Odo Cluniacensis occupatio 6

Testo base di riferimento: A. Swoboda, 1900

Altre sezioni


Praefatio

Fessa camena putabat Hoc breue, quod sibi restat,

Fine fruique cupito Iam quasi litore uiso

Post maris undas.

At pelagus prope portum Excipit hanc nimis altum.

5

Tale quid ordo reposcit, Luna quod horret et axis,

Sol pauet ipse.

Res noua, fert quia mortis Tedia uita perennis!

Quis canet, ut decet, istud? Sunt tamen ista fideles

Edere iussi:

10

"Dicite gentibus", inquid, "Quod deus a cruce regnat!"

Est ea crux quasi clauis, Pandat ut abdita seclis;

Ipsa loquatur!

Hac dat aquam lapis ictus; Haec modo nos riget intus!

Quae mare scidit Hebreis, Per freta nos minet orbis

15

Hoste necato!

Iam crucis ergo triumphum Vulgus et intonat ipsum;

Manna saginat alumnos A Faraone solutos;

Crux agit istud.

 

Rex quod ab aeterno Iesus decreuerat ergo,

Quodque per innumeras signauerat inde figuras,

Vt quasi predictum mundus cito nosceret illum,

Omnia cum fluerent in eo presagia uatum,

5

Rebus ut expleret, cenam conuiua ministrat

Discipulis tipicam cernens, quia tempus adesset,

Quo noua lex ueterem mutet uel adimpleat illam.

Hinc uetus, inde nonum moderans pro tempore paetum,

Dum uetus expleret, tribuit natale nouello;

10

Cum ueri speciem pandit, tunc explicat umbram.

Conuiuas epuli mundos tamen esse superni

Vt doceat, seruis dominus uestigia lauit

Obsequiumque suis non dedignatur alumnis

Ferre, lauare pedes pacis karisma ferentes.

15

Quam fit et hoc mirum preter caeleste secretum,

Quod lauat ille pedes, quod fit deus ipse minister,

Prebuit obsequium, seruit cui summa polorum!

Senserat hoc Petrus; refugit dicens stupefactus:

"Tune, deus homini, dominus uestigia serui,

20

Tu mihi, tune, lanas manibus, quibus omnia formas?"

Tale magisterium mentes docet ille suorum;

Sanciit exemplum, quod abhinc iubet esse tenendum,

Vt lauet alterius serui uestigia seruus.

Hoc nam grande fuit; sed adhuc se mitius egit.

25

Oscula quippe lupo Iudae non denegat ipse

Mitis et innocuus; talem se prebet Iesus.

Porro facit uerbum, promisit ut, adbreuiatum;

Muneribus uariis et pluribus inde reiectis,

Frumentum et uiuum, cunctis hoc praetulit unum.

30

Hoc sacrat, hoc nimium quod fit breue, quod nimis altum,

Tam modicum sumptu tam perfacile atque paratu,

Tam sublime tamen, quo totam habeat deitatem.

Sufficit hoc solum mundi purgare piaclum;

Non iam fumificas pecudes iugulantur ad aras

35

Mugitus tauriue sonat balatus et agni,

Hos placet aut ruam cura est lacerare iuuencam,

Culpifer emissus non setiger expiet hyrcus,

Excoriat nec oues, lauat intestina minister.

Iusserat ista deus, ne ea gens haec prona litare

40

Demonibus ferret. quae sic tamen ordinat ipse,

Cuncta sacrosanctum signent ut id esse futurum,

Vt faciunt dociles hominum typice agnita mores.

Indiget hisne deus? num sanguinea dape pasci?

Mandere se carnem negat, oppotare cruorem.

45

Num pecus aeternam potuit conferre salutem?

Num naturam hominis saluare potest pecualis?

Hinc placet hoc munus, quo fit de pluribus unum,

Aut liquor aut panis mixto baptismate granis,

Aecclesie septem uelut una replentur ut isdem;

50

Corpus hinc capiti, caput inde coheret et illi.

Hoc genus, hoc unum placet, hoc durabit in euum;

Hoc facile est, nitidum, simplex deitateque plenum.

Dixerat ille: "meam nisi carnem habeatis in escam

Sanguinem et in potum, uitam nec habere ualetis."

55

Hoc sed inhumanum mox est et inane putatum,

Vt multi horrerent ab eoque retrorsus abirent.

Quod tamen, ut semper, gerit omnipotens sapienter:

Disponit causam nostris sic usibus aptam,

Vt panis corpus uiuum sanguisque sit eius,

60

Sed, queat ut sumi, sit odor, color ac sapor isdem.

Fit fidei merces, cuius est maxima uirtus,

Glorificat uerum credendo quod abdita testem.

Inde fides Abrahae meritum peribetur habere,

Posse deum credit quia, quod natura negarit.

65

Ergo deus tenuit panem, qui cuncta creauit,

Corpus et esse suum se pro mundo idque daturum

Et "uinum hoc," inquit, "dabo; nam meus est quoque sanguis."

Lex ea nature et uerti, in quod iusserit auctor;

Imperium sequitur, de se mox transit in illud,

70

Quod iubet omnipotens, res in miracula uertens.

Protinus ergo uicem mutat natura suetam:

Mox caro fit panis, uiuum mox denique sanguis.

Datque sacerdotes, sibi quos incorporat, omnes,

Haec ut agant per eum misteria et ipse per illos.

75

An homo naturam per se mutauerit ullam?

An homo triticeam prestauerit esse dealem?

Vox sed id explet opus, quae condidit omnia prorsus.

Nam semel ut terram iussit, quo germinet erbam,

Quod facit illa dehinc per cuncta uolumina secli,

80

Iussit et hoc fieri, sic se substantia uertit,

Hoc opus et cenae per eum patratur ubique.

Plurima uisibili semper uirtute peregit;

Nam mare cum scindit, coluber fit uirga uicissim,

Petraque fudit aquas, nimbus quoque praebuit escas,

85

Fertque columna ignem pellitue subinde uaporem,

Ista patent coram, uirtus manifesta uidetur;

Illa palam fecit hoc clam gerit attamen ipse,

Hoc opus absconsum, quod signa patentia produnt;

Nam manifesta deus fecit, credatur ut istud,

90

Dum uidet illa oculus, cernat fidei id quoque uisus,

Quae neque ueracem dubitat nec omnipotentem.

"Huius," ait, "pulcrum quid erit uel quid preciosum?

Frumentum et uinum generantia uirginitatem."

Haec generant turmas duo uirginitate decoras;

95

Virginis has species legit quam maxime proles,

Hinc ut castificet, numero quos prolis adoptat;

Horrea frumentum replet, hoc cellaria uinum;

Cor hominis letum facit hoc, illud quoque firmum;

Haec duo uirgineas generant sic ergo choreas.

100

Participes calicis mundos perstare necesse est;

Abluit inde pedes, cenae cum tempus adesset,

Discipulis, mundam suadens hos ducere uitam,

Participes diui quo mundentur sacramenti,

Neu Iudae similes capiant mage dampna salutis,

105

Immundi mundam quoniam audent sumere libam.

