possit.

Vi maiestatis mox quem submergere quiret;

Sed male suasa magis scripturae uoce refellit,

Quod potis est hominis, quod inops uirtutis ab ipso

Iutus agat, sperans per eum, qui protegit illum.

645

Quodlibet ergo genus sceleris suggesserit ille,

Huic quod dogma iubet, quis contra obponere certet?

Vi non ullum urget, tantum fallendo suadet;

Quisque resistat ei monitus sermone minaci!

Virginis hic uterum subiit, quo consecret illum,

650

Virginitas aluo queat ut matrice creari.

"Crescite", coniugibus dixit, "terramque replete!"

Virginitas quorum caeli impleat atria! fructus

Scilicet, id quod amat, tali de germine surgat!

Coniugium terris, haec ergo asscribitur astris.

655

Vile solet semen preciosum gignere germen.

Flos roseus tenui solet ut de stipite nasci,

Virginitatis honor sic coniugis editur usu.

Hoc decus in ueteri fuerat non lege recensum.

Inde ignara uiri plangit se filia Iepthe;

660

Virgo quid haec plangit, ni posteritate carere?

Primo Maria igitur domino hoc uouisse refertur

Esse per hoc prolem generareque digna dealem.

Primula liliolum serit ergo Maria pudicum,

Crescit in innumeros per eam quod ubique maniplos.

665

Previa uirgineas agit haec regina cateruas.

Iam pueri, puere iuuenesque senesque et anicle,

Sexus uterque, aetas, hoc munus ubique ministrat.

Vt post uirgineum tellus quasi sidera partum

Virgineas gignit gemmas, quibus aethera comit,

670

Sidera quid mirum si tellus mittit ad axem,

In semet uerum cum solem gaudeat ortum,

Terra polusque suas quo dent sibi metuo stellas?

Hic satus ergo puer polit hanc, qui compserat aether,

Munera prima patri pueros puer hinc quoque mittit.

675

Discipulos legit proprie nil laudis habentes,

Vilibus officiis sunt et plerique uocati.

Hos uocat ancillas, cum Iob prediceret illos,

Sexus in ancillis quoniam minor esse uidetur;

Leuiathan religant, eius que membra recident.

680

Fictilibus uasis res est commissa gazarum,

Vt, cum magna gerunt modici, cum grandia patrant,

Esse palam possit, nequeunt quia talia per se,

Vis diuina magis sed totum operetur in illis,

Cum domat horrendos uilis persona tyrannos

685

Impos et illa manus uiolaret fana sacrorum,

Templorum aediculas tanto sub tempore structas,

Delubra quae studio fuerant decorataque tanto,

Aut rethorum toruos tenuans idiotha coturnos

Plebeios apices mundi per competa ferret.

690

Ille poetarum bombans quasi rana latratus

Cedit eis strepitus passim et garrire suetus,

Memphiticique maris linguam cogunt reticere.

Est opus ergo dei per tales tale gerentis,

Non uirtus horum minus ex se robur habentum;

695

Sed facit exiguos mundum et superare superbos.

Hic princeps pacis regnans moderamine patris

Legis et austeros faciens dulcescere motus.

Esse suumque suaue iugum, quod dixerat ipse,

Vt probet, intingui gentes baptismate iussit,

700

Munere tam facili sanans, quod lesit origo,

Tartara disrumpens regna et caelestia pandens.

Hac unda gladius uersatilis ille remotus,

Haec ualet igniuomas huius submergere flammas.

Quid, rogo, plus facile, nitidum quid plus ualet esse,

705

Quam, quod aquae purgent animas, quae corpora mundant?

Baptisma ipse subit, tanto quod honore beauit,

Tacte ut eo limphae penetrando coagula terrae

Munus ubique datum ualeant proferre locorum,

Quemlibet ut mundent fidei uirtute perunctum.

710

Dispice: non modici laticem liquet esse momenti.

Sunt bis bina quibus res quaeque elementa creantur:

Aer et ignis, humus, lympha, et uis eminet huius.

Hac pinguescit humus, madet aer et intepet ignis,

Solaque multa gerit, quam multa operatur in illis.

715

Haec tria sepe nocent sine aqua, cui mixta iuuarent.

Spiritus omnipotens rerum primordia fingens

Mistica baptismi reserat sacramenta futuri;

Nam dignatur aquas ferri super ipse sacrandas.

Quattuor hinc fluuii loca sacra rigant paradisi

720

Post hominemque meant, ut eum purgando reducant

Offendatque suum, quod spreuit eundo, lauacrum

Inque loco exilii quoque sit, queat unde lauari.

Hoc Moyses memorat, quoniam baptisma figurat;

Num fuerat magnum, diuino dogmate dignum,

725

Quo currunt fluuii ueniantue uel unde, referre,

Ni tipicum sciret quod in hac ratione lateret?

Sanguine quos emit Christus, baptismate lauit

(Quod lauat et redimit, latere eius aqua et cruor exit)

Nexibus exempti studeant persistere mundi!

730

Tempore baptismi patet amplius ordo fidei.

Fatur ab axe pater; genitum compellat ut alter

Alter ab amne sacrum genitus subiitque lauacrum,

Spiritus amborum personaque tertia in ipsum

Mansit et in specie pandit carisma columbe.