Nam docet in calicis quosdam natale futuros,

Qui sibi indicium sacra per misteria sumunt;

Hinc sinit, inter eos, qui conuiuantur, amicos

Vt Iudas epulum gustet canis ille polosum.

110

Officit infirmo, prodest quod denique sano.

Qui pluit iniustis solemque ministrat iniquis

Esseque uult saluos et uerum agnoscere cunctos,

Hoc commune bonum cunctis largitur ad usum.

Quisque tamen uideat, qualis uel qualia sumat,

115

Premia cui uitae, cui sint augmenta gehenne.

Cetera sanciret cum lex, quae haec causa reposcit,

Hoc posuit primum iussitque uorantibus agnum,

Vt quiscumque suos studeat precingere lumbos;

Quid magis expediat, hoc primo locans manifestat;

120

Conuiuas epuli castos docet esse superni.

Qui litat in ueteri libatue litamina ritu,

Lotus et a licito se coniugis abstrahit usu,

Hinc licito ad tempus, quia fert tribus una ministros.

Vmbra tamen ueri sunt illa typusque holocausti;

125

Quam magis esse decet nitidum, qui talibus heret?

Mors necat, hunc umbrae cultum qui spreuerit; inde

Collige, quid maneat, rem ipsam qui forte prophanat!

Cum grauet omne scelus, multum pollutio peius;

Virgineae proli nihil est aduersius illa,

130

Maiestasque rei, si non discernitur, obstat;

"Iuditium sumit, qui non diiudicat," inquit.

Hostia, rex, heros, index, dux, ara, sacerdos

Iam uenisse suam cernens, quam presciit, horam

Suscipit exitium tandem, se uictimat ipsum,

135

Parte tamen, nostram uoluit qua sumere formam;

Lesuram deitas nullam sentire ualebat,

Immo necat mortem se carnis parte prementem;

Sic homo et ipse deus patitur nil denique passus.

Ergo crucem subiit; causas opponere causis

140

Namque necesse fuit, quia, mors ut ab arbore uenit,

Crux quo illam pellat, mors mortem ut trudat, oportet.

Durius hoc legit genus et, quod turpius esset;

Quod fit, ut in uiridi ligno non arida spernunt

Omnis et assecule portent et obprobria poene.

145

Scema crucis rebus multum concordat agendis.

Quae poene species sumi tam congrua possit?

Membra quaterna eius mundi tot partibus herent;

Haec penetrat caelum, tenet austrum, arcton uel abissum.

Hinc uelut expansis Christus mundo obuiat ulnis,

150

Vt teneat pronum, preceps qui currit in horcum.

Cum uirtute uiget, tum sese ad cuncta coaptat;

Nam penetrat latum, longum, sublime, profundum.

Crux signat frontes, cor munit et effugat hostes.

Pulcrius hac pingi uel in omni utensile poni

155

Aut citius possit? per eam fit amantior ensis,

Lancia uel cassis, clipeus reuerentior hosti.

Quattuor illa crucem uolitando animalia signant

(Quattuor haec senas tendunt specie crucis alas),

Hanc cherub, expansis archam quod adumbrat et alis;

160

Huius habent et aues instar quaecumque uolantes.

Quisquis ad alta petit, huius libramine scandit,

Cuius imago rei fuerat sic apta poliri.

Membra ligare cruci fit cuique necesse fideli,

Illa crucifixus tamquam per singula tentus

165

Subtrahat ut uitiis tamquam religata quibusque.

Porro crucis labarum signant gesta orsaque patrum.

Hoc indulcat aquas lignum per Moysen amaras;

Necnon et archa Noae ramusque figurat oliuae,

Virgula, bis silicem feriit quae flumina dantem

170

(Signa crucem tot agunt petram ferientia Christum),

Aut duo ligna, cibum mulier quibus aptat Heliae,

Stypsque leuans anguem solitum sanare tuentes,

Illa falanga botrum portans de rure gigantum;

Non uidet hunc primus portatque uidendo secundus;

175

Dat cui Iudeus tergum, qui est tempore primus,

Gentilis populus faciem postrema secutus.

Sit licet ergo nouum dici regem in cruce passum,

Est tamen haec priscis seclo promissa figuris,

Quodque per hanc mundum renouet deus inueteratum.

180

Ergo crucem subiit, quod postulat ordo salutis,

Cum nihil indigeat, cum nil ei quisque rependat.

Vt ualet utque potest, causam quiscumque retractet,

Quae pietas fuerit, quae illum bonitas, uel adegit,

Talia pro querulis patitur quod probra superbis!

185

Veracem fallax sons insontemque flagellat,

Seclorum iudex stat presidis ante tribunal,

Principium pacis disquirit et incola litis,

Farque premunt paleae, botrum spinea coronant,

Mancipia scelerum regem irrident quoque regum;

190

Conspuitur, proprio dederat qui lumina sputo;

Quatriduum paulo subtraxerat ante sepulchro,

In cruce quem figunt, uitae post talia ligno.

Fons uiuus nostram sitiit cum porro salutem,

Esuriem panis cum, disciplina flagellum

195

Vt uia lassamen sensit uirtusque laborem,

Vinea non uuam, sed dat cum felle labruscam,

Haec solando suos merito discrimine pressos

Fert ob eos passus, tedere pauereque fertur;

Haec et multa tulit se indigna, accommoda nobis.

200

Nos homines caetus fuerat gluttire suetus.

Cum uidet hic hominem per corpus tanta ferentem,

Est ratus ut purum mox hunc de more uorandum;

Laxat ob id rictus; angit quem numinis amus.

Talia Iudeis utens gerit ille ministris;

205

Intulit ista deo specialior illa propago,

Quae quasi grana patres inter generauit aristas,

Cui mare diuisit, cui tanta ac talia fecit,

Quae mundus stupeat, quibus auctorem quoque noscat.

Semper at ingratam se praebuit atque prophanam;

210

Celica fastidit, terrestria semper amauit.

Cui mage consulitur, gratis cui grandia dantur,

Omnia si spernat, quin danti iniurius extat?

Ergo deus nulli dederat cum talia genti,

Quae dat huic patrum perstrictus amore piorum,

215

Idola cum coluit, cum spiritualia spreuit,

Permissa est merito mergi tam grande piaclo,

Semet ut offocet, mundo spiramina pandat,

Quo mundum saluet, sed se uesana trucidet

Inueniatque deum gens, quae non nouerat illum.

220

Munera, quae uitat, gentilibus ergo ministrat;

Vinicole pereunt sobolem perimendo locantis,

-Nam uolet illa mori, uiuant ut mortua mundi-,

Et locat hanc genti fructum pater ille ferenti.

Quam pater ille bonus, quanta pietate repertus:

225

Vnicum et aequalem tradit pro morte reorum!

Filius ipse patri quantum submissus oboedit

Vita uoletque mori, mundus quo uiuere possit!

Se precio redimit, uitam qui querere nescit,

Immo sui osorem potiusque perire uolentem!

230

Pulcher amat fedum, faciens turpem speciosum!

Sic redimens mundum docuit, quam diligat illum;

Summa docet precii, speciem quantum emptor amarit.

Miretur saltim uel amatus amet redimentem!

Cumque crucem scandit, rerum natura tremiscit;

235

Sol ruit in tenebras, facinus ne tale uideret,

Ceu parricidis renuens lucere ministris,

Astraque diffugiunt, scelus hoc spectare perhorrent;

Terra pauet, taphos tremefacta reliquit apertos,

Saxa crepant, scisso publicantur et abdita uelo,

240

Corporaque exurgunt mortemque perisse probarunt.

Sic scissi lapides faciunt mollescere gentes;

Durior at saxis Iudea miserrima mansit;

Corda reproborum saxis plus dura rigescunt.

Omnis homo extimuit, dudum psalmista quod infit:

245

"Est homo, qui timuit," qui non mage bestia mansit.

Tunc tenebre lucem designauere perennem:

Nouit ut occasum morum, procurat et ortum.

Passio quam prosit mundo, res gesta probauit:

Ante crucem caelum nec ipse scandit Abraham;

250

Post neque crudelem potuit uitare latronem.

Nam pena similes pendent, non corde, latrones;

Alter in articulo mortis pietate repletur,

Alter et in stolido permansit pectore uecors.

Exprimit ille malos, hic uel sub fine reuersos.

255

Hic subit ergo polum, uecors sepelitur in horcum

Nempe crucifixum qui legerit esse sequendum,

Hic quasi compatitur perferre crucemque uidetur.

Nomine sub fidei sed amant terrestria multi;

Sit licet ore fides, affectus apostatat horum;

260

Vera fides ueros facit et dilectio seruos.

Ergo subire crucem non mox fit habere salutem,

Ni pietas decoret, fidei quem munus adornat.

Porro maligna cohors, cum cuncta elementa pauerent,

Cum natura tremit rerum, cum luna rigescit,

265

Flebilis ipse tetro sol cum pallescit amictu,

Sideribus solitam retraens prebere lucernam,

Vt uictrix gaudet, tamquam limphatica ridet;

De cruce si possit forsan descendere, quaerit

Nescia consilii, sibi quo dimittitur ipsi

270

Sacrilegas aptare manus in morte creantis,

Tale patrare nefas, quod post nec ante agat ullus,

Inde sibi interitum, mundo hinc stabilire salutem.

Hinc dementer ouat male fortis et inde triumphat.

Perfida, consilium, manzerque propago, supernum

275

Te insultante deus num mutet, ut inde probetur

Filius esse patris, mallet si cedere poenis?

Tale petis signum, quod agens non liberet orbem!

Hunc nisi mors premeret, mundus non morte careret.

Cedere sic proprios poenis docuisset alumnos;

280

Viribus exueret potius, quos uictor inarmat.

Filia tu sathane magis inde probaberis esse,

Quod tu descensum suades uelut ille deorsum;

Scandere celsa magis sobolem decet omnipotentis.

Prestolare parum: Ionae dabitur tibi signum!

285

Plurima, quae gessit, nature obstantia cernis,

Et petis hoc, mundum quod agens sinet esse relictum!

Si tibi signa uoles, (fidei nam semper ut expers

Haec petis), haud rogites, cunctis quod gentibus obstat!

Non tibi, sed mundo signum dabit ille redempto;

290

Concite nam surget, calcata morte triumphat.

Hoc signum facere scires insignius esse,

Quam cruce si careat, si rem discernere uelles.

Tu quasi stulta mane, tu semper ad infima uerge!

Tu retinens asinum, tu merge maligna deorsum;

295

Montem Isaac scandet, iussum patris in strue complet:

Rex opus in cruce aget, manus hunc ubi uestra subaltat!

Plebs inferre deo quae uult crudeliter ergo,

Quin magis ob nostram patitur quae sponte salutem,

Pertulerat sacro positus iam carne sepulchro;

300

Ruperat infernas anima illa petendo catenas,

Cum noua lux piceo tunc tantum fulsit auerno,

Plebs eadem tantis nec ipsa morte flagellis

Expleri poterat, sed adhuc noua crimina tractat.

Frendet in occiso satagitque nocere sepulto;

305

Custodes mandat, lapidem male cauta sigillat,

Ceu per eos Christi queat omnipotentia claudi.

Ille ministerio facit hoc seruire superno;

Quam magis ista furit, causam tam denique prodit.

Miles adest custos, sit testis ut ipse coactus,

310

Qui uerum referat nobis illamque reuincat.

Quam nimis obcallet! uerum noscendo refutat

Scitque opus esse dei, quod stulta refellere gestit,

Nescia, consilium metat quod Demo supernum

Munere custodes studuit corrupere testes;

315

Cuius ad obprobrium, qui rem, narrant et id ipsum.

Actenus ignaram si fors se fingere posset,

Questa deum non esse leui sub corpore credi,

Iam surgente nihil restat, quod dicere possit.

Sponte malignari, uelle obstare omnipotenti

320

Testibus is ipsis conuincitur, inficiari

Quos suadet uerum precio non nescia notum.

Perfidie nodo uinclata relinquitur ergo,

Quae nec tot signis nec uatibus impia credit,

Cum satis insinuant, quod hic est, quem dogmata clamant

325

Digna tenere crucem scutum quasi cordis eandem,

Scandala passa piis penitus quae est summa salutis.

Rex herebum petiit tollendo suosque momordit;

Cetera massa suam patitur sine fine gehennam.

Cernere iam uultum meruit chorus ille piorum,

330

Quem toto affectu mundi siciebat ab ortu.

Quis satis expediat, sacra plebs quam leta triumphat,

Spes sua cui plausit, facies cui regia fulsit?

Captiuis neruum cum soluit tam diuturnum,

Quam pulcre sorum facit inde resurgere secum,

335

Viuere post cinerem doceat quo corpora tandem

Et puros homines post busta resurgere credas!

His ergo et reliquis caelesti in sede locatis,

Ad superos totus remeat cum carne coruscus

Non tulit in longum suspendere uota piorum,

340

Cernere qui cupiunt animis ardentibus illum.

Tertia quippe dies, reliquas quae comparat omnes,

Exibuit dominum terrae, maris atque polorum.

Nam sacra discipulis misteria noscere dignis

Ista dies felix, quin saecula cuncta redemit!

345

Fecerit ipse dies nam cum generaliter omnes,

Hanc fecisse tamen canitur specialiter unam,

Quae reliquis prestat, quae nos gaudere suadet,

Letitiae summam sumit quia mundus ob illam.

Felix, quae proceres caeli tam fecit alacres,

350

Tartara quae soluit, quae regna superna retexit,

Quae ordinibus superis suimet summam reparauit!

Hac silet exactor, iam non auidissimus instat,

Foenoris usuram sibi iamque gemiscit ademptam,

Improbe quod mordet, nil in quo prorsus habebat.