735

Huius auis pulchram prefert natura figuram;

Sunt septem speties, habet has genialiter ales,

Quae totidem causas signant pietatis amicas,

Quae sermone patrum resonant, non lege metrorum.

His decet ut cuncti niteant baptismate loti

740

Atque columbinum teneant in moribus actum.

Spiritus in spetie sanctus uenit ergo columbae,

Insinuans, qualem suimet uolet esse capacem.

Quodque magis stupeas, quod plus mirere necesse est:

Vult dominus serui manibus baptismate tingui,

745

Ne licet indignum spernat quis forte ministrum.

Nam quiscumque sacret uel idem baptisma ministret,

Nec reus extenuat, iustus carisma nec auget,

Dum tamen id sancto donet sub nomine trino,

Per cuiusque manus quoniam baptizat Iesus,

750

Ne tot baptismi fierent, quot forte ministri.

Nunc unus dominus, baptisma fidesque fit unum.

Hoc pater intonuit, hoc tunc Baptistaque discit,

Quod prebet sacrum per se Iesus ipse lauacrum.

Inde sinit zabulum sibi rex inferre duellum,

755

Post lauacrum cauti doceantur ut esse renati.

Nam merso populus fuerat Pharaone solutus;

Sed mox promissam potuit non prendere terram;

Quin loca sicca prius peragrat quam plurime fessus;

Post tamen innumeros tenet hanc in pace labores.

760

Perstruit omnimodas tironibus et draco fraudes,

Certando exerti quo sint pauitandoque cauti,

Vt capiant multos per proelia multa triumphos.

Cetera cum uerbo satis usque doceret et actu,

Inserit, unde humiles faciat perstare sequaces.

765

Venit homo, ut ueteri noua iussa daret nouus orbi.

Curet ut intumidos ars per contraria morbos,

Se mitem opposuit per dicta uel acta superbis.

Inde uolet nasci de paupere coniuge fabri,

Virginitas quamquam, stirps regia, compserit illam;

770

Vile iacet positus panno presepe uolutus;

Hunc plebeia prius persona uidere meretur;

Hostia pauperior pro quo datur; hanc habet auctor;

Non spumantis equi falerataque tergora sedit,

Vile pecus solitum saginae sed sedit asellum;

775

Cum muliere loqui dignatur aquamque precari;

Tangitur ab scorto, tactum dedit ipse leproso;

Plebs rea sacrilegis uomeret cum uocibus illud

Conuitium, nostrae pauitant audire quod aures,

Demonium quod habet, hanc discere recta suadet,

780

Demone nec dixit plenam, cum dicere possit;

Ingerit haec mortem, rogat ille ignoscere patrem;

Subditus obprobriis patitur cruciamina mortis;

Est colaphis cesus, sputis et verbere iussus

Fert postremo crucem, quae est pessima suppliciorum;

785

Omnia digna reis hinc ille flagella cucurrit;

Et tulit ipse deus, quod cesset homo esse; superbus

Ne cinis intumeat, quid agit deus, ergo retractet!

Hoc docet ille suos, illi docuere sequaces,

Exemplo domini studeant ut uiuere serui,

790

Quem nemo assequitur, nisi, qua uadit, gradiatur.

Inserit et iussum quoddam spetiale supremum,

Alter ut alterius sit semper, amore ligatus

Plusque deum quam se, fratrem sic diligat ut se,

Quod sibi iure uolet, fratrique per omnia prestet,

795

Quod refugit sibimet, cuiquam non inferat ullus,

Plus prodesse uelit semper, quam denique possit.

Est et apex huius, si forsan amaueris osus,

Quod facit ipse deus, prestat qui premia lesus;

Qui nec amatus amat, peior gentilibus extat.

800

Plus id ut inculcet reliquis praestareque monstret,

Hoc uocat ipse suum tamquam specialius unum

Dicit et esse nouum, nouat hoc quia maxime mundum.

Signa solent reprobi quaeuis bona quin operari;

Discipuli indicio parent ueri tamen isto,

805

Mutuo se quod ament, se his illi subdere certent.

Multa iubet, gessit, nullus quae egit seu iussit,

Plurima, quae patres, discors ne forte putetur.

Talia sunt numero tam sunt mirandaque tanto,

Vt nequeat totus plene haec dinoscere mundus.

810

Est euangelicis horum pars edita libris,

Quanta necesse fuit, mundum quae insculpere possit,

Innormare homines, horum componere mores,

Quae fundare fidem ualeat, reparare salutem,

Vt ueteri abiecto reuirescat homo inque nouello.

815

Heserat huic uitae, quam solam nouerat orbis,

Prospera quisque uolens, quae sunt aduersa, refutans.

Ergo docet stabilem uitam probat hancque fugacem,

Illius ut facile quis eam contempnat amore.

Nam spreuit, quod amant homines, subiit, quod aborrent,

820

Prospera contempsit, morti se sponte subegit,

Pro meritoque suos docet has expendere uitas,

Hanc miseram, fragilem, felicem illam atque perennem,

Hanc ita quo spernant, ut cor apponere nolint,

Copia diuitiis etiam si profluat illis,

825

Ast illam tanto studeant inquirere nisu,

Obprobriis ut emant, si forte necesse sit, illam,

Primo uelintque pati, tum regnent more magistri.