355

Ipsa creaturam gaudere suadet et omnem,

Ipsa facit totum subito reuirescere mundam,

Floribus et uariis aruum depingitur orbis,

Rosque tepens steriles facit inturgescere uites;

Arboreas frondes sucu uiuescere cernes

360

Tinnula uox et aues quasdam facit esse canoras;

Faecunda est tellus, placidum mare, lenior aer.

Vilia forte putas, tamen haec tunc exibet auctor:

Ob commune bonum quasi gaudent singula rerum.

Ista dies priscam ualet ergo repellere luctum;

365

Caelica terrigenis sola est quae gaudia reddit;

Hac exultandum meritoque monemur ouandum.

Qui quondam scorto uoluit se ostendere primum

(Nuntiat haec uitam, dederat quia femina mortem),

Pluribus indiciis docet inde suos, quia uiuit.

370

Primo tremunt omnes mirando stupentque pauentes;

Nam nequeunt tantam subito comprendere causam.

Sed dubias mentes sensim facit esse capaces;

Blanditur trepidis paretque frequentius illis;

"Pax sit," ait, "uobis! nolite timere! uidetis,

375

En, ego sum! uitate metum; iam noscite notum!"

Agnoscunt alacres dominumque deumque fatentes

Corpus habere suem se esse et ueraciter ipsum.

Discumbens prodit carnem ossaque tangere iussit

Et dubitaret sinit, qui illum tangendo probaret,

380

Hunc ut dum solidat fidei nos robore firmet

Et uulnus mentis sanet monstrata cicatrix.

Cernite, quaeso, pium quam se probet atque benignum!

Hoc agit, unde reis crescat fidutia grandis;

Mulceat ut seruos, fratres, en, nominat illos,

385

Inquit "auete!"; pedes suatim tangunt mulieres;

Ecclesiae petram sinit inde negare magistrum,

Qualiter ignoscat, sui quo nutamine discat;

Nominat hinc series euangelica et mulieres,

Actio quas mergit sola et dignatio legit:

390

Ruth Moabita, Thamar, Bethsabee et prouida Rahab;

Hinc uocat ex publicis sui gesta scribere culpis;

Inde domum subiit sese inuitante Zachei.

Hinc robusta fides crescit, dilectio uel spes;

Hinc patet, obprobrium tollet quae gratia nostrum.

395

Diligat ergo magis mundus, cui magna remittit!

Preterea fidis narrat narranda ministris.

Esse potestatem, qua est patre minor, sibi cunctam

Parte datam dicit, tulerat qua tedia mortis,

Cum det ea cunctum, qua par est cum patre, donum.

400

Postulat ordo pati, sed enim tum gloria sumi.

Tunc iubet in cunctas illos discurrere gentes

Hasque docere fidem, tingui baptismate tandem

Nomine sub trino, seruare quod et iubet omne.

Hii cum rege suo perstant quia foedere firmo,

405

Nec cessere malis, nec eos temptatio fregit,

Munerat hos donis sed non omnino caducis,

Non auro aut gemmis opibusue licet preciosis,

Regia sed regni largitur sceptra superni.

Nam quia nudari paciuntur honore fugaci,

410

Hoc dat eis, reserent quo caelum ex uelle uel obdant.

Conditione tamen pater hunc qua misit amatum,

Vt paciantur, eos sic ad probra misit amatos,

Primo serant lacrimas gaudendo metantque maniplos.

Denique maiestas patet hinc eiusque potestas,

415

Talia quod famulis spondet, quod talia iussit.

Nemo licet magnus uatum est sic namque locutus,

Quem uideas ausum spondere sequacibus axem,

Esse polis uinctum, quae censent, sine solutum,

Et dare cuncta patrem, quae eius sub nomine uellent,

420

Virtutem sathanae serpentum illisque subesse,

Quod sint lux mundi, sal terrae, auctoris amici,

Soluere iuditio mundum aut dampnare supremo.

Non Moyses Iosue, non Helias Heliseo

Hoc ait aut omnem legatos misit in orbem;

425

Mons facit hoc unus, gestant quem uertice montes.

Spiritus hoc terris nam se mittente refudit;

Patris ut aequalem se prodat, dixit eidem:

"Clarifica tu me, pater, ut tunc clarificem te!"

Culmine uirtutum non plene euinxerat illos;

430

Sed quod eis aberat, sacer ille paraclitus explet,

Spiritus ut caelos uerbum domini ornet et illos,

Personisque tribus iuncta actio quaeque probetur.

Quam timidi fuerint, in Petro ancilla retexit;

Quam post haec ualidos stabiliuit spiritus illos,

435

Ipse magistratum reprimens Petrus patefecit.

Hunc promisit eis hunc expectareque iussit,

Omnia qui doceat, qui cuncta palam manifestet;

Se quoque presentem semper promisit eisdem.

Eosque foras duxit manibusque sacrans benedixit.

440

Omnibus expletis, quae postulat ordo salutis,

Dindima summorum scandit sui iure polorum.

Hac statione sacram matrem liquet esse Mariam,

Quae spectat proprium ferri super aethera natum,

Iure inter cunctas benedicta cluens mulieres.

445

Testibus ergo suis cernentibus astra subiuit,

Ire quibus cuncti mandat per competa mundi,

Certius ut uisum ualeant narrare triumphum,

Cum simul angelicos sibi monstrat adesse ministros,

Qui testentur eum, sicut uadit, rediturum.

450

Conseruis parent, domino sui munia prebent.

Mente quis hoc capiat, nedum sermone loquatur,

Qui stupor aethereas agit et miratio turmas,

Cum spectant hominem celsum super omnia regem,

Tam summisse humilem, tam sublime omnipotentem,

455

Cum rediit mundo calcata morte redempto,

Concentus caeli quam festiue obuiat illi,

Ordinibus cunctis eius in laude paratis,

Quo iubilo cuncti repleantur et atria caeli

Caelicole diuas passim modulentur et odas!

460

Res premira nimis, caro iuncta quod omnipotenti

Celsa super cunctis regnat uirtutibus altis!

Quam gaudens orat quaecumque tremitque potestas,

Quam stupefacta dei munus tantae pietatis

Miratur, laudat iugibus uotisque celebrat,

465

Ordine tam miro quia uult succurrere mundo,

Nil quo se extenuet, sumptam carnem sed inaltet

Et caro iusta ream, munda emaculet uitiosam.

Iam caro peccati sic carne beatur herili.

Filius egregium si regis gesserit actum,

470

Quo uel robustus uel pareat esse benignus,

Aulica quaeque refert persona et laeta frequentat,

Quantum et amant regem, certant extollere prolem.

Ergo putas superis quae sint haec gaudia turmis,

Filius hic, regum rex et dominus dominantum

475

Tale quod egit opus tam fortis tamque benignus,

Condita clementer quo saluet et omnipotenter?

Denique consilio caro nostra ei iuncta profundo.

En fortem, armatum spoliat premit atque ligatum

Fortis et imperium penitus facit esse reuulsum.

480

Se redimit precio, quos culpa innexuit ultro,

Innocuusque rei dominus fert crimina serui.

Restaurat numerum sathana lapso minuatum

Vexit ouem ad caulas propriis humerisque polosas.

Angeli ouant, unus resipit cum forte reorum;

485

O quantum mundo laetantur ubique soluto!

Hunc hominem solum spectant mirantur et unum

Complacuisse sibi pater in quo rite fatetur,

Penituisse hominem se egisse ut dixerat olim.

Hinc referunt laudes agno patrique perennes.

490

Discipuli in caelum facies et brachia tendunt

Atque quo usque ualent, speculando secuntur euntem.

Clausit ut hunc aer nubesque euexit in aether,

Visibus absentem iam corde uidendo frequentant

Caelitus inque deum, quem semper amando reuisunt,

495

Affectum toto suescunt defigere uoto.

Hos licet in fletus uis magna cieret amoris,

Spes tamen atque fides nimium reddebat alacres,

Cum recolunt ueri famulos sese esse magistri,

Qui per eos ueram seuisset ubique salutem.

500

Hinc et adorantes tandem indeque uix redeuntes

Domate cenacli residebant pectore celsi

Spiritui sanctoque parant se abitacla futuro,

Scilicet ospitium ueniens ut haberet amatum.

Interea numerum Petrus reparat duodenum.

505

Denarium transire solet res esse piacli;

Noluit hinc numerum minnare Petrus duodenum,

Spiritus ut ueniens lustret, quos mittat in orbem,

Quattuor ut ter eant totidem per climata trinam

Insinuentque fidem dantes carismata septem.

510

Mathiam paruum, Ioseph cognomine iustum

Elegere; dei parcum sed gratia sumpsit.

O quam indiciis sunt dissona nostra supernis!

Hoc iacet ante deum, nobis est sepe quod altum,

Quod uile est nobis, preciosum censet et ille.

515

Quem legit ergo Petrus, simili fit sorte locatus,

Vt fuerunt illi, dominus quos legerat ipse,

Decretum ecclesiae solidum doceatur ut esse.

Doctor ob id summus longo est post tempore lectus.

Hinc illos proceres per se non eligit omnes,

520

Monstret ut esse ratum, quod agit successio, totum,

Sancita ecclesiae semper quod sanciat ipse.

Venerat ergo dies numero septimplice fulgens,

Mistice quo uerus, mundus remeat iubeleus.

Spiritus ille sacer, qui terrarum loca replet,

525

Qui ualde spatio caeli est diffusior ipso,

Totus in hac caetum dignatur adire pusillum

Visibili inditio semetque ostendere mundo.

Roborat inualidos, fortes facit esse ministros.

Cuius in igneolis apparet gratia linguis,

530

Vt uertis gelidas faciant ignescere mentes.

Tertia latores fidei facit hora disertos,

Temporis ut numero sacra causa patesceret ipso,

Vel tres personae quia sunt una in deitate,

Vel testamenti misteria aperta nouelli.

535

Sedit et in singulis, quia pace quiescit in ipsis;

Sessio significat, quod in his placidissime pausat,

Horum et amando malum quia nemo exasperet illum;

Pellitur hic mansor, cum carnis preualet ardor.

Sed iubeleus agit, quod pectora spreta reuisit,

540

Distracta ut dominum repetat possessio priscum.

Quod male quisque cupit, si id agat, semet quasi uendit,

Sumit at hoc precium, fuerat quod forte cupitum;

"Seruus peccati fit, quisquis id egerit," inquit.

Sed facit hoc oleum seruile putrescere uinclum,

545

Ius capit amissum distractor et ob iubeleum.

Hic sacer in specie sui dat carismata linguae.

Quid magis est uerbo iunctum quam lingua loquendo?

Has dedit, ut socium se monstret promere uerbum

Qui per eum loquitur, uerbum sociale fatetur.

550

Dans linguasque docet, fanti quia uerba ministrat,

Elingues linguas per se, nisi mouerit illas.

Ergo nouos musto dat utres feruere nouello

Iam claudi nequeunt, iam quaeque ligamina rumpunt

Nec iam ferre moras tolerantue fouere latebras,

555

Exiliuntque foras, audent inrumpere turbas,

Protinus omnigenis fantur caelestia linguis.

Fama repente uolat passim cunctosque ciebat;

Accurrunt omnes, mirantur aneli iniantes,

Ac stupuere nono gentes ad talia signo,

560

Fors aderunt cuncti quae tunc de cardine mundi

Circumstando suas agnoscunt quaeque loquelas.

Vox una unius personae, unum quoque tempus

Cum foret, esse suam credebat quilibet illam.

Protinus est tanti res haec censita momenti,

565

Vt ter me sacrum fidei baptisma subirent.

Multa dehinc supero creuerunt milia regno.

Prima quibus ueri species haec fulsit amoris,

Esset ut his nimus simplex, socialis et unus

Diceret atque suum iam quicquam nullus eorum.

570

Quod spreuere, graues cupidis solet edere lites;

Litigii causas tollit nam spreta facultas.

Ecclesiae formam docet: hoc nascentis honestam,

Res laxare suas et corda ligare fideles;

Commune et totum fit, habet quod quilibet horum.

575

Est ea uis census: saciat communiter usus;

Deficit indiguis cupide glomeratus auaris.

Pluribus ex membris corpus compingitur unum,

Singula quicquid agunt reliquis et membra ministrant.

Ecclesiae membris non ergo coheret auarus,

580

Qui retinet proprie, debet commune quod esse.

Terrea primitiis igitur sunt uilia sanctis,

Est quibus una fides, sit ut in commune facultas.

Hic modus est monachis, quos uita ligat socialis;

Officio pauci, solo sunt nomine multi.

585

Signat utrumque genus tunc actio gesta duorum,

Quorum uere alter falsoque renuntiat alter.

Dicitur alter "ouis", "proles solaminis" alter;

Christus enim esse lupum dicit sub pelle bidentis;

Sepe habitu est comptus, qui mente probatur auarus,

590

Nomen apostatici cui adheret opusque Ananiae;

Et Ioseph hunc signat, cui dat solatia Christus,

Qui renuit terris, solamen habet quod in astris:

Qui tamen esse lupus malens Ananiam imitatur,

Viderit, ut quid eum Petrus tam concite punit!

595

Scilicet ille, recens quem trina negatio mersit.

Nouerat esse deum, quem ancillae uoce negauit;

Dixerat: "es patris tu filius omnipotentis,"

Audierat patrem specie inque deale uocantem.

Qui fuerat fratri toties ignoscere iussus.

600

Vt quoque peniteat, Decimus magus ille suadet;

Paulus eum recipit, qui id, quod nec ethnicus, egit.

Hic nec uel monitus, sine sed cunctamine plexus,

Nec habuit morulam saltim moriendo pusillam.

Prescierat multos hac peste Petrus maculandos;

605

Ocius inde ferit, citius resecare quod ambit,

Vt pateat seclo, scelus hoc sit quale, futuro,

Mentirique deo sociali federe rupto,

Quam quoque iocundum, fratres si habeantur in unum.

Grex pius unanimem tenet ergo per omnia uitam;

610

Quam se tam fratrem quisquis iam diligit omnem.

Nusticus ambrosium gustus mel senserat horum,

Lambere iam coicas dedignanturque papillas.

Spiritus hic, ueterum replet qui pectora uatum,

Se probat esse deum replens et corda nouorum.

615

Vt deus hos mutat donoque salutis alumpnat;

Hic, ubi uult, spirat, quo uult et munere ditat;

Clarificat Christum sicut pater unus eorum;

Hic mundum replet, quod agit sola illa potestas,

Datque piis donum, laxat peccata reorum;

620

Vt pater et natus sacrat baptismate tinctos.

Tertia procedit persona ab utroque dealis.

Quis narret, qualis manat generatio prolis,

Pneumatis aut huius quae sit processio? nullus.

Personis tamen una tribus substantia constat;

625

Quaelibet omne potest ipsarum, quod simul omnes.

Ponimus exemplum non par, sed parte coherens:

Cum numeras, primus de nullo est, tumque secundus

Sic uenit a primo, quo non sit primus ab illo;

Tertius a primo producitur atque secundo,

630

Nec ab eo primus tamen est nec ipse secundus.

Est pater a nullo nam, filius ex patre solo,

Spiritus hic sanctus procedit ab hisque duobus;

Est amor amborum perfectus finis et expers;

Verus amor manet, finitus desinit esse.

635

Tempore praesenti hinc debet "procedere" dici

Et non "processit", ne finitum fatearis.

Spiritus iste nouas sustollit in aere nubes

Cum tonitru totum facit hasque uelare per arcum.

Dogma serendo pluunt et signa gerendo coruscant.

640

Nam feriunt celsos splendentia fulgura montes;

Quisque potens trepidat, cum signa potentia spectat.

Per noua signa noui solidant noua dicta ministri;

Nam faciunt, nullo fuerunt quae cognita seclo.

Vmbra Petri omnigenos, Pauli semicintia, morbos

645

Sic curat, peragunt facili quam cetera nutu.

Sic fecere fidem cunctis, quod uera docerent.

Signa licet toruos faciunt pauitare tyrannos,

Colla superba iugo miti quo mitia subdant.

Iam stupet attonitus, cernit cum talia, mundus,

650

Cum plebeia facit personula, nemo quod egit

Preteritis procerum seclis, non denique regum,

Gentibus ex cunctis astansue exercitus ingens.

Quemlibet extinctum quis fecit surgere uiuum

Demonas aut pepulit, regno licet imperet omni?

655

Quod facit umbra Petri; cedunt hinc ergo tyranni.

Pax, deus in sterilem natus quam seuerat orbem,

Nubibus his multos compluta creauit aceruos.

Ergo salutiferis perfundunt omnia nimbis.

Hos uocat ancillas religat Behemothque per illas.

660

Aecclesiam aedificat septem excidendo columnas

Et per eas superam sapientia ducit ad arcem.

Hii virtute dei, proprio non robore fisi,

Quod nemo ante, queunt soli conuertere mundum.

Dogmata nam densis reserant adoperta figuris,

665

Quae pius auctor eis per se primum reserauit.

Testamenta deus sicut duo condidit unus,

Sic per se propriis eadem discludit alumnis

Perque nouum ueteris mysteria clausa retexit.

Non alius caelo, terra uel sumptus abysso

670

Haec ualet occisus reserare sigilla nisi agnus,

In medio ergo rotae rota paret in illud id esse;

Namque nonum celat uetus, hoc illudque reuelat.

Haec dedit ergo suis, tribuere sequacibus illi,

Hii quoque succiduis, sicut didicere, futuris.

675

Vberibus binis grex pascitur ergo fidelis;

Inde fluit totum, quod quisque catholice patrum

Fatur, alens geminis gallina ut alumnat ab alis.

Ille pater saecli dictus princepsque futuri

Nec spretus spreuit, refugas adducere quaerit

680

Et parricidam iubet hos reuocare cateruam

Et nihil improperat, si fors tandem resipiscant.

Colligit ad pacem, qui eius fudere cruorem;

Plebs iam munda bibit, nuper quem perfida fudit.

Quilibet hinc istos ueniam concernit adeptos,

685

Ob nullum crimen desperet habere salutem!

Milibus ex ipsis horum per uerba reductis

Iudicat aeternae pars se indignam impia uitae.

Reliquias aliis saluat deus ergo relictis

Et quasi de innumeris modicum sibi seruat arenis.

690

In reliquos imbrem nubes non fundere mandat;

Cum nec enorme scelus nec blanda uocatio patris

Nec metus hos flectit, tales censura reliquit.

Gentibus externis sacra mox legatio fluxit,

Vt cecinit uates: dominus direxit ad illas,

695

Est quibus ignotus, dignans se ostendere primus,

Ante malum laxans regnum caelesteque spondens.

Porro maligna cohors cunctae bonitatis ut expers

Transiit in mores sibi iam dimissa ferinos,

Vt merito stupeas, horum si gesta reuoluas.

700

Quid superesset eis Christo abscedente salutis?

His nihil humanum remanet rationeue dignum,

Sed uersi in rabiem sese iam mutuo caedunt;

Sunt reliqui instabiles, de regno ad regna migrantes,

Sedibus expulsi, nullo iam culmine freti;

705

Iam neque uel solam legis famulantur ad umbram.

Intonat hinc omnem legatio missa per orbem.

Insperata salus gentes facit esse gauisas,

Aduertuntque dei uerbum fore, quod sonat illis,

Naturae humanae quod congruat et ratione

710

Quod cluat et iuste doceat, pie sobrie honeste,

Quicquid apostolico turbis profluxerat imbre.

Dogmata ueridici spargunt cum uera magistri

Atque fidem, signis solidant noua dicta nouellis.

Cum per signa micant et sobrie singula dicunt,

715

Adtonitas gentes ad utraque stare uideres.

Signa opus esse dei norunt per eos operantis

Moribus et uerbum, naturae ac legibus, aptum.

Letantur tandem uerum cognoscere callem;

Idola iam rident diu cultaque fana profanant

720

Vt stercusque deos censent iam prorsus habendos.

Dicta poetarum quoque sicut inania uitant,

Quam prestetque uident mitis doctrina coturno,

Quo rethores tumidis conflant sua carmina buccis,

Quae extenuant mentes, palpent sonitu licet aures.

725

Ergo odio ducunt quemcumque sophistice fassum,

Qui sua miscillis texunt commenta coturnis.

Sic uoluere dii per eos sua carmina dici,

Vt quasi melle litum porgat uas dulce uenenum

Et placeat uitium melico sermone relatum,

730

Pressius inculcent cultoribus ut quoque crimen.

Quod fuerint rabidi, produnt, saeui atque petulci,

Quisquis ut exemplum gaudens imitetur eorum,

Tam placiturus eis, quam deteriora patrarit.

Per rethores igitur delirat maxime mundus,

735

Crimina qui suadent, quae gesta loquuntur ab ipsis.

More nihil horum fucat doctrina piorum;

Simplicibus simplex patuit uia simplice uerbo,

Fecit utrisque oculos nitrum pietatis apertos.

Grana solent segetes ut paucula gignere grandes,

740

Tempore si sulcis apto credantur opimis,

Sic replet auditum mox corda fidelia uerbum.

Grex adquisitus, iam dogma aurire suetus,

Iustitiam sitiit, qua plus quam pane homo uiuit.

Occurrunt reges et ab austro alimenta ferentes;

745

Nam liquet aecclesiam regum lactare mamillam.

Multiplicant sumptum plerique docendo talentum

Enucleant tipicos uerba explanandoque sensus,

Plana potentatusque superficies parit altos,

Historia et paruos alit, allegoria uegetos.

750

Denique multa iubent, uitiis ut pluribus obstent,

Inficiunt primi quae nos merito protoplasti.

Cui primo iussum dedit ut sano deus unum,

Quod seruans stabilem poterat retinere salutem.

Corporis hoc spreto languet mentisque ueterno;

755

Nam morbus carnem stimulat, suggestio mentem.

Sospes ut acceptam posset seruare salutem,

Instruit hunc medicus uitare nociua peritus,

Quicquid obesse potest, tantumque canere suadet;

Obsessus uariis longo iam tempore mortis

760

Vt queat incolumes quandoque resumere uires,

Indiget hic multis uario medicamine partis;

Quod cupit, ars prohibet cogens plerumque, quod horret.

Primus homo uno eguit, quo se parere probasset

Imperio domini, tunc liber in omnibus esset;

765

Est opus in multis quem nunc constringere iussis,

Quot uitia hunc stimulant, tot ut his praecepta resistant.

Ergo fidem ueri ueram docuere magistri,

Quae per opes uigeat, sine quo fere mortua constat.

Consilium omne dei reserant ritumque colendi;

770

Non subterfugiunt, quin utilia omnia prodant.

Ecclesiam uariis perhibent consistere membris,

Tres in eaque gradus, dispar quos disparat actus,

Tertius ut medium superet, medius quoque primum,

Quos tamen una fides unum corpus facit omnes;

775

Mansio caelorum recipit cum grande pusillum;

Maiores aliis praesuntque minoribus ipsi,

Sed quod habent dominum memorentur utrique supernum,

Exaltantem humiles deponentemque potentes!

Cautius ut seruent data munera, prouide narrant,

780

Quod sibi dimissus prisco sit tempore mundus,

Impia consilio corda esse relicta tremendo.

In quo docendo monent, ut, quae sibi sunt data, pensent,

Grandia conscierint, ut ament per dona datorem,

Qui moriendo reos caeli facit esse colonos.

785

Quicquid origo dedit, post actio quicquid adauxit,

Abluit hoc pacto, ueteri quo more relicto,

Qui nonus est, id agat, lex eius quod noua mandat,

Se sciat esse eius, cuius est morte redemptus,

Iamque sequatur eum, qui sanguine comparat illum.

790

Sufficiat tempus, uixit quo in crimine mundus,

Quo tenuit gentes error uel spurca uoluptas!

En, quia mane uenit, noctem quod ab orbe repellit,

Surgere de somno, iam tempus, adesse, uetusto

Quisque bonus studeat, sola hora nouissima restat!

795

Denique iuditium mox est generale futurum,

Quo merces operis cuicumque rependitur omnis,

Nec licet, ulterius ueniam quo quisque lucretur!

Est equidem satius callem nescire salutis

Quam cognosse dehinc, sed sponte redire retrorsum,

800

Vt cani et uomitum, contagia sumere demum.

Cognoscant, dominus cur prospera respuit Iesus!

Rex fore quo renuat, homicidis obuius astat.

Nemo tenet dubium, quin se uelit esse sequendum,

Militibusque uiam, quam dux tenet, esse legendam.

805

Si quis amat mundum quoduis uel amabile rerum,

Hic in amore patris necdum scit hiare superni

Nec imitatur eum, docuit qui spernere mundum.

Nemo ualet dominis etenim seruire duobus,

Nullus amare deum mundum illiusque inimicum.

810

Omnia, naturae quae sunt accommoda nostrae,

Non cupido affectu stimulent, sed agantur in usu,

Nec licet uti auide, sed quam liquet esse necesse.

Sed cum det stabilem baptisma fidesque salutem,

Non hominem solidat, quo nulla hunc laesio tangat,

815

Mors sed adhuc seuit carnem perimendo renati.

Quae licet a sanctis ita sit superata frequenter,

Vt reuehant superis, quos sorbserat illa uoratrix,

Carne tamen subeunt hanc, quam uirtute fugabant.

Nam non posse mori, regni est hoc munus herilis,

820

Quando homo nil peccat nec est, quod poena recidat.

Nunc tamen, in multis quoniam delinquimus omnes,

In sanctis meritum cumulat tergitue reatum.

His mortem penitus uellet si tollere Christus,

Martyrio roseus <flos> fieret unde coruscus,

825

Tanta pati passoque uicem quasi reddere Christo?

Qui moriens ob eum monstrat, quam diligit illum,

Milies et tortus, per singula membra peremptus,

Vt poene est socius, sic conregnare fit aptus.

Sed quia mors carnis fit post baptisma renatis,

830

Perstruit hinc laqueos fidei uox perfida nostrae,

Extenuare sacrum concinnans inde lauacrum.

"Si lauat unda scelus, quo mors inrepserat," inquit,

"Hoc dempto sequitur, quo mors simul ipsa fugetur;

Quid plectat culpis iam per baptisma remissis?

835

Dum caro post moritur, nil hinc prodesse probatur

Nec animae tollit, quam non a carne repellit."

Perfidia hoc garrit, quae lippa ad lumen hebescit,

Dum tumidam radiis aciem uult figere solis.

Vera fides propriam retinet sed cauta metretam,

840

Quae credendo magis quam discutiendo uigescit;

Scit, quia diuino fieri liquet omnia nutu

Nec ratione caret, quod agit sapiens sapienter.

Quando fit ergo aliquid, quod non discussio tangit,

Est satis id, quod agat, qui agit omnia, sicut oportet.

845

Sunt tamen haud nullae, quibus est responsio, causae.

Nam carnem prodesse nihil deus ipse fatetur;

Spiritus infirmam cum uiuificet tamen illam,

Nos animae proprium non conseruamus honorem,

Neglegimus animam colimusque superflue seruam;

850

Illa inculta labit, haec delibuta superbit.

Ergo uolet uariis deus hanc compescere poenis,

Vt fornax aurum faciat pulcrescere coctum;

Hinc animam soluit, carnem sub morte relinquit.

Si mors uel morbi possint baptismate tolli,

855

Languidus ut medicum, sic quisque requireret illud,

Non causa fidei nec honore aut nomine Christi,

Sed magis, ut miseram posset protendere uitam.

Tot caro pressa malis, toties tremefacta periclis

Si tumet et uacuo gestit se extollere nisu,

860

Quam foret ausa, metus si hanc non compesceret ullus?

Prospera quod noceant plerumque aduersaque prosint,

Rex Dauid et uerbo nobis patefecit et actu.

Aspera qui paciens studuit seruare Saulem;

Prosperitas illum quo merserit, estque relatum.

865

Quem tamen electis reuocat censura flagelli.

Nam colaphis ipsum seruauit gratia Paulum.

Hinc quoque precipuos deus amplius angit amicos:

Iob iacet in fimo, moritur iocisque Iohannes,

Quam grauiora ferunt, ut tam maiora capescant.

870

Errores alios quoque predixere futuros.

Cum fidei segetem subcrescere cerneret hostis,

Nititur innumeris hanc obfuscare meandris,

Vt uitiata fides factis nos reddat inanes.

Extiterunt rethores, credit quos turba disertos;

875

Talibus inmissis plura offensacula ponit,

Captio uerborum laqueet quo corda piorum

Pars tamen illa iuuat, granius quae obstare putabat.

Respondere suis cogunt cum denique nugis

Nostrates, gesto patuit res mystica bello;

880

Plus discussa fides solidat plus ergo fideles.

Signa iuuant nostros frenant quoque sepius illos.

Nam botulis publicam replet Arrius ille latrinam,

Ventre probans uacuo, fuerit quam pectore uecors.

Ligatur fidei gaudens iam mundus, obaudit,

885

Adgaudent gentes et agunt pro munere grates.

Esse dei dociles uox diua profatur ut omnes,

Gratia praestat eis uerbum aure capescere cordis,

Vt per id esse deum noscant ueraciter ipsum,

Quem pater esse ducem promisit gentibus olim,

890

Qui genus humanum sic diligit, ut sit id ipsum,

Quod sumus, atque reos hoc ducit munere dignos,

Vt uelit ipse mori, uiuunt <ut> ei nece digni.

Cecus ut amissam gaudet spectare lucernam

Captus ab exilio patriamque reuisere longo,

895

Post desperatos aeger sanescere morbos,

Sic gentes tandem letantur habere salutem,

Lux quasi post tenebras lucescit et his quia longas

Lustret ut errorum splendor fidei laberintum,

Ante dei faciem priscam molliri rigorem,

900

Conputruisse iugum stringens ab origine mundum,

Quod sedes homini diu clausa patet paradisi.

Hic tam dulcis amor, quem prerogat hic mediator,

Vrget, ut hunc redament mundanaque prospera uitent.

Iam caeleste frui cura est, terrestre sed uti

905

Munere, porro deum, qui prestat utrumque, sequendum.

Iacturam rerum tolerant gaudendo suarum,

Pro uice diuitias norunt quod habere supernas.

Non modo cuncta sui, sed ob illum se dare morti

Decernunt alacres, nihilum tormenta putantes.

910

Carnifices rident uitam finireque gaudent,

Quam cito quo faciem laeti speculentur herilem.

Ergo modo ut geniti lac spirituale sitiscunt,

Absque dolo crescunt, patrem reclamare suescunt,

Quam male sit norunt non respondere uocanti,

915

Horrendumque nimis se denuo subdere morti,

Sumpsisse in uacuum, prestat quod gratia, stultum.

De iussis domini nullum quasi lene putandum,

Cum nec apex in eis ualeat nec iota resolui.

Lex data per famulum si sit contempta pusillum,

920

Mors id sepe ferit; iustus iudex ita sanxit.

Quam magis hoc damnat, quod filius ipse promulgat?

Pro patribus soboles gignit successio tales,

Aecclesiae lintrem qui per secla ima reducant,

Qui fluctus resecent, qui prouide flatibus obstent.

925

Officium nauis qui spiritualiter implent,

Prouida cuncta gerunt, quoad hanc in litore sistant.

Hii testamentum reserant uetus atque nouellum

Vt de arcu ualidas uerbi iaciendo sagittas.

Nam molli corda cornuque paratur ut arcus,

930

Sic instrumentum duo testamenta fit unum;

Est quasi corda nonum, molle et tractabile flexu,

Ceu durumque uetus, culpas plectendo seuerum.

Corda tamen durum flectendo gerit quasi totum;

Sed cornu est ad opus corde faciendo sinergum;

935

Sic precepta noui peragunt rem quamque saluti,

Sed non sola tamen: ueteris cooperantur eisdem.

Ergo per hos plebi regimen fit turbine saecli;

Enucleant typicos in utroque hii dogmate sensus.

Si satagit prauos zabulus supplere ministros,

940

Qui uel opus uiolent fidei uel dogma terebrent,

Preparat et dominus, quorum uox dissicet illos.

Hii sunt ergo libri sub uoce Iohannis aperti,

In quibus apparet, quid agant uitentque sequaces.

Vt solet in speculo facies parere uidentis

945

Proditur et foedum, quod inest, uel forte uenustum,

Sic et uita ducum quae sint probat acta sequentum.

Hii sunt et montes, ouibus qui pascua prebent.

Ex his iuditium plexi quicumque subibunt,

Puri homines quod agunt, quia non imitando secuntur.

950

Pax, quem rex tribuit natus uel eundo reliquit,

Vertice uirtutum residens hos efficit unum

Virtutes reliquas princeps haec nutrit et ornat.

Hac quasi membra suo capiti sunt consona Christo,

Discipuli inditio cuius noscuntur ab isto.

955

Foederat haec ipsos sociatque in amore tyrannos.

Rarus Achimenia senus licet infurit ira,

Iustitiae causas quamquam gladio tueantur,

Quilibet indomito reprimit princepsque furores.

Frons crucis inposito discit mansuescere signo

960

Pectora iam motus frenareque bruta ferinos;

Iam conflare truces dediscunt proelia gentes,

Milia tanta prius toties cum cesa feruntur.

Pax tenet ergo locum, uigeant quo cetera, summum.

Perpete nemo tamen retinet sibi foedere pacem,

965

Ni concors iussis pro posse sit ipse supernis.

Primitus ergo dei seruant precepta iubentis,

Tum sibi corda ligant, nullo quae scismate soluant.

Vtque Chorae soboles patre sunt pereunte superstes,

Sic pie concordes non esse sinuntur inanes.

970

Quod uates cecinit, fit iam sub nomine Christi:

Lancea se in falcem uertit gladiusque ligonem,

Lingua probrosa piis fit iam cum assueta loquelis,

Vt uitium resecet durataque pectora dulcet.

His ducibus plebi fit pax in tempore belli.

975

Discipulos Christus mundo dedit ergo magistro,

Hii quoque succiduos docuere illique sequaces.

Hii fecere uiam, populum quae ducat ad axem.

Demonicas fraudes hii praedixere futura

Qualiter et belli noceant uel tempore pacis,

980

Virtuti uitium cuicumque est quale nociuum,

Tempora quem multis feruere suprema periclis,

Innumeros homines plus quam Christum se et amantes

Esse uoluptatis contempto auctore sequaces,

Priuus amor reprobum quos, pro dolor!, urget in actum,

985

(Nam potuere deum quia nosse et linquere demum,

Hinc Anthicristi laqueo sunt iure relicti)

Et nutare pios, sed celitus esse tuendos,

Hos breuiare dies dominum propterque fideles.